장음표시 사용
81쪽
Praeterea flaturum opportune est, ut antequam proclamationes fiant, Parochus e tum Sponsum , tum Sponsam seorsim caute, et ut dicitur, ad aures exploret, an aliquod et cuius generis impedimentum inter eos intercedat 3 et si quid nuptiis obstare deprehendat, dilatis proclamationibus , id ad proprium antistitem deserre tenetur, qui
prout res expostulaverit, pro auctoritate, muneri S-que sui debito providebit. Porro ex eodem denuntiationum sine satis intelligimus, cur ex decreto Tridentino seri debeant: ' ante matrimonium contrahendum; 2' a proprio utriusque contrahentis Parocho , vel ab alio de eius licentia ; 3' coram populo frequenti inter Missarum solemnia, hoc est in Missa parochiali, aut etiam conventu ali ; 4' tribus continuis diebus festivis , quae continuitas ita est accipienda, ut alii sesti dies praesertim dominici inter unam alteramque denuntiationem non intercedant. 5' Deni. que denuntiatis nominibus personarum, inter quas matrimonium ineundum est. Denuntiationibus temere neglectis, valet quidem matrimonium, attamen hoc modo contrahentes poena afficiendi sunt, prolesque interim suscepta, si matrimonium reipsa nullum sit, illegitima censetur, ex parentum
bona fide, aut ignorantia nullum subsidium habitura , ut loquitur caput 3 de Clandest. Desponsat. Parochus etiam libere his matrimoniis assistens ad triennium suspendi iubetur, gravius puniendus, si culpae qualitas postulaverit, cit. cap. 3. Vide Ben. XIV de Syia. l. 42, c. 16, p. 2, ubi sermo est de p0enis, quae testibus irrogari possunt. Itemque si sponsus et sponsa diversas parochias incolant, neuter Parochus assistere nuptiis debet,
82쪽
nisi habita per litteras testimoniales alterius Parochi attestatione de tribus proclamationibus in sua paroecia rite lactis, et quod nullum inde impedimentum detectum suerit. Si sponsi in uno loco domicilium, in alio quasi domicilium habeant, in utraque parochia proclamationes fieri debent. Fiunt qu0que in loco , quo prosecti sunt, et si ibi diu morati sint, et iam sum cienter cogniti, tunc in priori quem reliquerunt, loco omitti possunt. Sic enim facilius impedimenta deteguntur, si quae sorte ex parte alterutrius innotescere possint. Si quod impedimentum deseratur , Parochi est matrimonium interdicere, quamquam vel salsum, vel dubium, vel malitiosum ei videri possit; cognitio enim ad
Episcopum omnino specta L, cui res tota significanda est. Praeterea, nullo etiam detecto impedimento, Si matrimonium post tertiam denuntiationem diu mullumque disseratur, quo tempore noVa impedimenta oriri possint, denuntiationes iterandae sunt. Quapropter S. C. C., teste Rebello, declaravit, si, peractis denuntiationibus, intra quatuor menses SponSi non contraxerint, denuntiationes iterum laciendas esse, quod tamen quadrimestre
Episcopi in Synodo Dioecesana aliquando decurtant , et rituale romanum ad bimestre reducit, nisi aliter Episcopo videatur. Nunc quis dispensare in huiusmodi denuntiationibus queat, breviter videamus. Si ius antiquum dispiciamus Episcopus neutiquam poterat in iis dispensare, quia cum expresse suissent praeceptae in Conc. Lat. IV, Episcopus ab lege generali dispensare nequibat. Verum cum eX-pediat interdum celebrare matrimonium , denuntiationibus omissis , ideo Conc. Trid. cit. cap. 1
83쪽
constituit: e Quod si aliquando probabilis fuerit suspicio matrimonium malitiose impediri posse ,
si tot pruecesserint denuntiationes , tunc vel una lanium denuntiatio fiat, vel saltem parocho , et duobus vel tribus testibus praesentibus, matrimonium celebretur. Deinde ante illius consummationem denuntiationes in Ecclesia fiant, ut si aliqua subsunt impedimenta, facilius detegantur, nisi 0rdinarius ipse expedire iudicaverit, ut praedictae denuntiationes remittantur, quod illius prudentiae atque iudicio Sancta Srnodus relinquit. 3 Itaque ordinarius ea uti facultate potest, non temere tamen et sine iusta causa, eum illud negotii non eius liberae voluntati, sed iudicio et prudentiae committatur. Bened. XIV Encycl. S Tis voBis, 17 Nov. 1741 ait: 4 Licet Episcopo relictum sit omnimode super denuntiationibus dispensare,haec tamen facultas non a sola dispensantis voluntate pendet, sed a Tridentino eoercetur arctis prudentiae, discretique arbitrii legibus, quod idem est ac legitimam causam dispen-Sationis requirere,, quin imo const. ε NIMIUM LΙ-CENTIAM, , citatus Pontifex causam legitimam gravissimam et ineluctabilem exposcit. 0rdinarii nomine non tantum Episcopus intelligitur , et Sanctae Sedis Legatus respectu suae provinciae , Verum etiam Capitulum, sede vacante, Praelatus nullius et ipse Vicarius generalis. Iustae autem dispensandi causae numerantur : 1' probabilis timor de matrimonio malitiose impediendo. 2'Scandalum publicum, seu infamia, veluti si concubinarii, qui pro legitimis coniugibus habentur,
contrahant, si defloratio praecesserit, et timeatur, ne vir voluntatem mutet, aut longe profecturus
illico sit, item si alter sponsorum in vitae discri-
84쪽
79mine versetur, et proles legitimanda est, aut si casus occurrat revalidandi matrimonii, quod antea in faciem Ecclesiae contractum erat. 3' Qualitas personae , uti si Reges, aliique Proceres nuptias ineant, quorum matrimonia numquam denuntiari solent, quia sunt valde nota , antequam concludantur, unde periculum occultationis impedimentorum cessare videtur. 4' Urgens necessitas aut quaecunque causa boni communis, vel etiam notabilis contrahentium commoditas sive spiritualis, sive temporalis, aut etiam notabile incommodum , quod aliter vitari non possit. 5' Imminens adventus ac duadragesimae tempus, et urgens incontinentiae, gravisve mali periculum, si diu matrimonium disseratur. 6' Si sponsi parati sint ad
civiles formas implendas, et matrimonium disserri expediens non sit. Utrum praeter recensitas dentur aliae legitimae causae, quaestio est, de qua consule auctores de re morali. Non desuerunt qui generatim docerent iustam dari in denuntiationibus dispensandi causam , quando cessant omnia illa incommoda, ad quae vitanda denuntiationes praemittendae sunt, ea praesertim ratione, quia cessante sine legis, iusta dispensandi causa exoritur ac probatur. Caeterum , curandum est, ut partes antequam matrimonium contrahant, accurate examinentur , et ad poenitentiae tribunal a cedant. Si utraque , vel alterutra recuset, Parochus ea peraget, quae penes auctores rei moralis habentur, Episcopus vero ea Statuet, quae reseruntur in thesaur. resol. S. C. C. Mogunt. 28 Aug. 1852, et in op. Analeci. Iuris Pont. ser. I, coli.
704. Ubi matrimonium, nullis praeviis proclamatio-
85쪽
nibus, celebratum est, Conc. Trid. praescribit, ut deinde ante consummationem denuntiationes in Ecclesia fiant, nisi 0rdinarius ipse expedire iudicaverit, ut praedictae proclamationes remittantur. Casus itaque 0rdinario exponendus est, ut iudicet an proclamationes adhuc fieri debeant. Verum hodie generaliter dispensatur, adeoque proclamationes subsequentes locum non amplius habent, nec in Belgio, ut Zypeus l. 4 I. P. N. refert, nec in Germania , ut ait Bangen instit. pract. de Spons.
13, nec in Gallia, neque in Italia, ut facto con
4 Quod si vir et mulier coniungendi sint diversarum Dioecesium, ait Bossius de Matrim. cap. 6, S 15, non esse opus dispensatione utriusque ordinarii, sed ordinarium praelatum alterius c0ntrahentis posse cum utroque in denuntiationibus dispensare , sicut alteruter Praelatus 0rdinarius potest legitime assistere matrimonio, docent Sancti ex lib. 3 disp. 7, GuttiereZ, Aegidius, Coninch. et
Hurtadus ob eam rationem, quia hac in re contrahentes, Seu coniugeS censentur una perSOna , et ratione connexionis uterque alterius Praelato censetur subiectus, sicut censetur subiectus, ut coram Praelato alterius conirabat. Et quamvis
Pontius de Matrim. 5 cap. 31 n. 9 dicat se de hoc dubitare, quia saepe, inquit, potest contingere, ut impedimentum, quod in una Dioecesi non est, sit notum in alia, et ita ex dispensatione denuntiationum in una Dioecesi non sequitur per connexionem et colligationem aliqua dispensatio in alia: in quo est valde diversa ratio de Matrimonio et denuntiationibus, nam in matrimonio, cum sit necessario vinculum duorum, necessario etiam
86쪽
81 sit, ut qui unum coniungere potest, possit et alium; in denuntiationibus autem non est ita necessaria colligatio et consequentia, ut ex se constat; quamvis, inquam, Pontius ita dubitet, nihilominus cum praedictis Doctoribus est affirmandum , quia , etsi non est tanta connexio , sicut in
ipso matrimonii contractu , est tamen connexio,
et per dispensationem unius Praelati vere satissidecreto Tridentini, quod solum requirit, ut 0rdinarius dispenset, et cum 0rdinarius dispensans debeat informari, an aliqua subsint impedimenta, eo ipso, quo cum tali diligentia dispensat cum uno, dispensatio absque periculo alicuius inconvenientis et periculi, ne ignota reuianeant impedimenta, potest ad alium extendi. 3 Conser ipsum Bossium et doctores ab eo laudatos cit. loco. Alasia Titeol. Moral. t. 8 de Mati'. p. 2, c. 2, n. 6; Giraldi p. 2, secl. 44, et Cailla ut et Manuel des dispensations ,
t. 1, n. 7, c0ntrariam tuentur Sententiam , proseruntque dec . S. C. C. 20 April. 1606, iuxta
quam necesse est, ut But uterque ordinarius dispenset, aut saltem habeatur ordinarii alterius dioecesis de statu libero testimonium. Haec opinio in praxi consulenda est. Vide Carriere t. 1 de Matri m. p. 3, secl. 1, cap. 2, n. 432. Tria adhuc notanda Supersunt. Primum eSt, ut de statu libero sponsorum , praecipue dum agitur de sumulis, minoribus, puellis, militibus, Vagis, caute prudenterque inquiratur, atque certis ac legitimis probationibus constet, iuxta formam
praescriptam in Instruct . S. Inquisitionis 1658 et 1665, denuo inculcatam a Clemente X an. 1771 , et a Leone XII an. 4827 , de qua vide Giraldi LXp. I. P. p. l, Seci. 654, et p. 2, secl. 124,
87쪽
82 et Analecta I. P. ser. 1 coli. 831. Secundum est, ut banna fiant et tam in paroecia domicilii, quam collegii, monasterii, conservatorii, ubi commorantur, prout praescriptum reperitur in urbis statulo, p0St ea, quae in Congregatione peculiari 11 Ian. 1762 unanimi consensu decreta, et a Clemente XI vivae vocis oraculo deinde confirmata fuerunt. Tertium est, agitatam saepe suisse iuris quaestionem, an diebus sestivis , quibus ex apostolico indulto, sublata omni audiendi Sacri obligatione , operibus Servilibus vacare permittitur, denuntiationes sieri possint ' S. C. C. die 17 Iunii 1780 n0luti quaestionis nodum praecidere, Sed salius duxit liac super re, Episc0pis efflagitantibus facullules necessarias et opportunas libenter impertiri, quibus, intercedente cata Sa, arctis prudentiae legibus uti commode possint, et ea praeSertim sub c0nditi0ne a ut in illis diebus, qui sesti non sunt frequens adhuc perseveret populi ad Ecclesiam concursus et quantum seri potest, Sa luberrimae legis a Conc. Trid. praescriptae sinis ac Scopus habeatur, qui non alius certe suil, nisi ut in populi frequentia ineunda matrimonia denuntiarentur, quo facilius, si quae forent, impedimenta detegerentur. 3 In Tuder t. denunt. Mat. 1.
die 49 Aprilis 1823 ad dubium et An in diebus
abrogatis sieri possint matrimoniorum pr amationes in casu ' a S. C. reposuit: e Negative, nisi de licentia Episcopi cum conditionibus ad sor
SS. y Verum, ex dictis deduci posse videtur, pr0- clamati0nes fieri eliaria posse in illis sestis suppressis diebus, quibus ex Pontificis voluntate solemnia peraguntur, ei populus frequens adhue ad
88쪽
83Εeclesiam accedit, eo quod character sestivus hac ratione servatur, nec ulla in etclesiae iunctionibus mutatio intervenit. Id praeterea confirmatur
ex responso S. C. C. die 7 Apr. 1862, quo statuitur et propositas denuntiationes fieri posse enuntiatis diebus sestis suppressis curandum tamen ut hae expleantur tempore divini officii, quo frequentior fidelium numerus in Ecclesia adesse solet. γ Unde sequitur proclamationes fieri haud posse in diebus serialibus, quando magnus populi concursus in Ecclesia sit, cum id Concilii decreto aperte adversetur , neque in diebus simpliciter abrogatis, pro
quibus nempe praescripta ecclesiasticarum sunctionum integra conservatio.
89쪽
De diversis Matrimonii nominibus. Matrimonium a matre, non a patre nomen so
titur , quia prolis semper certa malor est, non semper certus pater, nisi ex iuris praesumptione. Filius enim is dumtaxat existimatur, quem nuptiae demonstrant, L. Quia semper 5, ff. de in ius vocando; quia etiam mulier idcirco maxime nubere debet, ut mater fiat, prolisque cura ad certamusque aetatem ipsi polissimum incumbit; quia denique, ut ait Gregorius IX cap. Ex LiTTEnis de
conv. insitit.: e Insans matri ante partum oneroSus, in partu dolorosus, post partum laboriosus; a unde sic infert idem Pontifex: et et ex hoc legitima coniunctio maris et Merninae magis matrimonium , quam patrimonium nuncupatur. Praeter matrimonii nomen, alia etiam Occurrunt Dicitur enim coniugium, quia nempe du0s sub eodem iugo perpetu0 coniungit: mutua si quidem est virum inter et ux0rem obligatio. et pluribus incommodis et maleficiis ambo sunt obnoxii. Dicitur etiam consortium, quia nempe coniuges eiusdem sortis, seu fortunae, participes sint oportet, quia etiam intima inter illos debet esse coniunctio. Frequentissimum nuptiarum nomen est a nu-
90쪽
bendo derivatum, quoniam novae nuptae pudoris ergo caput obnubere, id est velare et operire flammeo solebant. Flammeum enim, seu, ut legunt veteres libri, nam eum, velum quoddam erat, quod a colore flammae nonnulli appellatum arbitrantur, quoniam lutei et crocei coloris esset. Talis color in igne cernitur. Id vero, quod novae nuptae caput pudoris ergo obnubere solerent, antiquissimum esse solet ex divinis Scripturis Veleris Testamenti, scilicet ex Gen. XX, 16 et XXIV, 65. Huiusmodi velamine illud etiam declarari videbatur ait
Catechismus Rom. p. 2 de Sacr. mair. p. 4, e mulieres viris obedientes , subiectasque eSSe oportere. , Ex his quae diximus sacile intelligi potest, cur matrimonium appelletur connubium , ab eodem erbo nubs, seu velo, quo Significatur utriusque coniugis esse, quasi sub quodam velo, ea omnia obtegere, quae modestiam quoquo modo offendere
Matrimonium in utroque iure des nitur: e maris et seminae coniunctio individuam vitae consuetudinem continens: s quam definitionem Theologi omnes amplexati sunt. et Matrimonium, ait Catechismus Romanus pari. 2, cap. 8, n. 2, ex zommuni Theologorum sententia definitur: viri et mulieris maritalis coniunctio inter legitimas personas individuam vitae consuetudinem retinens. γΙgitur matrimonium natura et origine sua contra eius est, per quem masculus et semina procrean-