Septimii Mariae Vecchiotti *tractatus canonicus de matrimonio ex opere cardinalis Ioannis Soglia excerptus et ad usum parochorum et confessariorum accomodatus additis appendicibus de impedimenti civilibus matrimonii de formulis supplicum precum ac de

발행: 1868년

분량: 563페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

CAPUT III.

videtur descendere , quod eadem cognatio civilis, seu legalis neutiquam contrahatur, si naturalis filius, utpote illegitimus, vinculo patriae potestatis neutiquam ligatur , prout revera non ligatur. Iloc enim casu veri sicatur, quod ambo non sint sub potestate adoptantis, prout hoc ipsum in priori casu veri sicatur. Tertium quod moveri dubium potest in eo vertitur, an inter silios adoptivos, qui nempe ab eadem persona suerint adoptati, consistere possit matrimonium, vel potius obstet civilis, vel legalis cognatio , puta si Caius adoptavit Titium et Ber- tam , poterit ne Titius Bertam ducere ' Rationes ex utraque parte adducit Sancheg de mat. l. 7 , disp. 63, n. 28, ubi tamen ipse eam ampleetitur sententiam , quae adstruit nullam inter eos oriri cognationem legalem, atque idcirco posse invicem matrimonio copulari, quae sane sententia, si sorte non sit probabilior, prae contraria tamen, quae id

negat, est Sane communior atque receptior.

0uartum denique, quod promoveri dubium potest, illud est, an dirimat matrimonium , tum ea cognatio legalis , quae transfert in patriam potestatem adoptanti S , quaeque vocari solet perfecta, tum etiam ea , quae passim impersecta nuncupatur, quaeque ex lustiniani constitutione in patriam potestatem adoptantis non transfert, cum nempe filius a patre in adoptionem datur extraneae per-Sonae, quae scilicet non sit ex ascendentibus ipsius adoptali' Bened. XIV, citatis auctoribus pro utraque sententia, animadvertit quaestionem in S. C.

C. 25 Sept. an. 1734 propositam hi agitatam fuisse, nihilque ex decisione, quae prodiit, evinci p0SSe. Sanchea, Κugier, Schmalggrueber, Collet, aliique

172쪽

DE IMPEDIMENTIS MATRIMONII 165

Thom istae tenent cognationem legalem, quae matrimonium dirimat, neutiquam oriri ex adoptione imperfecta, praesertim quod impedimentum hoc eo sine inductum est a legibus romanorum et con-srmatum a sacris canonibus, ut vitaretur periculum incontinentiae , ex nimia familiaritate inter huiusmodi cognatos imminens. Sane periculum huiusmodi tunc dumtaxat imminere videtur, quando adoptans transit in potestatem et familiam adoptantis, quod non sit per adoptionem imperfectam. Nam simpliciter adoptati non traduntur ind0mum adoptantis, nec in potestatem ac familiam eius transeunt. E contra Scotistae, et alii plures, quos citat He istinger p. 2, cas. IX, tum ex persecta romanorum adoptione , tum ex imperfecta , impedimentum canonicum cognationis legalis oriri acriter propugnant, sive quod Ecclesia adoptionem in genere accepit, quin de formis, ac conditionibus eius, diversis locis ac temporibus vigentibus, sollicita esset; sive quod periculum in- eontinentiae in adoptione impersecta adhuc existit et perseverat. Clericatus decis. 24 de Sacr. Matr. n. 28 hanc sententiam dicit in praxi amplectendam tamquam magis probabilem, ac magis tutam. De Iustis. l. 2 c. 6, n. 56 illam veriorem putat. Cardin. Petra Comment. ad Const. 2 Anast. IV, Seet. 2, n. 19, tom. 2, censet, si agatur de sustinendo matrimonio contracto, adoptionem non sufficere ad illud dirimendum, secus vero ad impediendum nondum contractum. In hoc sententiarum conflictu, si nobis fas est libere expromere quid ipsi sentiamus, non dubitamus asserere , ex

impersecla quoque adoptione oriri impedimentum, siquidem opinio haec tum validissimis roboratur

173쪽

cAPUT III.

166 argumentis, tum Sanctae Sed is iudicio, et auctoritate inniti videtur. Argumenta porro desumuntur ex eo, quod Ecclesia impedimentum adoptionis a civili lege statutum admisit, quaecumque caeterum eius forma, ac conditio esset, quin ullum respectum haberet ad loca, ubi ius romanum vigeret. Accedit incertum esse , an imperfecta r0manorum adoptio impedimentum importaret, econtra nullum est dubium, quin imperfecta adoptio ex iure civili impedimentum civile constituat. Auctoritate: nam, anno 1826 Vicarius Generalis Petrocoriensis hoc dubium S. Poenitentiariae Tribunali proposuit. et Cum in regno Galliae adoptionis ius modo legaliter sit receptum, quaeritur an canonicum impedimentum adoptionis dirimens locumeliam habere debet Τ a Responsum fuit: e Assirmative , si res sit de adoptione legitime inita . , Ilaque cum nemo prudens nesciat, in Galliis adoptionem tantum imperfectam iure receptam esse,

eadem in Italia solum viget) iam manifesto liquet,

ex ea impedimentum canonicum oriri, dummodo tamen ea legitime inita sit, seu requisita iuris romani substantialia, quae Ecclesia sua secit, complectatur. Vide Carriere de Matr. p. 704, 0pus Theol. ad usum Sem. Mechl. 1861, n. 78, et Ioan . Frid. Schulle in man. Iur. Mat. Calli. si 25 edit. ita l. Med. an. 1855. Cum porro dubitari possit, an, in

quibusdam regionibus, reapse in adoptione una cum requisitis lege civili statutis simul adsint nequisita substantialia iuris romani, seu an requi Sila cOdicum civilium disserant ab iis, quae ius romanum requirit, profecto concludi potest cum Cl. Cercia in adn. ad Theol. mor. P. Gurr tract. de Matr. e. 6, l 2, n. 3 et Practice consultius esse dispen-

174쪽

DE IMPEDIMENTIS MATRIMONU 167sationem opportunam petere, antequam Matrimonii celebratio persiciatur. 3Cave ne eonfundas alumnatum, et unionem prolis eum adoptione. Alumnatus habetur, eum quis puerum assumit unice eo fine ut alat, sustentet, ac instituat. Unio prolis est, ubi coniuges conveniunt prolem ex Prioribus nuptiis susceptam eodem prorsus succedendi iure fruituram, quo fruetur proles suscipienda e nuptiis, quae aetu eontrahuntur. Nulla hute

duplici laeto impedimenti vis est.

De eognatione spirituall.

Cognatio spiritualis coniunctio quaedam est, seu propinquitas, quae contrahitur ratione baptismi , seu confirmationis. Cum enim baptismus sit spiritualis quaedam nativitas, et nova generatio, in qua baptigans et patrini, seu susceptores, vicem gerunt parentum, indecorum foret, ut qui baptizati sunt et e sacro sonte suscepti cum iis matrimonii vinculo copularentur, a quibus vel baptigati vel suscepti fuerunt. Idem, servata proportione, dicendum de Sacramento Confirmationis , quae quoddam est Baptismi complementum. Ea etiam accedit ratio , quae utrumque Sacramentum respicit; siquidem ratione horum Sacramentorum quoddam inter personas memoratas amicitiae ac familiari lalis vinculum contrahitur. 0pportunum proinde suit matrimonium ipsis interdicere, tum ad avertenda peccatorum pericula , tum etiam quia , eo cum extraneis contracto , amicitia diffundatur in plures. Solos quippe patrinos Baptismi antiqua monumenia memorarunt; id tamen factum, quia ex

175쪽

168 CAPUT III.

veteri disciplina simul cum Baptismo Sacramentum Confirmationis conferri consuevit; ideoque qui patrini in Baptismo fuissent, patrini etiam erant in Confirmatione. Ante Syn. Tridentinam spiritualis cognatio, ut praesertim videre est apud Gratianum c. 30, q.

3 et 4 multo latius patuit. Triplex quippe huiusce

spiritualis cognationis species agnoscebatur, nimirum paternitas, compaternitas, et fraternitas. Paternitas erat non solum inter baptigantem et baptizatum, inter confirmantem et confirmatum, inter patrinos et baptizatum et confirmatum , Sed etiam inter baptigatum et confirmatum et uxorem sive patrini, sive baptigantis, Sive confirmantis , quam isti carnaliter antea cognovissent. Cum enim uxor Sit una caro cum viro suo, idcirco statutum fuerat, ut cognatio spiritualis contracta a viro in uxorem illius etiam refunderetur. Compa lernitas erat inter parentes naturales baptigati, aut confirmati ex una parte, et parentes eius spirituales ex

altera parte , scilicet inter baptigantem et confirmantem et patrinos Baptismi et Confirmationis ,

horumque omnium uxores antea carnaliter cognitas. Unde vi istius cognationis baptizans , consirmans et patrini dicebantur computres , et uxoreSetiam ipsorum, quamvis nihil praestitissent, dicebantur commatres baptizati vel confirmati. ComputreS , inquam, et commatres dicebantur cum parentibus naturalibus ipsius baptigati et confirmati. Tandem fraternitas erat inter filios carnales baptizantis et confirmantis, vel patrinorum ex una parte, et ipsum confirmatum vel baptizatum ex altera barte. Cum enim baptigans, et confirmans, et patrinus essent compatres , sequebatur quod

176쪽

ipsorum filii forent confratres bapthali, vel confirmati.

At Tridentini Patres, quod expresse didicerant, late palente cognationis spiritualis impedimento,

Saepe matrimonia contrahi, quae aut sine peccato non stabant, aut sine offensione dirimi non poterant , sano providoque consilio statuerunt Sess. XXl V de res. Mat. c. q. c Ut unus tantum sive Vir, sive mulier iuxta SS. CC. instituta , vel ad summum unus et una baptizatum de Baptismo suscipiant, inter quos, et baptietatum ipsius, et ipsius

patrem et matrem, nec non inter baptigantem et baptigatum, baptizatique patrem et matrem tantum spiritualis cognatio contrahatur. Parochus antequam ad Baptismum conserendum accedat, diligenter ab iis, ad quos spectabit, sciscitetur, quem, Vel quos elegerint, ut baptigatum de sacro sonte suscipiant; et eum vel eos tantum ad illum suscipiendum admittat; et in libro eorum nomina describat; doceatque eos, quam cognationem contraxerint, ne

ignorantia ulla excusari valeat. Quod si alii ultra designatos baptigatum tetigerint, cognationem spiritualem nullo pacto contrahant, constitutionibus in contrarium facientibus, non obstantibus. Si Parochi culpa, vel negligentia secus factum suerit, arbitrio ordinarii puniatur. Ea quoque cognatio, quae ex Confirmatione contrahitur, confirmantem et confirmatum , illiusque patrem et matrem et tenentem non egrediatur. omnibus inter alias personas huius spiritualis cognationis impedimentis omnino sublatis. 3 Hactenus Tridentini Patres. Hac posita conciliari sanctione, plura quaeri possunt, et 1' quidem, qua in re circa numerum patrinorum in Baptismo et Confirmatione . et circa

177쪽

170 CAPUT HI.

cognationem spiritualem inde contrahendam conveniat, aut discrepet ius antiquum a novo iure per Concilium Tridentinum invecto ' Respondemus , quod iure antiquo plures adhibere patri nos prohibitum fuerit, ut patet ex can. non plures 101 de consec. di St. 4, et cap. sinali de cognat. spirit. in 6, nec non ex allegatis superius Tridentini verbis, iuxta SS. CC. instituta; iure autem novo Tridentini, in Baptismo licet adhibere unum et unam, scilicet marem et seminam, minime tamen permiS- sum est, ut duo viri, aut duo seminae munus patrini obeant. Sed si adhibeantur duo , sexus diversitas servanda est; id enim exposcit tum ipsa litteratis Concilii sanctio, tum satis congrua ratio, ut nempe generatio spiritualis, quae habetur per Baptismum, imitetur generationem carnalem, in

qua nec duo patres, nec duo matres reperiuntur; sed unus pater et una mater. Excipiendus tamen est casus, si unus vir esset procurator mulieris ,

tunc enim duo viri admitti possent. Quia vero concilium, dum permisit, quod duo diversi sexus, vir nempe et mulier patrini esse possent, dumtaxat loquitur de baptismo, illud infertur, quod nempe,ad Confirmationem quod attinet, stet adhuc ius antiquum, ut unus dumtῖxat in patrinum admitti possit, atque ex recepta saltem consuetudine ma Sculus pro masculo , semina pro semina huiusmodi munus debeat adimplere. Vide S. C. C. 44 Iunii

et 12 Iulii 1823, ubi de consuetudine adhibendi

unum tantum patrinum pro maSculis omnibus, et unam pro seminis, decernitur et non esse probandam, sed tolerandam in casu necessitatis ab Episcopo iudicanda ad formam Pont. Romani. a Pont. Romanum haec habet: e Nullus praesentet, nisi

178쪽

DE IMPEDIMENTIS MATRIMONII 171

unum, aut duos, non plures, nisi aliter necessitas suadeat, arbitrio Episcopi. νItidem respondemus, quod iure antiquo, si, prohibitione contempta, plures adhibiti fuissent patrini, omnes cognationem spiritualem contrahebant, ut habetur c. sin. de cognat. spirit. in 6. At iure novo Tridentini, si alii praeter designatos baptizatum tetigerint, cognationem spiritualem ab ipsis non contrahi decisum est, neque potest in hoc conciliari decreto Episcopus dispensare, ut plures quam duo Patrini adhibeantur, vel ut ii sint duoviri aut duo seminae. Iuxta enim communem regulam Episcopus dispensare nequit in praeceptis Romani Pontificis, et Concilii Generalis , nisi in casu urgentis necessitatis, et ubi ad ipsum Romanum Pontificem non patet aditus. Profecto in casu, de quo agimus, nulla excogitari necessitas potest, imo nec convenientia, ut plures patrini quam duo, vel duo viri, aut duo seminae adhibeantur, cum potius expediat unicum tantum esse patrinum. Videri hac in re poterit Sancheg l. 7 de Mat. disp. 57, c. 7, Barbosa de oss. Epis. all. 3, c. 41; neque hic omittendum non paucos esse inter Theologos, sacrorumque canonum interpretes, qui contendunt illos lethaliter peccare, qui contra Ecclesiae praescriptum plures adhibeant, vel admittant patrinos, ea quidem ratione, quia in re magni momenti ipsius Ecclesiae praeceptum transgrediantur . . Quaeri 2' potest ad quem pertineat designare patri nos ' Respondemus pertinere ad parentes baptizandi. His vero non designatis, ad Parochum , sive ad ministrum baptigantem id pertinere non est dubium. An vero si nullus sorte vel ex parentum, vel ex Parochi negligentia designatus patri-

179쪽

cAPUT III.

172nus suerit, aliunde vero multi simul tenendo tangant baptizandum, vel de sacro sonte suscipiant, ab istis omnibus contrahatur cognatio spiritualis, in dispulationsm apud doctores adducitur. Duplex enim circumsertur Sententia, et quidem utraque validis sulcitur momentis. Prima eorum est, qui tuentur hoc in casu cognationem spiritualem contrahi ab omnibus, quia, inquiunt, Conc. Trid. prohibuit quidem plures admitti; factum tamen contra prohibitionem non irritavit, nisi eo tantum casu, quo, designatione facta, plures praeter designatos baptizatum tetigissent, ideoque si nullisuerint designati, res manet sub dispositione iuris antiqui, quo iure cognationem ab omnibus suisso

contractam, superius ostendimus.

Altera sententia est e diametro opposita, et ab eorum nemine cognationem spiritualem contrahi tuetur. Duplex huic sententiae assistit ratio ex

ipso Concilii decreto deprompta. 4' ratio est, quia Tridentinum in hoc ipso decreto, hoc sibi constat proposuisse, ut impedimentum huiusce cognationis haud nimium multiplicaretur, atque ut certi essent, qui illud contraherent, ideoque tanquam conditionem necessariam requisivit, ut nempe p3- trini designarentur a parentibus, vel Parocho ; Si igitur defecerit conditio haec , veri patrini non erunt qui baptigatum tangant, nec cognationem spiritualem contrahent. 2' Ratio est, quia in eodem decreto illud additur e omnibus inter alias personas huius cognationis spiritualis impedimentis omnino sublatis. 3 Cum igitur personae, quae huius

cognationis spiritualis capaces sunt, ad hoc munus non sint designati, veluti necessarium conse-etarium admittendum videtur ,- quod omnes illae

180쪽

perSonae , quae non sunt designatae, neutiquam erunt illius contrahendae cognationis capaces. Prior sententia nobis magis arridet, praesertim quod Conc. Tridentinum unum Statuat, nempe non contrahere cognationem, qui ultra designatos suscipiunt, nihilque decernat designationem habendam esse, ut conditionem, Sine qua non .

Quaeri 3' potest, si casus contingeret, qu0d plures, quam duo, vel duo viri, vel duo seminae, spreta conciliari dispositione, a parentibus designati, subinde a Parocho, seu baptigante temere

admissi suerint, patrinorumque munuS expleVerint, contrahunt ne omnes cognationem spiritualem Τ Respondemus, certum satis esse, quod si ii omnes, qui designati et admissi sunt, non simul suscipiant baptigatum , cognationem contrahent duo dumtaxat, qui primo pariter suscipiunt, si tamen fuerint vir et mulier, ea quidem ratione , quia revera isti patrini, et susceptores sunt ad mentem Tridentini: quando proinde eis certius accesserit ministerium patrini, Seu Susceptoris, alter qui suscipere voluerit, inveniet iam ba- .ptizatum exhibitum, et capax eiusdem exhibendi amplius non erit. Certum pariter est satis, quod si designati illi, quotquot suerint, simul Suscipiant , Omnes cognationem contrahant spiritualem ; ita enim declarat Fagnanus in c. sin. de cogn. spirit. n. 5; et recte quidem, quia in omnibus designatis et admissis a Parocho omnes inveniuntur conditiones, quae ad cognationem

hanc contrahendam expostulantur, cum revera ab

iis , ad quos spectat, designati sint et admissi; aliunde vero Tridentinum, dum in suo decreto vetuit plures quam duos designari, laclum contra

SEARCH

MENU NAVIGATION