장음표시 사용
111쪽
106 quibus in exponendis impedimentis dicendum erit; vel quia contrahens ex propria malitia simulavit
consentire et contrahere, vere tamen et ex animo non consensit. Hoc posteriori casu exploratum est matrimonium non valere, quia non verba externa aut eorum sonitus, sed animus et voluntas sese obligandi, sive verus consensus internus matrimonium essicit, cap. TuA NOBIS, 20 de spons. Et sane haec est matrimonii indoles et natura, ut contrahentes sibi invicem suas donent personas, quod
fieri nequit sine consensu vero et Sincero, cumque matrimonium sit vinculum perpetuum et mutuum amoris, ani Inorumque coniunctio, nemo non videt haec sine vero et sincero consensu neutiquam
percipi, unde quidquid sit, an in aliis contractibus
V. g. Venditionis, etc., obligatio de iure naturae inducatur ex verbis , quibus contractus exprimitur sine vero et sincero animo aut vendendi, aut se' quocumque alio modo obligandi, id certum locum habere non potest propter diversam huius ab aliis
contractibus indolem et naturam, quae interiorem conSensum omnino exposcit, ita ut nulla humana potestate queat suppleri. Nemo autem dubitat, quin is, qui non consensit, gravissime peccaverit, et peccato iniustitiae in contractu , et peccato Sacrilegii in Sacramento, atque in utroque soro teneatur praestare consensum. Interim Ecclesia consensum hunc seu verbis, seu signis certis et claris sussicienter exploratum tamdiu verum esse praesumit, quamdiu contrarium evidenter non probetur, neque credit contrahenti, quamvis iuramento confirmet se ficte consensisse: et cum nimis indignum sit iuxta legitimas sanctiones , ut quod sua quisque voce protestatus est, in eumdem casum
112쪽
proprio valeat testimonio infirmare , s ut inquit innocentius III in cap. PER Tu As 10 de Probat. ; secus enim divortiis et adulteriis via aperiretur , dum quem propriae uxoris poeniteret, facile posset fictionem consensus allegare, ut sibi fas esset ad alias nuptias convolare. Si probatum fuerit re- ipsa demisse consensum interiorem , nec adduci ullo modo possit ille, qui interiorem consensum non praebuit, ut rursus consentiat in matrimonium, tunc post reparatum parti laesae damnum expletamque pro mendacio et iniuria Ecclesiae illata poenitentiam , poterit per Iudicem ecclesiasticum nullum declarari matrimonium, nec licebit ad alias transire nuptias, nisi post licentiam Iudicis ecclesiastici. At ea sus magis perplexus est, si is qui cum una
sicle consensit, cum altera vere et sincere consen-liret. Doctores numero pauci se ab hac difficultate facile expediunt, dum asserunt eum Vere contrahere, qui serio et libere externa profert signa et verba , quibus matrinonialis consensus exprimatur; quamvis habeat statulum animo non contrahendi sed decipiendi. 0stentant auctoritatem Magistri Sententiarum, qui dist. 27 sic loquitur :ε Si autem verbis explicani quod tamen corde non volunt, si non sit coactio ivi vel dolus , obligatio
illa verborum, quibus consentiunt dicentes : accipio te in virum, et ego te in uxorem, matrimonium facit. 3 Huius autem sententiae argumenta Sunt, quod fraus et dolus nemini debeat patrocinari, quodque omnia propemodum matrimonia incerta forent, aut saltem in controversiam et discrimen adducerentur. Verum hae rationes alicuius momenti essent, si de humanis contractibus ageretur,
113쪽
108 in quibus civilis auctoritas poteSt consensum praecipere vel supplere, licet non desint Auctores, qui generatim de omni contractu pronuntient, secluso damno, aut iniuria, aut scandalo, nullam obligationem parere implendi, quod ficto animo polliciti
SumVS , quum, Omnis obligatio privata ex hominum voluntate consurgat. II ac tamen quaestione in medium relicta, exploratum est dissimilem profecto esSe rationem matrimonii atque aliorum contractuum , tum quia matrimonium non modo corporum, sed etiam animorum coniunctio est, tum quia consensus matrimonii nulla potestate suppleri valet. Itaque dubitandum non est, quin matrimonium simulato animo initum nullum sit, idque confirmatur etiam ex cap. TuA N0s de Sponsal. et Matrimon. 0uamobrem, in allato casu, primum matrimonium sicle initum non consistit, sed alterum omnino valet. Ecclesia lamen quae iudicat secundum acta et probata, censuris etiam compelleret ad cohabitandum cum ea , quacum prius matrimonium contractum suit. Quare sit, ut simulator, si siclionem in foro externo probare nequeat, neutro matrimonio uti potest; non primo, quia desectu consensus nullum fuit, ac potius debet quodvis sustinere incommodum ac etiam exeommunicationem , quam per carnale commercium peccatum operari ; non secundo , quia ob Ecclesiae prohibitionem ab eius usu et habitatione penitus removetur. Sed illud merito sibi imputet.
114쪽
De eonditionibus Matrimonio appositis.
Matrimonia ob Sacramenti reverentiam et plurium incommodorum pericula pure et simpliciter celebranda sunt, neque a Parochis serendum est, ut coram se sub ulla conditione ineantur. Attamen nec Sacri Canones, nec ipsa natura matrimonii omnino impediunt, quominus consensui matrimoniali quaedam conditiones apponantur. Conditio autem communiter desinitur qualitas dispositioni
seu actui adiecta, dispositionem ipsam, seu actum in dubium suturum eventum Su SpendenS, ex. gr. contraho tecum , si navis ex India venerit. Igitur c vera conditio in futurum concipitur: nam quae in praeteritum , aut praesens tempus concipitur ,siguram, non vim conditionis continet, a ui loquitur L. 6, ff. de Haered. instit. 0uamobrem Si matrimonium sub conditione in praesens, aut praeteritum tempus concepta ineatur, veluti contraho tecum, si Pater tuus Consul fuit, aut Consul eleelus est, statim matrimonium ipsum aut ratum, aut nullum est, quae enim iam certa sunt, licet apud nos incerta , obligationem non morantur , videlicet vel conditio exstitit, et consensus adest; vel non exstitit, et consensus deest: tantummodo suspenditur matrimonii usus, donec exploratum fuerit, an conditio reapse exstiterit vel non exstiterit. Pariter conditiones necessariae, seu in sua causa determinatae, matrimonium non suspendunt, quia pro existentibus iam habentur, uti contraho, si sol cras
oriatur, aliaeque huius generis. Leg. Pupillus 9 k
115쪽
8 ff. novation. Denique generales illae conditiones, quae omni contractu continentur, veluti ducam te, si vixerimus , si Deus voluerit, vel quae matrimonio intrinsecae sunt, veluti ducam te, si non sis consanguinea mea, si non sis matrimonio iam copulata, vim et essecium conditionum non habent. sed matrimonium confestim valet, si aliud impedimentum non exstiterit. Igitur superest, ut solae conditiones de futuro contingenti contractum matrimonii et consensum ipsum conditionatum esticiant, ac in incerium e0nditionis exitum suspendant. At conditiones huiusmodi aut honestae et possibiles sunt, aut turpes
et impossibiles. De conditionibus turpibus et impossibilibus celebris est Decretalis Gregorii IX in
cap. SI CONDITI0NES de Condit . appos ., cuius haec verba sunt: et Si conditiones contra substantiam coniugii inserantur, puto si alter dicat alleri: contraho tecum , si generationem prolis eviles , vel donec inveniam aliam honore vel sacultatibus ditiorem , aut si pro quaestu adulterandam te tradas: matrimonialis contractus, quantumcunque Sit favorabilis , caret essectu ; licet aliae conditiones appositae in matrimonio, si turpes aut impossibiles fuerint, debeant propter eius favorem pro non adiunctis haberi. 3 Iam vero in hac Deere tali duo a Pontifice distinguuntur genera conditionum turpium : primum earum, quae sunt contra substantiam matrimonii; alterum vero illarum, quae simpliciter turpes sunt; impossibilium autem imum
genus nominatur, earum scilicet quae ex natura
rei, seu de sacto exsecutioni mandari non possunt. Conditiones primi generis, si matrimonio apponantur , ex aperta Pontificis declaratione , matrimo-
116쪽
nium nullum et irritum omnino reddunt. Isiarum autem conditionum tria tantum exempla in cit. textu demonstrative, non Vero taXative recensentur; multa lamen alia reperiri possunt conditionum turpium, et etiam honestarum exempla, quae substantiae matrimonii repugnent; generatim enim condilio eius generis habetur, quae matrimonii bona videlicet aut prolem, aut fidem , aut Sacramentum impediat vel destruat. Ita conditiones de dominio corporum non transferendo, et de castitate perpetuo servanda, utpote prolis susceptioni adversae, et
conditio de matrimonii vinculo ob adulterii causam dissolvendo, utpote Sacramenti indissolubilitati contraria, eiusdem matrimonii substantiae repugnant, illudque irritum reddunt, si in pactum deductae sint. Hinc C. S. 0sscii ad Episcopum
Bosnensem, a quo dubium propositum est c an sit validum matrimonium contractum inter catholicum et haereticum cum intentione laedandi, vel solvendi matrimonium' , respondit: e Si ita sint deducta in pactum, seu cum ista conditione sint contracta matrimonia, sunt nulla: sin aliter, sunt valida. a Quamquam enim contrahentes putarent vinculum matrimonii aliquibus cauSis, eX. gr. 3-dullerio interveniente, solvendum esse, si id tamen in pactum non deducant, illudque inire velint, quemadmodum a Christo institutum est, matrimonium ita contractum validum sirrnumque manet, praeValente nimirum generali voluntate de matrimonio iuxta Christi institutionem ineundo, eaque privatum illum errorem quodammodo ab Sorbente, a uti loquitur Benedictus XIV de Synod. Dioeces . lib. 13, cap. 22. Porro ex cit. cap. de C0ndit. apposit. caeterae conditiones simpliciter
117쪽
112 turpes, nec substantiae matrimonii contrariae, uti contraho tecum , Si furtum commiseris: itemque conditiones ex natura rei, seu de facto impossibiles, veluti si dicatur, contraho tecum , Si coelum digito tetigeris, ex novo iure constituto , contractum non suspendunt nec dirimunt, sed favore
matrimonii pro non adiectis habentur. Verum praedicta Iuris Canonici dispositio, qua matrimonium initum sub conditione simpliciter turpi aut impossibili indesinite validum pronuntiatur, perinde ac si conditio ipsa apposita non suisset, aliquibus dissicilis explicatu visa est. Fieri enim poteSt,
ut contrahentes non consenserint, nisi sub ea
conditione turpi vel impossibili: adiectio conditionis huiusino di, si spectetur praecise conditionis
natura, potius dissensum, quum consensum Significat. Desectum autem huiusmodi consensus nec
Pontifex, nec Ecclesia supplere possunt. It que mens illius Capitis ea esse videtur, ut conditioneS simpliciter turpes , aut impossibiles ioco potius ,
quam serio animo adiectae generatim praesumantur: ade0que Standum pro valore matrimonii, donec contrarium demon Stretur, idque ob eam gravissimam causam , quod seni per in dubiis favore matrimonii praesumendum est, ne sorte legitimi coniuges Separentur. Eodem prorsus privilegio ultimae voluntates potiuntur, cum in iis, ut cuilibet notum est, huiusmodi conditiones appositae a testatore, qui eas impossibiles esse ignorabat, penitus vitiantur, seu pro non appositis habentur, quia non serio sed ioco potius adiectae praesumuntur, c. 10 Inst. de Haer. Inst. , et c. 58 ff. de cond. ind. Igitur haec iuris praesumptio, quae probationem in contrarium non excludit, veritati cedere
118쪽
debet, si non ludendi, sed verum consensum denegandi gratia, aut ignorantia, tum impossibilitatis ipsius, tum turpitudinis, tum declarationis Gregorii IX, eius generis conditiones appositas esse
Notanda hic est disserentia, quae inter conditiones simpliciter turpes, et conditiones natura impossibi. ' les intercedit. Illae vitiantur, si sunt in futurum conceptae, neutiquam Vero si praesens, aut praeteritum respiciant: istae autem pro non appositis habentur, sive in praesens, sive in praeteritum fuerint collatae. Praecipua huius discriminis ratio in eo consistit, quod conditiones natura impossibiles non ideo vitiantur, quia ad aliquod impossibile obligant, sed
quia impossibiles omnino Sunt, quod sane omnibus huius generis conditionibus , eb in quodcunque tempus conceptis aeque convenit; at conditiones turpes simpliciter ideo vitiantur, quia ad delinquendum invitant, quod Sane praestant conditiones de suturo, n0n vero de praesenti, aut de praeterito; et hanc sententiam omnes, si unum vel alterum excipiamus, ultro libenterque complectuntur. Quaestio in eo est inter doctores, an quae de conditione natura impossibili dicta sunt, procedant etiam in conditione facto impossibili, quando nempe id apponitur qu0d natura quidem fieri potest , propter dissicultatem lamen impossibile iudicatur, prout ea est conditio, si montem aureum dederis. Nonnulli autumarunt conditionibus huiusmodi matrimonium vitiari, et nullum reddi, alii eas ut non appositas habendas esse opinantur; non desunt qui distinguunt inter sorum internum et externum,
et in hoc reiici et pro non appositis haberi latentur, in illo matrimonii valorem, donec huiusmodi
119쪽
114 conditiones impleantur, suspendi contendunt. Rectius tamen affirmamus id pendere a circumstantiis personae, cui conditio haec iniungatur; si manifeste paleat a persona non p0SSe conditionem praestari, aut amicorum auxilio, aut sperabili beneficio sortunae, aut alio quocunque modo, dubium non
est, quin ea veluti impossibilis haberi debeat, et
pro non adiecta, secus vero si ea aliquo sperabili modo praestari posse constiterit. Postremum conditionum genus , videlicet conditiones de suturo contingenti, quae possibiles et honestae sint, uti contraho tecum , si pater tuus consenserit, si navis ex india venerit, nomen et vim conditionis proprie retinent, atque valorem desponsationis suspendunt, donec conditio exstiterit, vel non exstiterit. 0portet autem, ut hae conditiones in continenti, ut aiunt, sive in ipso contrahendi actu adiiciantur; siquidem adiectae postea matrimonio non illud Suspendunt, nec vitiant, sed vitiantur ipsae, nihilque operantur, secus enim indivisibile foedus coniugii arbitrio contrahentium commilleretur, quod dici ac fieri nequit. Nec ossicit exemplum sponsalium de futuro , in quibus
etiam ex intervallo , parte utraque consentiente , post datam fidem sponsalium conditio adiici potest. Nam ratio discriminis in eo est, quod cum sponsalia de suturo, mutuo partium conSensu, possint dissolvi, p0lerit etiam mutuo ipsarum con-SenSu eorumdem sponsalium obligatio de absoluta in conditionatam converti : al secus est in matrimonio; quandoquidem istud semel ac legitime fuerit
contractum, dissolvi amplius mutuo consensu nequeat.
Duo circa hanc ipsam conditi0nem de suturo
120쪽
contingente , quae simul possibilis sit et honesta
in disputationem adducuntur. Primum est an veri sicata hui usmod i conditione, matrimonium statim perficiatur absque novo partium consensu ' Innocentius , Panormitanus, Sancheg , aliique plures existimant ex priori consensu conditionato, modo revocatus non sit, neque aliud obstet, obligationem seu contractum matrimonialem, impleta conditione, purificari et perfici, ut matrimonium sine novo consensu persectum et absolutum evadat. Ea enim est vis et potestas conditionis. At Gongaleg, aliique arbitrantur , huiusmodi matrimonia pro sponsalibus habenda esse, cum non praesentem consensum, sed polius promissionem suturarum
nuptiarum contineant. Quare consensu novo poSt conditionis eventum opus eSi, et conditione pendente vel etiam expleta, et consensu nondum renovato , si aliud matrimonium pure et absolo te ineatur, hoc posterius omnino valet. Atqui lamen puto primam sententiam probabiliorem. Nonne
omnibus matrimoniis ex dispositione ipsius Iuris conditio inest, si Religionem non ingressus fuero Sed per conditionem illam matrimonium induit
naturam sponsalium ' Prosecto emptionis et venditionis contractus praesentem con Sensum pOSlUlat , et tamen ex iure naturali et civili didicimus, quod si conditiones de suturo contingenti apponantur, hae haudquaquam esset unt, ut contractus in pactum seu in promissionem emendi et vendendi resolvatur. Accedit etiam , quod consensus ille, pum in eventum conditionis fuerit relatus, ad hunc usque eventum moraliter perseverat, sicuti contingit in eo qui matrimonium per procuratorem contraxerit: existente igitur conditione, non