장음표시 사용
141쪽
0uadruplex in matrimonio contrahendo error adesse potest, scilicet personae, sortunae, conditionis, et qualitatis. In can. QUOD AUTEM caus. 32, 1. 1, id explicatur his verbis: e Error personae est, quando hic putatur esse Virgilias, et ipse est Plato. Error fortunae , quando hic esse putatur dives, qui pauper est, vel e converso. Error tonditionis, quando putatur esse liber, qui servus est. Error tandem qualitatis, quando putatur bonus , qui malus est . a Iam vero error personae, q2se matrimonii praecipuum ac substantiale obiectum est, matrimonium nullum iure naturae reddit: siquidem ad nuptias efficiendas mutuus contrahentium consensus eo iure postulatur. Etenim qui
errant, non consentiunt in eam determinatam pem Sonam, cum qua contrahunt, sed in aliam prorsus diVersam, quam mente concipiunt, veluti su Maevius cum Caia contrahere putans, per errorem aliam ducat, profecto in hanc posteriorem consensus omnino desuit. Ubi igituraeonsensus non BdeSt, ne adesse quidem matrimonium potest, etsi errore perseverante corporum coniunctio sequuta suerit; non enim concubitus, sed consensus nuptias facit. Nihil autem interest, an huiusmodi error invincibilis sit, an vincibilis, an crassus et sa- tuus, an ab ipso contrahente procedat, an ab alioqui ipsum decipiat; in his enim variis casibus
Semper exploratum est, eum qui circa personam errat, sive erret ex propria oscitantia, aut culpa ,
142쪽
DE IMPEDIMENTIR MATRIMONII 137
sive allerius fraude, revera non consentire in eam personam . quae sibi proponitur , et praesens est. Corrigendus itaque in hac re est Permaneder op.
Iland buch des gemeingilligen Kath. Κirchen rechis Landshut 48563 386. Atque haec omnia non solum
in errore antecedenti, dum scilicet nuptias, contrahens nullo modo eas initurus esset, si rem perspectam habuisset, verum etiam ex sententia probabiliori in errore concomitanti locum habent, dum videlicet aliquis matrimonium contrahit cum persons, quae alia est ab ea, quam ex errore putabat; adhuc
tamen animo affectus est, ut cum eadem contraheret, inuo etiam libentius, quam cum ea, cui Se coniungi per errorem arbitratur. Nam ut matrimonium Validum sit, necessarius est consensus actualis et positivus in personam, quae Osfertur: error autem con- comitans non includit actualem et positivum consensum in personam, quae offertur; nec satis est, quod matrimonium libenter contraxisset; semper enim constat eo tempore, quo contraxit, consensum defuisse: si quidem non voluntas quae esset, Sed voluntas quae actu est, seu consensus de praesenti
nuptias facit. Siquidem voluntas tunc fertur dumtaxat in personam absentem. Huiusmodi impedimentum assicit etiam infideles, quandoquidem etiam inter ipsos matrimonia , quae cum iuris naturae impedimento contrahuntur, neutiqu3m consistere possunt, cum iuri naturae non minus ac
fideles, ipsi subiecti sint. Nulla quippe auctoritas est, quae validum efficere possit, id quod iure no-turali invalidum est. Quod autem spectat errorem fortunae et qualitatis, regula generalis est, per huiusmodi errorem matrimonium non dirimi; per eum siquidem non
143쪽
138 tollitur consensus in personam, quae obiectum est matrimonii. Qui enim sic contrahunt, revera in eam 'certam et deler minatam personam consentiunt, tantum in eo saliuntur, quod ex. gr. pulchram aut divitem putent, quae deformis aut pauper est Utpote siquis emerit agrum vel vineam, quam putabat esse uberrimam, quamvis iste erraret in qualitate rerum, rem minus fertilem emendo, non potest tamen venditionem rescindere, a quemadmodum in saepius citato Canone animadvertitur. Et sane si error qualitatis et fortunae nuptias irritas saceret, omnia propemodum matrimonia, magno prolis et Reipublicae detrimento, aut irrita essent, aut dubia, dum vel nulla vel pauca admodum ea sint, in quibus aliquis error circa qualitatem et fortunam non contingat. Quae quidem est communis Doctorum sententia, etsi error quali talis aut fortunae ex alterius dolo causam dederit matrimonio, tum quia dolus per se non est impedimentum matrimonii, tum quia consensus in personam vere adsuit, non enim in persona ipsa , sed tantum in qualitatibus personae erratum est. Vide S. C. C. in Valachien. Mai. 20 Dec. 1862. Idem dicendum est, licet error qualitatis eiusmodi sit, ut assirmari pos- Sit partem, quae erravit, neutiquam matrimonium inivisse si qualitatem novisset. Contraria itaque, quam tuetur sententiam Ualter op. Lehi buch deskirchen rechis ed. 1861 nequit admitti. Igitur ulerque error lum solum suptias dirimit, quum qualitas, in qua erratur, per modum conditionis apposita est, quia deficiente conditione consensus deficit, ut saepius dicium est, aut quando contrahens ei qualitati ita consensum suum alligavit, ut si haec absit, animum contrahendi non habeat, ex. gr. si
144쪽
cui volenti primogenitam et haeredem Regni, et
non aliam ducere, obtrudatur secundogenita; tunc enim error qualitatis redundat in substantiam pedisonae, ut Scholastici loquuntur. Quaerunt autem Doctores, quandonam error qualitatis aut fortunae in personae Substantiam redundat. Clericatus dec. 19. de Sacr. Matr. n. 27 ait: c Verum ad cognoscendum, quando error redundet in substantiam personae, adeo confusi et . discordes sunt doctores in assignanda
regula , ut illi qui se prosilentur faciliores, inessectu obscuriores evadant, et quod multi asserunt de nulli tale matrimonii circa errorem qualitatis , alii assirmant de validitate . a S. Thomas suppl. q. 51, art. 2 ad 5 : ε Error, ait, nobilitatis, in quantum huiusmodi, non evacuat matrimonium , eadem ratione , qua nec error qualitatis; sed si error nobilitatis vel dignitatis redundat in errorem personae , tunc impedit matrimonium, unde si consensus mulieris seratur in istam personam directe, error nobili latis illius non impedit matrimonium; si autem directe intendit consensum in filium regis, quicumque sit ille, tunc si alius praesentetur ei, quam si ius regis, est error personae et impedietur matrimonium. ν Vide
de hoc textu s. Alphon sum de Ligorio de Matrim p. 1015. Gobat tract. 11 , n. 413 minus sorsan
accurate, ac minus tale ait: et Error qualitatis redundat in personam , quando qualitas est sinis matrimonii, et matrimonium est unicum medium ad sinem illum , seu qualitatem assequendam. v Schmalggrueber ad lit. de spons. et mat. et Si per qualitatem in qua erratur certa et individua persona designatur, animoque concipitur, quae visa
145쪽
prius ignota esset. x Schulie IIandbuch. des Katol. Κirehen rectilet p. 1, n. 54, dicit errorem redundantem in personam esse in tali alterius contrahentis qualitate, quae conceptum eius personali la- iis seu individualitatis ita limitat ac determinat, ac pro errante ita eam individuat ut, ea deficiente pars altera fiat alia persona. Ex quibus omnibus colligi posse videtur errorem talem esse debere, ut
personae identitas tollatur, adeo ut tandem error reducatur ad ereorem in personam, seu ut e redundet in ea tantum qualitate, qua sola suturi eoniugis persona determinatur , ut habetur in instructione a Card. Archiep. Viennensi composita pro iudiciis Eccl. imperii Austria ei. et in Imperio ubique recepta. Sancheg melius lib. 7 de Matrim. disp. 18, n. 15, et seqq. binas proponit regulas easque explicat, quae serme sunt: 1' Si per qualitatem, in qua erratur, certa et individua persona prius contrahenti ignota designetur, error personae est. 2' Si qualitas, in qua erratur individuam personam non determinet, error solius qualitatis est. In eundem sensum, sed sorte clarius
loquitur P. Illsung tract. 6 dist. 9, n. 86, iuxta quem et error qualitatis redundat in personam, si qualitas sit individualis delerminatio ipsius personae, ut si velles contrahere cum primogenita , et tibi sistatur secundogenita. Si autem hanc, qua eum contrahis, lanium putas esse primogenitam . et tua intentio non sertur in illam, quatenus est primogenita, nondum fuit error in personam. 3Denique nonnulli Doctores putant ex peculiaribus circumstantiis rerum et personarum diiudicandum esse, an qualitas, in qua erratum est, eiusmodi sit, ut in ea error personae includatur; quod quidem
146쪽
DE IMPEDIMENTIR MATRIMONII 141
iudicium gravissimum est, periculosae plenum aleae, nec facile praesumendum contrahentes extrinsecis qualitatibus consensum suum alligasse.
Matrimonium ex errore nullum, accedente consensu, convalescit. An et quando consensus renovari debeat coram Parocho et testibus , deinceps dicetur. Si errans nolit consensum renOVare, elmatrimonium solvere intendat, iudicium auctoritatis ecclesiasticae interesse debet. Modo ' ut huic impedimento erroris ultimam manum imponamus, operae pretium eSt, ut examinemus, quid dicendum sit, si in contrahendo matrimonio occurrat simul error facti ac iuris, vel error facti et scientia iuris . Ut a secundo exordiamur, error facti simul et scientia iuris occurreret in hoc casu. Puta Caius et Berta dum matrimonium ineunt, arbitrantur se ligari impedimento aliquo dirimente, v. gr. con Sanguinitati S, quo tamen in rei veritate neutiquam ligantur. En error facti. Aliunde etiam Caius et Beria sciunt propter hoc impedimentum, quo se salso putant alligari, irritum ac nullum esse matrimonium, quod exterius sic contrahunt. En scientia iuris. Non pauci opinantur cum Saticheg l. 24, Mat. disp. 33,' in his circumstantiis, validum esse matrimonium. At nisallimur, contrariae sententiae, quod nempe sit nullum, adhaerendum est. Etenim contrahentium conSen SuS, cum sit actus voluntatis utentis delibo ratione Sua ac libertate, omnino pendet a iudicio mentis, ideoque si mens, prout in hoc casu, quem examinamus, non iudicet posse firmare matrimonium quod contrahitur. sumari illud non poterit deliberato, legitimoque consensu. At si Caius et Beria errarent simul in facto et in iure quod nem -
147쪽
pe falso simul pularent ligari aliquo impedimento, et illud impedimentum, quod vere dirimens est,
non esse dirimens , hoc in casu , latentibus omnibus, valeret matrimonium , cum ex una parie personae ad contrahendum sint habiles, alia vero
ex parte necessarius consensus concurrat.
S. C. C. Matrimonium eontractum inter Cassandram Lueri et Vincentium Venturini in castro novo Farsensi sub ementito nomine Vincentii Bellonei, filii quondam Stephani De Va leni in validum dixit in Romana diei s Aug. 8 I, quia error personae non adest, dum erratur in eius nomine , quae Praesens est, et eausa iterum proposita die 27 Maii 820, ubi qua rebatur: ἀ an ex depositionibus testium certo deduci possit, Cassandram ignorasse veram Vincentii qualitatem et originem ex castro novo Farsensi, eamque tum ante Matrimonium, tum in ipsa nuptiali solemnitate primario , et unice respexisse ademetam qualitatem nepotis divitis Sacerdotis , ita ut ea des-eiente conditione, consensus non voluntarie praestitus, ut essentia Matrimonii requirit , sed per errorem extortus fuerit , quo in easu nuptias irritari non dubium est . eadem S. C. C. negative respondisso constat, ex quo ad dubium: . An sit standum vel recedendum a decisis r . reseripsit . In deeisis et amplius. o
Hactenus de errore personae, qualitatis et sortunae dictum est; relinquitur, ut de errore conditionis dicamus. Igitur conditionis nomine status servitutis intelligitur. Origo servitutis coniecturis erui vix potest; quare vias , quae ad hanc vitae conditionem ducebant, sine discrimine proponimus. 1' Captivitas, quam permulti primam servitutis originem esse arbitrantur, Deuter. XX, 14;
148쪽
XXl, 10; Gen. XIV, 13 2' debita, quibus solvendis debitor non erat par, 2 Sap. IV, 1; Ier. L, 4;
Matth. XVIlI, 25. 3'. surtum, cui resarciendo sa cultates iuris non sussciebant, Exod. XXII, 2: Nehem. III, 4. 4' plagium, quo homo liber tempore pacis in servitutem redigebatur, aut vendebatur, cui crimini Moses Exod. XXI. 16 extremum iudicium decrevit, quod Deut. XXIV, 7 ad eum restrinxit, qui liberum hebraeum in servitutem rapuisset, et eo tamquam servo usus suisset, aut eum vendidisset. 5' Νativitas ex contubernio Servili, cuiusmodi servi dicebantur domi nati, filii ancillae, filii domus Gen. XIV. 44, XV, 3, XVII, 23, XXI, 10; Ps. XXXVl, 16. CXVI, 19. 6' Venditio,
sive homo liber, rerum angustia preSSus, Se ipse, sive dominus servum alteri venderet, et hoc erat sere communis ratio Servos acquirendi; Num.
XXXI, 4, 14, XVIII, 35. Hinc servi vocantur argento empti. Pretium diversis temporibus et pro diversa mancipiorum aetate, laxitate, dexteritate et sexu variabat. Moses Exod. XXI, 37 medium pretium .30 siclos statuit, accuratius pretium, sed etiam medium Ier. XXVII, 1 definivit. Quadruplex est autem servorum genus: alii sunt domestici seu famuli, qui operas suas domino locant pacta mercede; alii adscripti iii, et qui ex his nascuntur originarii, qui glebae seu certis excolendis agris perpetuo addicti sunt, sibique dumtaxat necessaria reservare possunt; alii servi poenae, qui ex iudicis sententia ad poenam, e . g. ad triremes, Vel exilium perpetuum damnati sunt; alii demum servi stricte sumpti, et proprie mancipia dicti, quorum dominus plene potitur, eosque ceu res vendere, locare potest, aut in iis, quae sibi magis
149쪽
144 libuerint, operibus occupare. De servis domesti-
eis et glebae addiciis nihil dubitationis est, quin
matrimonia, siqua cum eisdem ineantur, ignorata etiam servili eorumdem conditione , valida sint; quantum enim ad personam liberi sunt, et dominis serviunt quantum ad facultates seu bona , et quasdam obligationes, quibus addicti sunt. Neque de servis poenae quidquam Ecclesia statuit. Ita que de solis mancipiis proprie dictis disserendum
est. Romanorum iure matrimonia Servorum nec honorabile nomen coniugii, nec iura matrimonii, seu eius essectus civiles consequebantur, sed mera contubernia vocabantur. duas leges olim Ecclesia sequuta est, dum c0niugia servorum, inscio
vel invito domino, pro nullis habuit, quemadmodum didicimus ex Ep. 92 S. Leonis ad Rusticum Episcopum Narbonensem cap. 4 et 5, tum ex L p. S. Basilii ad Amphilochium can. 42, in qua docet coniugia inter servos sine consensu dominorum esse fornicationes, tum denique ex can. Concilii Cabilloniensis It relato a Gratiano caus. 29,
1. 2; in quo servorum coniugia lum demum probantur, ubi per voluntatem dominorum inita suerint. At iure novo Sacri Canones aliter constitue runt. Nam in zap. DIGNUM de Coniug. Servor. Sancitum est: e Sicut in Christo Iesu neque liber, neque servus est a Sacramentis removendus, ita nec inter servos matrimonia debent ullatenus prohiberi, etsi contradicentibus dominis et invitis contracta suerint, nulla ratione sunt propter hoc dissolvenda. Debila tamen et consueta servitia non
minus debent propriis dominis exhibere .s Et Innocentius Ili cap. AD N0STRAM , eod. decernit: a Mandamus, quatenus si constiterit, quod miles
150쪽
DE IMPEDIMENTIS MATRIMONII 145
ignoranter contraxerit cum ancilla, ita quod postquam intellexit conditionem ipsius, nec facto nec verbo consenserit in eamdem , contrahendi cum alia liberam ipsi concedas auctoritate Apostolica lacultatem. 1 Ex quibus Canonibus colligitur 1' valida esse coniugia, quae inter servilis conditionis personas, licet invitis dominis, mutuo consensu contrahantur. Colligitur 2' matrimonium inter servos tum nullum et irritum esse, quando liber contrahit cum servo, quem per errO- rem esse liberum putabat. Atque ex hoc errore conditionis, seu ex servitute alterius ignorata oritur impedimentum dirimens conditionis. 0uare duo copulative postulantur, ut conditio matrimonium dirimat; nimirum postulatur, Ut ex contrB-hentibus alter liber sit et alter servus , et deinde, ut liber ignoret servitutem alterius, sed eum ingenuum et liberum plane credat. Hinc si liber nuptias cum muliere contrahat, quam Scit esse ancillam, vel viceversa, tunc et licitum et validum erit matrimonium. et Si semina ingenua, inquit Zacharias Papa cit. cap. PROPOSUIT , SerVum acceperit, sciens quod servus esset, habeat eum. v An vero error conditionis servilis pariat impedimentum dirimens etiam in eo casu, quo error
sit crassus et satuus, ita ut facillime quis illum abiecisset, si attendisset, ut p0terat, quaestio maxima est inter doctores. Qui negant, his nituntur momentis; primum est, quia iniuria , quae coniugi ignoranti irrogata suit, vel prorSus ceSsat, vel levissima est, quoties ignorantia crassa intercesserit; secundum est, quia siculi iura nocci sa-ciunt vani hominis timorem L. Metum 6 ss. de eo, quod metus causa, ita et imprudentis saluam igno-