Septimii Mariae Vecchiotti *tractatus canonicus de matrimonio ex opere cardinalis Ioannis Soglia excerptus et ad usum parochorum et confessariorum accomodatus additis appendicibus de impedimenti civilibus matrimonii de formulis supplicum precum ac de

발행: 1868년

분량: 563페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

PUT II.

116 minus obligatur quam si novus poneretur consensus. Ex qua Sententia descendit, tamquam legitimum consectarium, necesSarium non esse, quod ipsi contrahentes conditionem iam exstitisse compererint. Siquidem statim ac exstiterit, perficitur matrimonium, sicuti statim ac procurator contrahat et consentiat, nomine sui principalis , ipsum matrimonium formatur, licet mandans id ignoret.

Attamen eo in casu contrahentes uti nequeunt matrimonio, nisi postquam de impleta conditione cemitores facti fuerint; alias enim periculum subirent fornicationis, si sorte tum conditio non esset impleta , quod sane prae oculis haberi debet non tantum in hac conditione de suturo, sed etiam inconditionibus de praeterito , et de praesenti', de quibus supra actum est. Ad parochum spectabit

contrahentes monere, ut a conSum malione prorsus

abstineant, donec de impleta conditione ipsis constiterit. Contingere enim facile potest, ut quis post

matrimonium consummatum, et prolem SuSceptam,

conditionem haud fuisse impletam videat. Vide Fa-gnanum cap. ult. de condit. n. 18. Alterum, quod in disputatione ponitur , illud est; an post Conc. Trid. ad valorem matrimonii requiratur, quod Parochus et testes intersint implemento conditionis, vel saltem quod contrahentes coram ipsis a S-serant, aut doceant conditionem impletam fuisse

Concors est doctorum sententia, quando conditionis implementum sit notorium, opus non eSSe, ut Parocho et testibus denuntietur. 0uae enim manifesta sunt ac notoria, denuntiali 0nibus ac probationibus non indigeni. Quocirca lota disputatio in eo dumtaxat est, quando implementum conditionis non constat publice , et quidquid non pauci, ex

122쪽

DE NATURA MATRIMONII 117

Theologis praesertim , in contrarium docuerint, tenendum est matrimonium coram Parocho et lestibus sub conditione contractum, ipso eunditionis implemento statim perfici, absque nova Parochi aut lestium praesentia, vel denuntiatione huius implementi, quae ipsis fiat. Duplex autem, prout refert Fagnanus c. super eo 5 de eond. app. n. 5, 6 huic sententiae sussragatur decretum S. C. C., quorum alterum a S. Pio V, et alterum a Clemente VIII probatum est. Haec sane sententia prono alveo descendit ex illa, cui paullo supra subscripsimus ; profecto non statim absque novo consensuperficeretur matrimonium , si nova praesentia Parochi et testium larei necessaria. Validissimis etiam rationibus confirmatur.' Si enim iuxta Trident. praesentia Parochi et lesitum eo duntaxat tempore exposcitur, quo matrimonium celebratur, n0n quando existit tonditio , sed quando ea adiicitur, imo si conditio, quando existit, retrotrahitur ad tempus, quo fuit apposita , nemo non videt novam Parochi ac testium praesentiam nullatenus requiri. Accedit etiam, quod lege eadem praesentia neque ad constitu0ndum procuratorem, neque ad exhibitionem dispensationis inter personas impeditas. ut quotidiana praxi edocemur, ullo modo requiritur, quamvis matrimonium abS-que mandato per procuratorem , vel absque dispensatione inter personas impeditas contractum nequeat subsistere. Pari ergo ratione eadem Parochi et testium praesentia ad implementum, aut veri sicationem conditionis neutiquam requiritur, licet conditione non impleta, aut verificata, matrimonium non perficiatur. Caelerum, desiciente conditione apposita, oportet denuo matrimonium co-

123쪽

cAPUT II.

118ram Parocho et testibus celebrare, si sorte contrahentes vellent, non obstante conditionis dese-ciu , priores nuptias confirmare; namque consensus prior nihil prodest amplius, cum ob desectum conditionis omnino desecerit.

137.

De modo, eausa, et demonstratione.

Conditionibus assinia sunt modus, causa, et demonstratio. Modus est quaedam adiectio oneris, quo vult contrahens alterum contrahentem adstringere in matrimonio ineundo, ex. gr. Contraho tecum, ut divitias vel publicum munus mihi compares. Causa est expressio alicuius rationis, ob quam contrahitur, uti contraho tecum, quia nobilis es. Denique demonstratio est designatio qualitatis, quam putamus inesse personae , cum qua contrahimus, uti contraho tecum, quae silia Principis es. Iam vero demonstratio, vel causa, sive salsa, sive vera, sive honesta, sive turpis, qualiscunque demum sit, non destruit matrimonium nec suspendii, quum utraque substantiam contractus nullo modo attingat; causa quidem se habet, ut occasio quaedam, quae ad contrahendum allicit, non tamquam vera causa et conditio, a qua consensuSunice pendeat; demonstratio etiam nihil aliud est, quam opinio de quali talibus personae, cum qua contrahitur. Accedit etiam, quod nec salsa causa,

nec salsa demonstratio vitiani legatum 3 30 ei 31 Inst. de legatis; nec igitur viliare debent matrimonium, qu0d est legato favorabilis. Si tamen in

124쪽

DE NATURA MATRIMONII

119 causa vel demonstratione lateat error personae vel

conditionis, matrimonium nullum erit, uti si dicatur: Duco te qui liber es, vel primogenitus Regis. Nam non quidem ob salsam demonstrationem

vel causam, sed propter errorem personae Vel conditionis nuptiae invalidae sunt, atque adeo m3trimonium ex huiusmodi errore contractum adhuc irritum esset, etiamsi demonstratio haec et causa non fuisset adiecta , quemadmodum in explanando erroris et conditionis impedimento compertum erit.

0uod autem ad modum attinet, si hic honestus et possibilis sit, matrimonium non dirimit nec suspendit, in hoc enim dissert a conditione, quod

conditio efficit, ut actus eiusque vis in Suspenso maneat, donec exstiterit, modus autem contractum iam persectum supponit, eumque dumtaxat temperat oneris adiectione. L. Si doceas l. Cod. de donat. Id patet aliorum contractuum exemplo; si vero modus sit impossibilis aut turpis, ut contraho tecum , ut montem aureum mihi des, furium facias, matrimonium valet, et modus pro non adiecto habetur. Idque generatim contractuum Omnium proprium est, ut sub modo turpi vel impossibili non vilientur, sed modus ipse pro n0n adiecto habeatur. Sane non vitiatur contrBctus, quia modus ei supervenit iam perfecto , vitiatur autem modus, quia turpium et impossibilium nulla est obligatio. 0b eamdem rationem multi Doctores censent modum etiam substantiae matrimonii repugnantem , ex. gr. contraho tecum, ut

corporis quaestum facias, non obstare, quin idem matrimonium valeat, sed modum ceu non adimctum habendum esse. 0uae sententia arridet, nisi

125쪽

CAPUT II.

sorte modus sub ratione conditionis positus sit: generatim enim si modus, aut causa, aut demonstratio apponatur, tamquam conditio vera, a qua consensus pendeat, eadem iura valere debent, quae hactenus de conditionibus exposuimus. 0uando Vero modus exprimitur tamquam conditio, nisi id aperte constet, quaestio est a circumstantiis decidenda.

De matrimonio ad morganaileam.

Inter matrimonia , quae sub modo ineuntur, duo celebriora et frequentiora Sunt, scilicet matrimonium ad morganaticam , et matrimonium conscientiae, de quibus dicendum est. Matrimonia ad morganaticam ita describit Benedictus XlV de Syn. Dioec. lib. 13, cap. 23: et Ea sunt, quibus vir nobilis post susceptos ex prima uxore itidem nobili liberos, ea defuncta, cum continentiae leges sine uxore observare non possit, coram Parocho et testibus, obtenta prius a proclamationibus opportuna Hispensatione , alteram ex humiliori ordine ducit, addita conditione, ut tam mulier, quam filii ex eo matrimonio nascituri, nihil sibi iuris ex eo acquirere possint praeterquam ad ea, quae ad victum sunt necessaria. Huius conditionis vi et mulier a participanda mariti dignitate excluditur, sit silii ab omnibus titulis, muneribus, et paternorum avitorumque bonorum successione extranei censentur. 3 Huiusmodi conditio, sive pactum admolganaticam , quatenus uxorem spectat, apud Romanos propemodum in usu suit; apud eos enim

126쪽

DE NATURA MATRIMONII 12 I

siebant nuptiae triplici modo, per usum, per em ptionem, per confarreationem; eratque in arbitrio viri positum, quonam ex his mallet uxorem ducere. Itaque si nuptiae per consarreationem cesebrarentur, tum uxor erat particeps sacrorum, bono rum, nominis, et dignitatis mariti: si per usum et emptionem, non item ; de quo conser Ludwigile disser. Iur. Rom. et Germ. in dignit . uxor. dissert. 2 in not. lit. L. At praedicta conditio, quatenus filios arcet a nobilitate, muneribus, et Successione in bona paterna et avita, plane adversatur

iuri communi; quandoquidem in L. T ss. de bonis

damnat ., haec leguntur cum ratio naturalis, quasi lex quaedam tacita , liberis parentum haereditatem adiiciat, velut ad debitam successionem eos vocando, propter quod et in iure civili suorum haeredum nomen eis inditum est. 3 Ac ne iudicio quidem parentis, nisi meritis de causis, submoveri ab ea successione possint, aequissime iudicatum est. Si enim bona paterna iure suita iis, et ratione naturali dictante , debentur siliis, ipsis, nisi ingratis, nequeunt auferri. Itaque illud pactum contra iuris communis rationem inductum probatumque est a iure laudati ob duplicem causam , tum ut incontinentiae peccatis aditus intercluderetur, tum ut filiis ex priori matrimonio susceptis aut agnatis . per divisionem bonorum eum filiis secundi inaequalis coniugii praeiudicium non asserretur, et ita familiae nobiles in pristino splendore conservarentur; idque reipublicae interesse

visum est. Prima huius pacti mentio fit in textu 2 Feud. 29. At per verba illius textus , dum ait:. Nec filii amplius habeant de bonis patris, quam

dixerit tempore sponsaliorum v. gr. decem libras,

127쪽

PUT II.

122 vel quantum voluerit dare quando desponsavit, saperte videtur in patris arbitrio positum esse, eam quam maluerit quantitatem bonorum assignare. Verum lex ita accipienda est, ut patri nou tribuatius privandi filios alimentis, quae iure naturali debentur. ε Quaedam, ait Quintilianus declamat. 3l5, etiamsi nulla significatione legis comprehensa sint, natura tamen excipiuntur. 3 Debemus igitur ex iure naturae laudate ius ita interpretari, ut dicamus collatum patri arbitrium assignandi siliis portionem, quae minor sit legi lima a iure positivo

praefinita , modo tamen tanta sit, quae tuendae vitae sussiciat; secus enim ius naturae violatur.

Praeterea pactum illud irritum est, si matrimonio contracto, et filiis iam natis adiiciatur: parentes enim nobilitatem et iura liberis statim ac nati sint acquisita amplius auferre non possunt. Idem sentire debemus, si filii non iam nati, sed tamen concepti sint, Argum. L. 2 ff. de Decurion. An vero intuitu saltem mulieris possit praedictum pactum utiliter iniri, non satis apud Doctores compertum est. Sunt qui putant post etiam nuptias fieri utiliter posse, quia mulier valet iuri suo quovis tempore renuntiare. At haec opinio plerisque non placet eo saltem in casu, in quo ex statuto, vel consuetudine loci, aliquid uxori quaeratur flatim contracto matrimonio ; tum siquidem illud

pactum donationem quamdam virum inter et uxorem matrimonio constante vetitam complecte

retur. Vide Neu mann do Mali tui. prine. , et Κ ut selther das Ebere-elit dee Κathol. Κirehe Wien. t. 4, p. 688.

128쪽

DE NATURA MATRIMONII

Do matrimonio eonseientiae.

Matrimonium conscientiae dicimus quod coram Parocho, aut alio Sacerdote legitime deputato, et duobus testibus contrahitur ea lege , ut evulgari et manifestari non debeat. Initur itaque auctoritate Ecclesiastici Superioris , qui ex iusta causa dispenset tum super publicis denuntiationibus , tum super descriptione eiusdem matrimonii in publico et ordinario matrimoniorum libro . Ex quibus satis intelligitur , matrimonium conscientiae

verum et legitimum esSe, nec temere confundendum cum aliis occultis coniunctionibus, quae non

sunt verae nuptiae , sed laedi et damnati concubitus. Nemo tamen inficiari poterit occultis huiusmodi conscientiae matrimoniis spiritum Ecclesiae nequaquam lavere. Quantum enim a Sacramenti dignitate et ecclesiasticarum legum praescripto haec matrimonia ut plurimum abhorreant, Satis superque coniici potest ex exitiosis illis es- sectibus, quos recenset Benedictus XIV Constitui.

. SATIS V0BIS ,17 Nov. 1741. Quapropter idem

Pontifex in cit. Constit. , ut tot tantisque malis obviam iret, monet in primis Episcopos, ne sine gravi et legitima causa super publicis matrimonii denuntiationibus dispensent . neve post remi Maspublicationes matrimonium occulte celebrari permittant ex obvia quavis et vulgari causa, sed gra-Vem, urgentem , et urgentissimam omnino postulat. Tum eos eraviter hortatur, ut diligenter inquirant de qualitate, gradu, et conditione perso-

129쪽

124narum, quae matrimonium occulte contrahere petunt, an sint sui vel alieni iuris, an in minoribus Ordinibus constituti pensiones , aut beneficia obtineant, ac potissimum a contrahentibus exposcant clara, et indubia, et a quavis fraude immunia status liberi documenta. Denique iubet, ut secreto matrimonio intersit alterius contrahentis parochus, aut si gravi impellente causa alius sacerdos loco eius deputantus sit, is ab Episcopo eligatur, qui probitate, doctrina , et obeundi muneris peritia commendetur, atque ab eodem paroch O , aut Sacerdote depulato contrahentes commonendi sunt, ut curent procreandam prolem quam primum baptigari , eamque ut legitimam agnoscant, honis moribus informent. ac frui patiantur bonis ad eam ex testamento , vel ab intestato delatis aut deserendis; ulque eiusdem prolis nativitatem post haptismum denuntient Episcopo cum nota loci, temporis, et Ministri collati Sacramenti, ac sincera indicatione parentum , a quibus orta est; Se Ssciant matrimonium occultum in lucem pro serendum e SSe, ne gravis nulloque pacto serenda iactura legitimis si iis inseratur. Celebrato matrimonio, parochus, aut deputatus Sacerdos scriptum celebrati coram se matrimonii documentum Episcopo exhibeat de eiusdem matrimonii celebratione cum nominibus contrahentium

testium , loci, et temporis. Quocirca in singulis cancellariis Episcopalibus duo peculiares libri caute servandi sunt, quorum in altero matrimonia huiusmodi describantur, in altero nomina filiorum, qui ex ipsis matrimoniis procreantur , quo- έiescumque in publico parochiali libro parentum nomina reticeantur, eosque libros clausos ac

130쪽

DE NATURA MATRIMONII 125

sigillis obsignatos numquam patietur Episcopus aperiri, nisi vel alia id genus matrimonia, aut baptismata describenda sint, vel id exigat iustitiae

administrandae necessitas, vel aliquod documentum exposcant verum interesse habentes, quibus probationum aliunde petendarum non suppetat

copia ; reque absoluta denuo claudendi sunt, et sigillis, ut antea, obsignandi. Porro contrahentes ipsi, testes, et Episcopus, ac parochus, seu alius sacerdos, qui matrimonio intersuit, silentii lege

obstringuntur, tum quia in secretorum commissione silentium tacite exactum et promissum censetur, tum quia lege ecclesiastica, Seu ex cit. Constitui. Benedicti XIV obligatio custodiendi silentii

indicta est: dum enim in ipsa Const. excipitur casus, quo matrimonium evulgandum sit, satis superque evincitur reliquis casibus custodiendum esse. Vult autem Pontifex matrimonium eo in casu evulgari, quo soboles procreala baptizata fuerit, vel reticitis , vel salso expressis parentum nominibus , et ipsi parentes intra dies 30 a nativitate

numerandos, vel immediate , vel per se ipsos vel per litteras eorum charactere exaratas, vel per personam si de dignam ab eisdem designatam Episcopum certiorem non secerint, prolem ipsam , quae tali loco et tempore, relicitis, aut salso expressis nominibus parentum , baptizata est, eSSelegitimam, licet ex occulti matrimonii laedere su- Sceptam. Verum praefati casus facia a Pontifico mentio non obstat, quominus alii casus adesse possint, in quibus matrimonium palam faciendum sit: et neque enim leges , neque Senatusconsulto ita scribi possunt, ut omnes casus, qui quandoque inciderint, comprehendantur. 3 Igitur si alteruter

SEARCH

MENU NAVIGATION