Septimii Mariae Vecchiotti *tractatus canonicus de matrimonio ex opere cardinalis Ioannis Soglia excerptus et ad usum parochorum et confessariorum accomodatus additis appendicibus de impedimenti civilibus matrimonii de formulis supplicum precum ac de

발행: 1868년

분량: 563페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

66 CAPUT I.

tione decreti Conc. Trid. inde exoriri, eadem S. C. prudenter uniuscuiusque Vicarii Apostolici consilio publicationem huiusmodi committendam esse existimavit, suadens ut ab illa abstineat, ubi eam in destructionem corporis Christi potius quam in eius aedificationem esse videbitur. 23 Iunii

Sexta causa dissolvendi sponsalia est professio religiosa, tum quia ex iuris dispositione spondens censetur alteri se obligare hac tacita lege , et nisi

Deus me ad religiosum Ulae statum elegerit, stum quod solemnis votorum nuncupatio matrimonium ratum dirimit ; quo magis ergo per solemnem prosessionem sponsalia dissolventur' An vero per solum religionis ingressum sponsalia solvantur, discordes sententiae sunt. Αl rectius sentire videntur qui putant, remanentem in saeculo solvi quidem obligatione in se suscepta, tum quia religionem ingressus salis declarat se sponsalia renuntiare , tum quia ex parte ipsius notabilis sit mutatio , et in saeculo manenti grave nimis foret tolum probationis tempus non sine incontinentiae periculo exspectare, et alias interim connubii Occasiones negligere, aut dimittere; quin etiam probrosum esset discedentem a religione in maritum vel in uxorem recipere. Contra autem sentiunt

non ex integro liberari alteram partem , ideoque e religione egredientem ad sponsalia obligari, cum

72쪽

DE SPONSALIBUA

67 ex iure positivo ea obligatio exstinguatur per solam professionem, tamquam per mortem spiritualem: religio enim est quaedam mors spiritualis , qua aliquis saeculo moriens vivit Deo. Nemo autem et intelligitur mortuus saeculo per religionis ingressum, quousque professionem emiserit, s ait S. Thomas in suppl. 3 p. quaest. 61 a. 3 ad 2. Ea autem conditio et nisi me Deus ad religiosum statum elegerit 3 ad eum religiosae vitae statum pertinet, qui perpetuus sit, qualis non est certe quidem ingressus in religionem, et assumptio religiosae vestis, quae postera die dimitti potest.

De dissoIullono ob impedimentum dirimens.

Septima causa solvendi sponsalia est, si impedimentum dirimens, ex. gr. assinitatis. Ordinis sa cri, sponsalibus initis, Superveniat, vel detegatur. Tunc enim matrimonium evadit impossibile; impossibilium vero nulla est obligatio. Consulto autem susceptio 0rdinis sacri, quae sponsalia sequatur, hoc loco recensita est, quia, secundum Sententiam probabiliorem, 0rdo sacer sponsalibus superveniens non ea dirimit ex dispositione iuris, sed ratione impedimenti, quo ordinatus sit perpetuo inhabilis matrimonio contrahendo. Nam ex iuris dispositione sponsalibus inest tacita conditio: e nisi religiosum statum elegero. 3 At nullo iure probatur sponsalibus etiam inesse hanc conditionem: e nisi 0rdinem sacrum suscepero. Ex quo recte insertur sponsum , qui invita sponsa sacro 0rdini initiatus est, dum non rit' a sponsalium

73쪽

CAPUT I.

68 obligatione se expediat, seque implendae obligationi inhabilem perpetuo reddat, omnino teneri ad expensas et damna praestanda, si qua ratione et spe matrimonii sponsa sustinuit. Non autemper susceptionem 0rdinum minorum sponsalia dissolvuntur prius contracta, quia minores 0rdines ne impediunt quidem, quominus matrimonium licite iniri possit. At vero si quis, sponsalibus initis,

votum simplex emittat Servandae in saeculo castitatis, aut sacri 0rdinis suscipiendi, tunc ex utraque parte dissolvi vinculum sponsalitium , etsi iuramento firmatum , nonnullorum sententia est, qui aiunt, tacitam conditionem sponsalibus Semper adiectam esse et nisi statum perfectiorem elegero: vel proserunt auctoritalem S.C. C. in Bamberg. Spons. quam resert Monacelli form. leg. prael. p. 1, t. 8, tom. 10, 24. Verum e contra non utrinque SponSalia solvi plures Canonis lae docent. Nam ex eorum sententia vovens tacite renuntiat iuri suo, aut saltem ob fidem violatam praebet alteri parti iustam causam resiliendi a sponsalibus, si velit. Sed ipse

vovens a sponsalium obligati0ne non eximitur, quia n0n potest mutare sententiam in praeiudicium alterius partis , nec videtur Deus acceptare promissi0nem rei, quae alteri ex iustitia debetur.

obstringitur tamen ipsius voti religione in sui praeiudicium , hoc est si sponsa fidem datam remittat, aut mortem obierit, aut ex alia legitima

cauSa Sponsalia solvantur, UVenS tenetur servare castitatem. Confirmant sententiam decreto Alexandri II l in cap. 5 0uI cLgni CI VEL V0VENTES, ubi seminae, quae post inita sponsalia continentiae votum emiserat, iniungitur poena de side mentita I ex quo perspicuum est, non obstante voto, obligationem

74쪽

DE SPONSALIBI A

69 sponsalium perstitisse, et votum illicitum emissum esse, namque aliter mulier de side mentita non puniretur. At S. Thomas, Supp. q. 33, a. 1 ad 1 docet per votum simplex sponsalia dirimenda, propterea quod, ubi duae concurrunt obligationes, potior est praeferenda. Ad argumentum desumptum ex tacita conditione e si statum meliorem elegero a respondetur hanc conditionem neque ex dispositione iuris inesse sponsalibus, neque ex natura rei decisio S. C. C. alio spectat, quum agat de Sponsalibus initis post iuramentum suscipiendi ordines

et iam mutuo consensu solutis.

De dissolutione ob fornieationem.

Octava causa solvendi sponsalia etiam iurata est Subsequens alterutrius fornicatio. Discrimen hic fieri solet ab aliquibus, an sponsus lapsus Sit in fornicationem , an sponsa , cum pulent libidine seminae turpiorem esse quam viri. Verum haec non videtur iusta causa, cur ad imparia iudicentur , nec honesia mulier in eum casum se obligasse censenda est, ut cum viro de fide coniugii servanda graviter suspecto matrimonium inire teneatur. Solvuntur autem sponsalia intuitu solius

innocentis, quippe reo malitia sua patrocinari non debet. Quod si propter fornicationem corporis sponsalia dissolvuntur, dubitandum non 8st, quin propter fornicationem spiritualem, haeresim scilicet, apostasiam, et schisma dissolvi possint. An antecedens viri fornicatio, ubi detegatur post sponsalia, tribuat sponsae resiliendi ius , quaesi-

75쪽

lum est, et pro negativa sententia assertur argumentum , quod sponsus non sit notabiliter vilior, nec ulla nota aut ignominia est seminae virum ducere, qui aliam cognovit, ut ait Sancheg. Verum sententia assirmativa quae asserit, sponsam in foro conscientiae non peccare, Si resiliret, magis iustitiae consentanea videtur, tum quia notabilis mutatio in viro delecta est, et nullum est discrimen inter notabilem mutationem et circumstantiam , quae sponsalibus Supervenit, et eam quae prius exstiterit, sed fuerit ignorata , tum quia honesta virgo non aeque intendit nubere viro impudico, ac pudico. Vide Van der Velden Princ. Theol. mor.

l. 2, n. 247 et quae habentur g sequenti.

De dissoIutione ob mutationem animi, eo oris,

veI fortunarum.

. Nona causa est mutatio animi, corporis , vel sortunarum, veluti si sponsus aut sponsa comitiali morbo, lepra, paralysi, aut alia gravi et incurabili infirmitate corripiantur, si notabili deformitate , veluti si utriusque vel unius oculi iactura mulctentur, si latrociniis, ebrietatibus, rixis, et similibus vitiis se dederint, aut demum si ex parte

bonorum fortunae ad interitum properaverint. 0mnibus nempe pactionibus natura sua inest conditio e rebus ita stantibus; a multo magis id valere debet in sponsalibus, quae mutuo amore su Stinentur. Non solum autem mutatio notabilis eveniens et non praescita, sed omnes quoque ei cumstantiae antea incognitae, quae matrimonium

76쪽

DE SPONSALIBUS

71 reddant dissicilius multoque molestius, quaeque prius cognitae eius conditionis homines ab ineundis sponsalibus retraxissent, quamquam ipsa Sponsalia praecesserint, causam tamen iustam exhibenta sponsalibus recedendi, quum primum innotuerint. In Iure namque paria sunt, non esse et non apparere, L. duo sunt 30 is. de test . tutela; paria etiam in Iure sunt supervenire, et praecedere, sed ignorari lege, leg. T de coni. empl. Atque hoc ad sponsalia etiam iurata recte extenditur, siquidem iuramentum includit omnes conditiones contractus cui adlieitur, Leg. sin. cod. de non num. pec., at que idcirco relaxatio iuramenti in huiusmodi casu,

ut exposcatur, non est necesse. In causa autem

particulari quaenam mutatio superveniens, aut circumstantiae detectae sponsalia dissolvant, legitimus Iudex pronuntiabit. 4 Notandum tamen, ait Van Espen Iur. Eccles. univers. pari. 2, tit. 12, cap. 2, non sussicere ad solutionem sponsalium, quod superveniat aut detegatur talis circumstantia , quae si praescita suisset, sponsalia non inita fuissent, quia certum est multa posse sussicere, ut contractus nondum initus iniri non deberet, nec iniri conveniret , quae nullatenus tamen sussiciunt, ut contra elum dissolvant, eo quod contractu nondum iniis, plena sit libertas non contrahendi; quae libertas non Subest, postquam contractus suit persectus. Itaque ut iudicetur, an ob superVenientem, aut detectam aliquam circumstantiam sponsalia censeantur esse soluta, ipsique sponsi, aut alte uter eorum ab obligatione soluit, expendendum, an tales personae secundum prudens iudicium talibus verbis, et in talibus circumstantiis consen-

77쪽

72sum antea datum censeantur extendisse ad casum, quo talia superveniunt. Si censeantur ad eiusmodi casum extendisse, sponsalia non solvuntur: si non censeantur extendisse, dicendum est quod solvan

tur. 3

Denique solvuntur sponsalia per dispensationem , quae lamen a solo Pontifice Romano conceditur. Sponsalia enim sunt ius tertio quaesitum, quod nullus praeter Supremum Principem auferre poteSt. Haec autem potestas explicatur a Pontifice ob causas duntaxat iustas atque graves; quin, si sponsalia iuramento munita fuerint, gravissimae causae, quae bonum publicum respiciant, ad dispensandum postulantur.

Unum superest inquirendum, an scilicet ad sol. venda sponsalia ob causas expositas sententia et auctoritas Iudicis necessaria sit' et Generaliter dici potest, ait Navarrus Manua l. cap. 2, n. 28 , quod in nullo casu, in quo causa solvendi sponsalia est manifesta, tam quoad veritatem, quam quoad iustitiam , praedicta Ecclesiae auctoritas requiritur, quia talia ab ipso iure dissolvuntur. 3 Ab hac regula generali Doctores, qui sentiunt cum Na- Varro, excipiunt casum, quo prudenter timeatur,

78쪽

DE SPONSAMBUS

73 ne dissolutio, privata auctoritate facta, scandalis occasionem datura sit, itemque si Dioecesiam consuetudo ea sit, ut dissolutio sponsalium ante causam ab Drdinario cognitam et probatam non permittatur. Contra S. Thomas in 4 sent. dist. 27 ,q. 1, a. 3 haec tradit: et In duobus casibus, scilicet cum quis ad Religionem confugit, et cum alter coniugum cum altero per verba de praesenti contrahit, ipso iure sponsalia dirimuntur, sed in aliis casibus dirimi debent secundum iudicium Κωclesiae. 3 Huic sententiae videntur favere Canones. In cap. DE ILLIS P de Desponsat. impub. cautum est, e ut impuberes, qui adveniente pubertate reclamant, iudicio Ecclesiae separentur, nisi, ut ait Glossa ibid. , sortius vinculum superveniat, puta matrimonium cum alio, vel votum solemne, quia tunc ipso iure soluta sunt: , itemque in cap. Duo pugni 12 eod. poenitentia cuidam imponitur, qui, iudicio Ecclesiae non requisito, a sponsalibuS recessit. Idem confirmari etiam potest argumento ducto a paritale cum matrimonio ; quamvis enim in matrimonio causa recedendi, seu divertendi liquida sit, recessus tamen , seu divortium privata auctori late non permittitur. Verum his non obstantibus, prior sententia magis arridet: habent enim sponsalia conditionem inditam, si res in eodem statu permaneant, seu quod idem est, nisi iusta et a iure probata causa non accedat. Itaque eiusmodi interveniente causa , et conditione illa deficiente, sponsalium obligatio evanescit. Causam

autem notoriam iure certam et expressam esse Oportet; ubi enim de veritate vel sufficientia causae dubium sit, propria privata auctoritate non licet

sponsalia solvere, cum uterque sponsus vi con-

79쪽

CAPUT I.

tractus sponsalitii sit in possessione iuris acquisiti, ut promissio impleatur ; in dubio autem nemini fas est propria et privata auctoritate alterum de Mpossessione sui iuris deturbare, sed Iudicis auctoritas postulatur. Ad canones, qui contra proserumtur, respondet Sancheg lib. 4 , disp. 59, n. 41 : a Canon Duo PuERI loquitur de matrimonio de

praerenti, a quo alter coniux recesserat absque uis, ut clare constat ex textu. Ad canonem DE ILLIs dico, nolle textum, esse necessarium Ecclesiae iudicium, sed tantum iubere, ut Kces fiasticus Iudex, si coram ipso impubes adepta pubertate reclamaverit, eum Separet. 3 Comparatio autem Sponsalium cum matrimonio nihil Iacit ad hanc rem, quia matrimonium natura sua perpetuum et indissolubile est. Quamobrem e pedire non videbatur, ut in potestate contrahentium esset arctissimum illud vinculum proprio mar-le abrumpere; maius etiam in matrimonio periculum est abusuum et scandalorum.

De harinis, seu denuntiationibus Matrimonia.

Sponsalia sequuntur proclamationes seu denuntiationes, quae banna etiam appellari consueverunt, eaque voce. quae Gallorum propria est, publica edicta nuncupantur, quae propiorem matrimonio viam parant. Denuntiationum originem in

Ecclesia antiquissimam esse nemo dubitat; quin imo ipsarum vestigia nonnulli sibi visi sunt invenisse apud Tertullianum da Pudicitia c. 4. Vide lueninum diis. 10 de Mat. q. 5, c. 2. Concilium Latera-

80쪽

DE SPONSALIBUS

75nense IV denuntiationes matrimonio praeire omnino iussit, eiusque decretum refertur in cap. sinat. de Clandest. Desponsat., cuius haec verba sunt: a Specialem quorundam locorum consuetudinem ad alia generatim prorogando statuimus, ut cum matrimonia suerint contrahenda , in Ecclesia per Presbrteros proponantur competenti termino pra sinito, ut intra illud qui valuerint et voluerint, legitimum impedimentum exponant. 3 Ex qua generali lege consequitur unam saltem denuntiationem in iis quoque parochiis requiri, ubi Concilii Tridentini de-eretvmyublicatum non est. Dominicus Soto testatur hanc disciplinam ubique sua aetate receptam non fuisse, praesertim vero in Hispania , ea praecipue ratione, quia per proclamationes, quibus impedimenta caveri curantur, obstacula potius obiicerentur, ne matrimonia celebrentur. Verum Trid. SIn . sess. XXIV de Res. Matr. cap. 1 sancivit, et ut in posterum antequam matrimonium contrabatur , ter a proprio contrahentium Parocho, tribus continuis diebus sestivis, in Ecclesia inter Missarum solemnia publice denuntietur, inter quos matrimonium sit contrahendum. a Cum sinis denuntiationum sit, ut impedimenta occulta detegantur, et invalida matrimonia, multaque peccata praepediantur, dubium non est, quin sideles omnes ad impedimenia detegenda, si quorum conscii sint, licet iudicialiter sorte probare nequeant, obstringantur. Cuius quidem ossicii populus gra-Viter admonendus est, c ne alioquin ex silentio et occultatione reus reddatur omnium malorum, quae ex matrimonio cum impedimento , praesertim dirimente, contracto nola sunt oriri, γ ul recte inquit Van Espen. Iur. Eccl. univ. p. t t. XII, c. 3.

SEARCH

MENU NAVIGATION