장음표시 사용
91쪽
lae et educandae sobolis, ac mutui auxilii causa ad individuam vitae societatem in dissolubili quodam nexu se obstringunt. 0uamobrem natura et essentia matrimonii, si spectetur in sua causa esti-
ciente sive in suo fieri, ut Scholastici loquuntur,
sita est in ipso contractu, Seu conSen Su mutuo , quo vir et mulier ad eam vitae societatem se obligant, sibique ius transferunt ad actus matrimoniales, non autem in usu ipsius iuris, seu in carnali coniunctione; qua de re Iulianus Pelagianus turpiter erravit, a S. Augustino correptus his verbis: . Nihil aliud esse dicis nuptias, quam corporum commixtionem. 3 Nam matrimonium , ut ait S. Chrysostomus Hom. 32 in Matth. , non facit coitus, sed voluntas: a et S. Ambrosius, lib. de Instit. virginum cap. 6, refellens opinionem eorum, qui inter B. Virginem et S. Iosephum ideopulant verum matrimonium non exstitisse , quod nunquam coi Verint, sic graviter pronuntiat: et Cum initiatur coniugium , tunc coniugii nomen adsciscitur; non enim defloratio virginitatis sa citconiugium, sed pactio coniugalis. v Hinc utroque iure recepta est regula: nuptias no=ι concubitus, sed consensus facit, L. 30 st. de R. l. ,
can. 5, caus. 27, q. 2. At Vero internus consensus et pactio externa, quibus matrimonium efficitur, Sunt actus transeuntes et momentanei: ipsorum tamen effectus, Seu Vinculum quod eo contractu inducitur, perpetuo manet, donec coniugum uterque vitam vixerit. Quare natura et essentia matrimonii posteriori modo spectata , sive in sueto esse, ut aiunt, in eodem vinculo, obligatione, seu nexu, quo mutuo coniuges obstringuntur, collocanda est.
92쪽
De matrimonio quatenus saeramentum.
Matrimonium autem apud Christianos est etiam verum proprieque dictum novae legis Sacramentum, quemadmodum catholica Ecclesia semper docuit, Solemniterque professa est. Sed praestat inter caeteras Ecclesiae desinitiones in medium proserre Canonem I. Trid. Syn. in sess. XXIV latum his verbis : e Si quis dixerit matrimonium non esse Vere et proprie unum ex septem legis Evangelicae Sacramentis a Christo institutum, sed ab hominibus in Ecclesia inventum; neque gratiam conferre, anathema sit. 3 Ex quo Canoae perspicuum est, non benedictionem Sacerdotis, nec quidquam aliud esse Sacramentum, quod contra clui accedat
eumque sanctificet, sed ipsum matrimonialem contractum vere et proprie Sacramentum esse. Namque Concilium desinit matri molliunt esse Sacra mentum; nomine autem matrimonii nihil intelligi aliud potest, quam verus et unus matrimonialis contractus, nisi velis inepte dicere , matrimonii nomine ipsum Sacramentum designari, ut Sensus sit: Si quis dixerit Sacramentum matrimonii non esse Sacramentum, anathema sit. Itaque Concilia, Patres ei Doctores catholici omnes mirifice consentiunt, Sacramentalia Ecclesiarum Occidentalium , et euchologis Ecclesiae graecae et
orientalis solemniter confirmant, matrimonialem contractum ad dignitatem Sacramenti evectum es-Se. Hac flante elevatione, omnes doctores in eo convenire videntur quod semper obstringantur
93쪽
88 si deles eo ritu celebrare matrimonium, ut sit sacramentum, et veram gratiam asserat. In eo tamen disputatum olim fuit, an nempe quodlibet fidelium matrimonium fuerit semper Sacramentum , ita ut contractus matrimonii seiungi ac separari nequeat a ratione Sacramenti, seu quod idem est, an fieri unquam possit inter ipsos fideles christianos, ut verum ac ratum in ratione contractus celebrari matrimonium non possit, quin eo ipso sit Sacramentum' Antiqui Doctores scinduntur, hac in re, in duas oppositas sententias, negantibus aliis, contra vero aliis affirmantibus. Non pauci suere qui matrimonium, quod inter fideles christianos absentes per procuratorem, seu per epistolam contrahitur, verum esse Sacra mentum inficiarentur. Rursus qui tuebantur Sacerdotem esse huius Sacramenti ministrum, atque Verba, quibus contrahentes coniungit in matrimonio esse formam , tuebantur etiam matrimonia clandestina, quae ante decretum concilii Tridentini sunt celebrata, vera et rata fuisse in ratione contractus, non in ratione Sacramenti, cum nec per ministrum Ecclesiae, nec forma consueta inita suerant. Tuebantur pariter matrimonia quae post Conc. Trid. fuerunt contracta, praesente Parocho, sed benedictionem nuptialem recusante, aut eo invito , valida quidem esse, quoad foedus et vinculum, non tamen quoad Sacramentum. Ex iis etiam , qui ipsos contrahentes, huius Sacramenti ministros opinantur, non defuere, qui sentirent, fieri aliquando posse, ut matrimonium inter sideles, licet subsistat, et validum sit in linea contractus, non subsistat tamen in linea Sacramenti, eo quod contrahentes carere aliquando possunt de-
94쪽
bita et necessaria intentione administrandi, recipiendique huiusmodi Sacramenta , quo casu Valeret quidem iuxta hos auctores, matrimonium, quatenus contractus est humanus ac civilis, careret lamen dignitate Sacramenti. Similis reperitur inter doctores scissura; an nempe, quando Ecclesia prioribus saeculis ignoravit, legitima matrimonia sidelium cum insidelibus, ea vera suerint Sacramenta ex parte coniugis sidelis. Non pauci enim cum C qtharino et Dominico Solo id assirmant, alii vero prorsus inficiantur. Scindebantur denique et in eo eas u , quo nempe matrimonium sub conditione consummatum, conditione impleta, convalescat; si quidem nonnulli matrimonium hoc habere
dumtaxat rationem contractus, non Sacramenti, contendebant; alii vero utrumque et contractus et Sacramenti rationem eidem matrimonio inesse asseverabant. Verum in his omnibus quamlibet amplecti sententiam nemini amplius licet; si quidem Sancta Sedes loqui coepit disertius, et praesertim Pius IX aperte declaravit e inter sideles matrimonium esse non posse, quin uno eodemque tempore sit Sacramentum. 3 Ad rem clar. Perrone e de Matrimonio christiano, Romae 1858, lib. 1, secl. 1, c. 1, ari. 1 et 2, Doctrina, ait, quae de contractu et Sacramento unam eamdemque rem ess cit, est doctrina vera, certa et catholica, et opinio contraria est salsa , doctrinae apostolicae Sed is adversans, non proinde satis catholica, imo nullo modo catholica est. v c Postquam, subdit Staps g 474 , Christus coniugium sacramentis novae legis inseruit, contractum et sacramentum separare non licel. Insuper tum ipsius naturae humanae dignitas, tum sanctitas coniugii misere pessumdatur,
95쪽
si matrimonium pro contractu accipiatur, et a Sacramento separetur. 0uo posito, nonnulli de re una dissident , an scilicet contractus naturalis tantum, an vero civilis ad dignitatem Sacramenti evectus sit; sive quod magis quaestionem explicat, an Christus Dominus ad eam dignitatem evexerit contractum quemlibet matrimonialem, qui secundum naturales ei divinas leges validus sit atque le- , gitimus, an vero contractum civilem,qui scilicet non
solum naturalibus et divinis legibus , sed legibus etiam civilibus et pol ilicis eius loci, in quo contrahitur, legitimus et validus habeatur' In qua quidem
controversia facile in eorum sententiam adducti sumus, qui pro contractu naturali causam agunt.
Etenim Synodus Trid. sess. XXIV in doctrina de Sacramento Matrimonii, postquam docuit matrimonii perpetuum et indissolubilem nexum a primo humani generis parente, Divini Spiritus instinctu,
pronuntiatum fuisse, cum dixit: e hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea : quamobrem relinquet homo patrem suum et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una, sic pergit: e Gratiam vero, quae naturalem illum amorem perficeret, et indissolubilem unitatem confirmaret, coniugesque sancti sicaret, Christus ipse, venerabilium Sacramentorum Institutor atque perfector , sua nobis passione promeruit. 3Denique per ipsam Christi gratiam matrimonium, seu matrimonialem contractum in lege evangelica ad dignitatem Sacramenti elatum esse concludit his verbis: c cum igitur matrimonium in lege evangelica veteribus connubiis per Christum gratia praestet; merito inter nova o legis Sacramenta adnumerandum SS. Patres nostri, Concilia, ei uni
96쪽
versalis Ecclesiae traditio semper docuerunt. γ0uibus ex verbis duo maxime sunt perspicua : Ι. quidem naturalem illum amorem ei in dissolubilem nexum, quo vir et uxor in Paradiso terrestri ab ipso Deo copulati sunt, per Christi gratiam persectum et confirmatum esSe, coniugesque Sancti sicare. II. Per eam Christi gratiam et sanctificationem matrimonium veteribus coniugiis praestare, et merito ad Sacramenti dignitatem evectum esse, quod in Paradiso terrestri primum exstitit. 0uid autem matrimonii illud fuit ' Nempe contractus naturalis et nulla ratione civilis, nondum enim civiles contractus ulli erant. Ad rem Margotti op. et Processo di Nepo muceno Nuytg: , et Ii matrimoniolia preceduto Ogni legge, ogni go verno, ogni societa, ede questo contratio pura mente naturale, cui Cristo si riserisce in S. Malleo. x Pius VI liti. ad Episc. Agriae 11 Iunii 1788 aperie tradit: et Matrimonium esse contractum iure divino ante omnem civilem societatem institutum et firmatum; hocque insigni discrimine disserre ab alio quocumque civili contractu. 3 Multa huiusmodi argumenta proferre possemus ex ecclesiasticis monumentis, quibus docemur matrimonium, ut naturae ossicium, vel naturalem coniunctionem dignitate Sacramenti auctam esse ; at nullus locus ex iisdem monumentiis proferri potest, ubi matrimonium civilis contractus appelletur. Verumtamen non diffiteor a privatis Doctoribus aliquando civilem contractum vocatum esse; at nomen illud lato quodam sensu usurparunt, ut significarent matrimonium esse contractum civilem et sensibilem, quem ineunt cives inter se, quique ad honum civile ordinatur reipublicae, paci et conser-
97쪽
vationi consulit, firmat amicitias et amnitates inter cives, et civiles essectus parit, ut administratio bonorum uxoris, iura dotium, successio filiorum in bona et dignitatem familiae et huiusmodi. Hi vero effectus Sacramento extrinseci sunt, nec in essentiam ei naturam matrimonii ingrediuntur, sed ex eo profluunt, postquam rite persectum est. Quamobrem in m strimonio, quod civile et prosa
num est Sacramento posteri u S est . ab eoque secretum et extraneum. Ex quo sit, ut potestas civilis huiusmodi essectus moderari possit, , quia nihil in eis attingit quod ad essentiam et naturam
Sacramenti pertineat, de qua re suo loco sermo instituetur. Graecorum nonnulli existimarunt matrimonium non ex prima naturae institutione ante peccatum, sed ex peccato dumtaxat originem duxisse. At certum omnino est, quod matrimonium, ut est contractus naturalis in ossicium naturae, ex ipsa naturae
lege ducat originem, quia ut optime ratiocinatur Ε-stius in4 dist. 26, g 1: et Natura, etiam Secluso pecc3to, inclinat hominem ad prolis generationem, et ad eum sinem sexuum diversitas est ordinata. 3 Fuit igitur matrimonium in paradiso terrestri institutum ante peccatum, Adamum inter et Evam. At matrimonium, quod ante peccatum erat in ossicium dumtaxat naturae, et copula carnali nondum a protoparentibus consummatum, ut Catechismus Rom. observat p. 2 de Saeram. Matr. n. 8 , post peccatum factum est etiam in remedium concupiscentiae.
Circa tempus, quo matrimonium ad Sacramentum evectum a Christo fuit, Theologi inter se concordes neutiquam noscuntur. Quidam enim illud
98쪽
tempus adsignant, quo Christus Matth. XIX, 6 dixit: e duod Deus coniunxit, homo non Separet: γalii autem cum nuptias in Cana Galilaeae praesentia sua cohonestavit, Ioan . II. Quia vero baptismus ianua est caeterorum sacramentorum, illud consequitur, quod matrimonia, quae nunc inter Iudaeos, Turcas, aliosque non baptigatos ineuntur, vera quidem matrimonia sint in ratione contractus, neu liquam vero in ratione Sacramenti. An vero, quod inter eosdem non baptigatos contractum fuerit matrimonium , accedente baptismate, Sacramentum evadat, B Theologis, non sine tamen opinionum discrepantia, solet inquiri. Nonnulli quippe tuentur statim post baptismum absque ullo novo conSen Su matrimonium fieri Sacramentum; arbitrantur alii Sacramentum evadere, cuin vel novus ab iis, qui baptizati sunt, ponitur consensus, vel antiquus quoquo modo renovatur, scilicet aut verbis, aut nutibus, aut assectu maritali. Non desunt lamen
et ii quidem non pauci, qui huiusmodi matrimonia nullo modo acquirere Sacramenti dignitatem asseverant. Verum haec quaestio post solemnem
loquendi modum a Pio IX adhibitum, de quo supra, otiosa sorsan ac inutilis dici poterit.
De digerimino matrimonium inter et allos contraetus.
Qualis autem disserentia sit inter contractum matrimonii aliosque contractus breviter explanandum est. Itaque naturalis contractus matrimonii a civilibus et humanis contractibus praesertim
99쪽
dissert: 1' quod matrimonium a iure naturali et divino originem et institutionem habet, eique a Deo ipso seu ius naturae explicante, seu legem positivam serente quaedam conditiones, quales praecipue monogamia et insolubilitas, affixae sunt, in quibus matrimonium nulli subditur potestati, quae divina inferior sit; caeteri autem contractus a iure gentium, vel speciali iure cuiusque nationis profecti sunt. Quin primaeva viri et mulieris coniunctio, cuius Deus auctor suit, sanctissimi illius vinculi, quo Christus cum Ecclesia sua copulatus est, mysticum Signum praetulit, ex quo sactum est, ut a SS. Ecclesiae Patribus ea matrimonia, quae ante legem evangelicam iniri solebant, Sacramenta lato quodam sensu appellata sint, eoque nomine ipsa infidelium matrimonia honestata suisse legamus. Sic Innocentius III cap. GAuDEMus, de Divort. haec habet: c Cum Sacra mentum coniugii apud fideles et insideles exis lat. 3Illud etiam animadversione dignum est, quod inhumani generis dissus tone non solum apud Iudaeos caeremoniis et ritibus sacris nuptiae cele-hi alae sunt, sed etiam apud Paganos; quasi matrimonio divini aliquid inesse arbitrarentur. 2'Dissuri, quod consensus matrimonialis natura sua solutus, expers, et liber est ab alieno imperio, neque ulla potestate humana suppleri potest; ropugnat enim sint, seu mutuo amori, quo animos copulari oportet in matrimonio, ut sine proprio consensu ineatur; sed in caeteris contractibus, quamvis spontaneus et liber postuletur, aliquando tamen publica potestas cogit cives vel invitos ad certum contractum ineundum , quin , Si nolint consentire, aut nequeant, consensum ipsa
100쪽
Supplet, ut actus valeat. Vide litteras Pii VI ad Episc. Agriensem l 2 Iulii 4789. 3' Disseri, quia
matrimonium, quod ad eius validitatem spectat, a divina, naturali, et ecclesiastica lege, non tamen a civili, et Principum arbitrio pendeat, sicut civiles contractus reliqui; de quo in serius disputabimus. 4' Denique matrimonium a caeteris contractibus dissert, quantum quidem res Sacra a pro- sana: est enim invisibilis gratiae visibile signum, dum ad Sacramenti dignitatem elatum est, quo
Apud omnes Catholicos certum est, contractum illum, qui matrimonium vocatur ab Ecclesia, esse materiam Sacramenti; est enim res sensibilis, ex qua Sacramentum conficitur; quin ex Synodi Tridentinae desinitione matrimonium ipsum est vere et proprie Sacramentum. Sed quia multa possunt in matrimonio distingui, videlicet: 1' mutuus nubentium consensus verbis aut signis expressus; 2'mutua corporum traditio; 3' nexus seu vinculum ex illo contractu resultans; 4' denique mutuum ius et obligatio in utroque contrahente ad debitum coniugale, idcirco in determinanda materia Sacramenti multum dissentiunt Doctores, dum alius aliam contr0clus partem seu proprietatem pro Sacramenti materia constituit . . Itemque de forma Dociores disputant, an in verbis vel externis signis contrahentium ponenda sit, an in verbis Sacerdotis, qui contrahentes tu