Septimii Mariae Vecchiotti *tractatus canonicus de matrimonio ex opere cardinalis Ioannis Soglia excerptus et ad usum parochorum et confessariorum accomodatus additis appendicibus de impedimenti civilibus matrimonii de formulis supplicum precum ac de

발행: 1868년

분량: 563페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

146rantiam; tertium est, quia ignorantia crassa aequiparatur scientiae. Ii autem qui assirmativam amplectuntur sententiam , ita ratiocinantur : ad valorem matrimonii cum Servo vel ancilla contracti libera exposcitur electio, ut qui contrahit sponte iuri suo renuntiet et lubenti animo damnum subeat, et onus, cui per huiusmodi matrimonium se exponit; iam vero ubi est alienae servitutis ignorantia, quantumvis salua , aut crassa , ibi deest plena illa et voluntaria electio; proinde non magis valet contractus matrimonii in hoc casu , quam valeat donatio facta Petro, quem errore admodum satuo putavi esse Paulum, cui soli donare

Dubitatur an valeat matrimonium contractum inter liberam personam et eam, quae sit statu

libera, cui nempe vel in diem , vel sub conditione libertas debeatur, an, inquam , valeat matrimonium, si persona libera cum ea contrahens hanc eius conditionem, qui statu liber sit,

ignoraverit. Nobis, quidquid alii in contrarium opinari possint, ea placet distinctio, quod nempe

valeat matrimonium, si intra modicum tempus statu liber libertatem certo Sit acquisituruS, cum liber ab initio merito reputetur; non valeat Vero, si in diem incertum libertas debeatur, vel sub conditione, quae aut numquam possit existere , aut diu possit manere in suspenso, eo quod liber ab initio reputari nequeat. Doctores inquirunt, quo iure error conditionis servilis matrimonium dirimat' Scotus, aliique arbitrantur, utroque iure naturali, et positivo dirimi, tum quia ob nimiam contractus inaequalitatem persona libera non censetur sussicienter in servam

152쪽

DE IMPEDIMENTIS MATRIMONII 147

eonsentire, tum quia error hic conditionis servilis, licet sit error qualitatis, non personae, tamen

versatur circa ea, quae ad substantiam matrimonii pertinent: conditio enim servilis bono Sacramenti, nimirum individuae societati et cohabitationi coniugum, in primis obest. Servus quippe debet domino suo obtemperare, ibique habitare, ubi dominus ipse constituerit. 0b eamdem causam conditio servilis bono fidei coniugalis advem

Satur, quia coniuges omnino nequeunt coniugali debito sacere satis. Denique maxime repugnat bono prolis, qui hanc nec commode alere possunt , nec recte instituere: non alere quidem , quod servus omnia acquirit domino suo; non recte instituere, quia proles in potestate domini est, si mater Serva sit; partus quippe sequitur ventrem: si vero servus pater sit, libera mater, tum proles quidem ingenua erit, sed patris, utpote in servitute constituti, disciplina et doctrina carebit. At S. Thomas, S. Bonaventura, aliique plurimi verius docent, ob errorem conditionis servilis matrimonium dirimi iure tantum ecclesiastico. Namque tales personae ineundo matrimonio habiles naturaliter sunt; itemque ex parte eorumdem contrahentium non deest consensus in personam, quae duo ex iure naturae satis Sunt, ut nuptiae valeant. Praeterea, servitus ignorata absolute non repugnat essentiae et naturae matrimonii ; quamquam enim , ut inquit S. Thomas , suppl. q. 52 art. 1 ad 3 et servitus contrarietur matrimonio quantum ad actum , ad quem quis per matrimonium alteri obligatur, quem non potest libere exsequi, dum nimirum occupatur servitiis domini sui, et quantum ad bonum pro

153쪽

CAPUT III.

148lis, quae peioris conditionis esticitur ex conditione parentis, 3 usum tamen et perceptionem omnium bonorum matrimonii non tollit omnino: prolis enim eiusque educationis a coniuge libero cura gerenda erit. Illud autem praecipuum accedit, quod si servitus, dum ingenuo contrahenti comperta est, naturali iure non dirimit nuptias, uti omnium sententia est, neque easdem nuptias dirimet, dum ignorata est: servitus quippe sive ignorata , sive cognita bonis et naturae matrimonii aequo iure non repugnat. Ex qu3 Sententia tria prono alveo sequuntur: 1 est .quod Valetit matrimonium contractum inter insideles cum errore conditionis servilis, nisi sorte aliqua speciali lego irritetur , quia infideles Ecclesiae legibus neutiquam obstringuntur. 2 est, quod hoc impedimentum ab Ecclesia relaxari . seu dispensari possit. 3 est, si cognito errore , deceptus iterum consensum praestet, matrimonium, quod

antea nullum erat, subsequente, consen Su conva

lescit , absque ulla dispensatione. An et quando consensus praestari debeat in forma tridentina inserius patebit. Verum, hisce doctorum sententiis in medio relictis, de matrimoniis inter servum et liberam , aut vicissim initis secundum Canones diiudican

Alexander III cap. NEMINIMUS Qui Cler. Vel Vov. , ei Boni sacius VIII cap. unico de voto, et Vot. redempl. in 6, nos edocent, discrimen esse facien-

154쪽

DΕ ΙΜPEDIMENTIS MATRIMONII 149

dum inter solemne et simplex votum castitatis , dum constituunt votum Simplex castitatis nuptias non rescindere, sed tantum impedire ; solemne autem et impedire, et nullum reddere matrimonium, quod contrahatur. Votum simplex est nuda promissio lacta Deo sive publice, sive secreto ISolemne vero est promissio, quae et Ecclesiae sit, et eius auctoritate probatur et accipitur. Quare illud est votum solemne. quod vel in Sacri 0rdinis susceptione, vel in solemni religiosa proses-Sione nuncupatur. et Praesentis duximus declarandum oraculo sanctionis, ait Bonifacius VIII cit. eap., illud solum votum debere dici solemne, quantum ad post contractum matrimonium dirimendum , quod solemni gatum fuerit per susceptionem Sacri Ordinis, aut per prosessionem expreSSam, vel tacitam factam alicui de Religionibus per Sedem Apostolicam approbatis. 3Haeretici posteriorum temporum docuerunt solemne votum casti latis nuptias contrahendas non impedire, neque contractas dirimere, contra quos Syn. Trid. sess. XXIV, can. 9, de Sacram.

Matr. desinivit: c Si quis dixerit Clericos in Sacris

ordinibus constitutos, vel Regulares castitatem Solemniter professos posse matrimonium contrahere, contracέumque validum esse, non obstante lege ecclesiastica, vel voto, anathema sit. 3 Verum haec duo vota sacri 0rdinis, et religiosae professionis non aequa vi dirimunt; nam votum solemne, seu lex caelibatus, 0rdini Sacro adnexum, dirimit quidem matrimonium, quod post 0rdinis susceptionem ineatur, sed non illud etiam

quod ante 0rdinis susceptionem contractum est, licet ratum dumtaxat sit, non consummatum.

155쪽

cAPUT III.

150 4 Licet volum solemnigatum, ait Ioannes XXII. Exirava g. ANTIQUAE de Voto , per Sacri 0rdinis susceptionem quantum ad impediendum matrimonium contrahendum, atque ad dirimendum si

post contractum fuerit, Secundum statuta Canonum sit emicax reputandum; ad solvendum tamen prius contractum, etiamsi per carnis copulam non fuerit consummatum, cum nec iure divino, nec per sacros Canones reperiatur hoc statutum, invalidum est censendum. a Contra vero Solemne religiosae professionis votum dirimit matrimonium

etiam contractum, modo ratum dumtaxat sit, non consummatum, quemadmodum eadem Syn. Trid.

desinivit sess. XXly, can. 6 de Matrim. : c Si quis

dixerit matrimonium ratum, non consummatum

per solemnem religiosam prosessionem alterius coniugum non dirimi, anathema sit. 3Inquiritur hoc loco a Doctoribus de rati0ne dis. serentiae, et emcaciae volt simplicis et solemnis, uirum ex iure naturali et divino ortum habeat, an ex iure dumtaxat ecclesiastico' Sunt autem rationes plures, cur putemus id totum ex iure ecclesiastico proficisci: 1' quia utrumque votum essentialiter non dissert; quare Coelestinus III cap. 3 0vi CLEnici haec habet: e simplex volum apud Deum non minus obligat quam solemne . a 2' Quia

Bonifacius VIII cap. uni c. de Voto in 6, et, ut ali 0s praeteream, Gregorius XIII Const. e ΑSCΕΝ- DENTE D0MIN0 ,, 25 Maii 1584 expresse testantur, e quod voti solemnitas ex sola constitutiono Ecclesiae est inventa. y 3' quia solemne castitatis votum ex iure naturali et divino tum primis Ecclesiae saeculis, tum p0steriori aetate debuit eadem virtute et emcacia praeditum esse ; at viri

156쪽

DE IMPEDIMENTIA MAΤRIMONII 151

admodum docti existimant solemne castitatis votum olim nuptias non solvisse, sed primum sub

Gregorio M. eam disciplinam propositam , et demum in Concilio Lateranensi II legem generalem

latam esse, ut nulla et irrita forent matrimonia, quae contra votum castitatis in Beligione approbata solemniter celebrarentur. Reapse cum S. Ber- nardus, qui saec. XII floruit, consultus circa matrimonium quod monachus quidam, dimisso habitu

religioso contraxerat, responderit ep. 36: et Non videri sibi tutum uxorem illam quam duxerat monachus, non consentientem dimittere, nisi prius episcopalis auctoritatis accesserit vel consilium , vel imperium, a illorum opinio, vel salisa, vel saltem dubia videtur convinci qui cum Laurentio Berti de Theol. discipl. l. 37, c. 6, conantur ostendere sanctimonialium monachorumque coniugia ex Ecclesiae lege irrita et nulla fuisse habita , ob v0- tum castitatis, quo alligabantur. 4' Demum quia Apostolica Sedes, quae summo consilio agit, non semel in votis solemnibus, praesertim post ultimas nostrarum urbium, nostrorumque populorum perturbationes, dispensavit. Decretalem autem CuM

AD MONASTERIUM de stat. Monach. , quae est Innocentii III scribentis: ε Abdicatio proprietatis, sicut

et custodia castitatis , adeo est adnexa regulae monasticae, ut contra eam nec Summus Pontifex possit licentiam indulgere, o auctores huius sententiae interpretantur, ut id Pontifex nequeat, quoad Monachus in statu monachali permanserit, non autem si ab eodem solutus fuerit.

Nemo insicias ire poterit, quominus Ecclesia votis simplicibus vim nuptias contrahendas impediendi tribuere valeat, quum facto constet id a Gre

157쪽

CAPUT III.

gorio XIII Const. AscENDENTE, 14 Iunii 1584, simplicibus votis, quae in societate Iesu emittebantur, concessisse. Num id locum adhuc habeat post societatis suppressionem, et subSequutam restitutionem, allirmare non audeo. Nullum pariter dubium, quin Ecclesia, vel R. Pontifex extra professionem Religionis, et extra SS. 0rdines votum aliquod solemne instituere possit, quod eosdem essectus producat.

De cognatione.

Triplex est cognatio, naturalis, spiritualis et legalis . Naturalis, quae consanguini las nuncupatur, est vinculum quoddam personarum, quarum una ab alia , vel omnes ab eadem persona, tamquam progenitore, seu communi stipite, ut aiunt, per carnalem propagationem derivantur. Personae itaque possunt ab uno progenitore descendere duplici modo , vel per generationem immedia tam , quatenus una ab altera gentia est, uti pater et filius; vel per generationem mediatam, quatenus

una alteram non genuit, sed tamen unaquaeque ab eodem proximo stipite per generationeS carnales pro manat, uti frater et soror, aut duo consobrini, quorum alter alterum non genuit, sed descendunt tamen a communi stipite , scilicet ab eodem patre vel avo. Hinc duplex est linea consanguinitatis, altera recta , altera transverSaliS, seu collateralis. Recta est earum personarum Series, quarum una ab altera gignitur, quae si fiat descendendo e. g. a patre ad filium, nepotem, etc.,

158쪽

linea recta descendentium,sii vero ascendendo a filio ad patrem, avum, proavum, etc., linea recta aScendentium appellatur. Linea transversalis , Seu collateralis est earum series, quarum una ab altera

non gignitur, omnes tamen ab eodem principio, seu stipite promanarunt. Quia vero collaterales ab eodem communi stipite possunt aequaliter vel inaequaliter distare, hinc in linea colla terati aequali eae sunt personae, quae aequaliter distanta communi stipite ; quae autem inaequaliter distant, in linea inaequali esse dicuntur. Quare stipes est illa persona, a qua ii omnes descendunt, qu0rum cognatio quaeritur, et in qua veluti in

communi ac proxima radice conveniunt. Gradus, qui ita a similitudine scalarum, locorumque proclivium dicitur, transitus est de proximo cognato ad proximum cognatum, sive est distantia unius cognati ab altero. Linea est series seu ordo perSO-narum , inter quas communio sanguinis intercedit. Tota vero consanguineorum collectio arbor

consanguinitatis appellatur. Nihil vero in materia matrimoniali interest, an consanguinitas ex legitimo aut illegitimo concubitu orta sit, an per lineam masculinam aut semininam communicetur.

0ui ex iisdem parentibus nascuntur peculiari nomine fratres germani, qui ex eodem patre et diversa matre simpliciter consanguinei, qui tantum ex eadem matre et diverso patre uterini dicuntur. Tres institutae sunt regulae ad dignoscendum quot gradibus consanguinei distent inter se. Prima pro linea recta ascendentium, aut descendentium haec est: e tot sunt gradus, quot sunt personae, dempto uno stipite, a seu, quod in idem recidit, e tot sunt gradus, quot generationes. ν Secunda

159쪽

cAPUT III.

154 pro linea colla terati aequali haec est: et quot gradibus a proximo communi stipite personae distant, tot gradibus distant inter se, , seu e tot sunt gradus, quot generationes in una serie, dempto stipite, se nempe ab una ex his personis, de quorum cognitione quaeritur, ad proximum communem stipitem ascenditur, sed non descenditur, et tot sunt gradus, quot personae, dempto stipite. Tertia demum pro linea collaterati inaequali est: a quot gradibus persona remotiora proximo communi stipite distat, tot gradibus distant inter se, a seu e tot sunt gradus, quot personae in longiori serie, dempto stipite, a vel tot sunt gradus, quot generationes in longiori serie. Hinc et vir qui a stipite quarto gradu, mulier quae ex alio latere distat quinto, secundum regulam approbatam , licite possunt matrimonio copulari, a uti confirmat Gregorius IX in cap. VinuuI de Consang. et Amn. Ius civile romanum et hodiernum nationum tum in linea recta, tum in collaterali, tantum respicit numerum perSonarum, de quarum consanguinitate inquiritur, et quot personae, Seu generationes, tot gradus enumerat, una ipsarum dempta; quamobrem ius civile convenit cum canonico in linea recta , non autem sinobliqua, in qua nullus est primus gradus, et Datrem inter et sororem, quae scilicet cum communi stipite tres sunt personae , duo gradus numerantur. De huius discriminis ratione in computandis gradibus, vide Alex. II Epist. 38 apud Gratian. Caus. 35, q. 5, Can. 2. Disserentia ex ipso arboris schemate hic adnexo patebit cuique. Μο-dus computandi gradus simplices facilis est. Ast non ita dici debet, si sermo sit de personis, qui

duplici, triplici aut etiam quadruplici capite inter

SEARCH

MENU NAVIGATION