Septimii Mariae Vecchiotti *tractatus canonicus de matrimonio ex opere cardinalis Ioannis Soglia excerptus et ad usum parochorum et confessariorum accomodatus additis appendicibus de impedimenti civilibus matrimonii de formulis supplicum precum ac de

발행: 1868년

분량: 563페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

162쪽

Se coniunguntur eo quod ab uno, aut multiplici stipite multipliciter ac diversis viis, descendunt. Matrimonia inter consanguineos vetita sunt obtriplicem potissimum causam : I. 0b reverentiam, quam consanguinei sibi mutuo debent ex origine ab eodem stipite et sanguinis communione. II. 0b caritatem, quae matrimoniorum multiplicatione cum extraneis latius diffunditur et corroboratur. III. 0b concupiscentiae compressionem, cui fraenum laxari videtur, si matrimonium inter eas personas contrahi posset, quae aut passim sub eisdem lectis commorantur, aut saltem habent maiorem libertatem ac licentiam familiarissime utendi. consanguinitas autem matrimonium dirimit inter quosdam gradus partim lege naturae, partim lege positiva. Iure positivo ecclesiastico consanguinitas in quolibet gradu lineae rectae ascendentium , vel descendentium nuptias dirimit in infinitum . ita Nicolaus I ad Consulta Bulgarorum cap. 39 inter personas , inquit, quae parentum liberorumve locum inter se obtinent, nuptiae contrahi non possunt, veluti inter patrem et filiam: vel avum et neptem, et usque in infinitum. 3At in linea colla terati irritae nuptiae sunt ad quartum usque gradum inclusive. Ita Concilium Lateranense in cap. 8 de consang. et Assinit . , ubi antiquis canonibus derogatum est, ex quibuS matrimonia usque ad septimum gradum dirimebantur. Iure autem naturae matrimonium vetitum est

silium inter et matrem , patrem inter et filiam. Solum in disputationem adducitur, an matrimonium inter hasce personas eo etiam casu vetitum sit, quo, deficientibus omnibus aliis hominibus, superesset solus pater cum filia, aut sola mater cum

163쪽

cAPUT III.

156silio qui humanum genus ab interitu vindicare possent. Quod vero spectat ad caeteros gradus proximiores lineae rectae quaestio est, de qua vide Sylvium qui negativam, et Scotum qui assirmativam tuetur sententiam. Solus vero duobus duntaxat prioribus gradibus iure naturae prohiberi ait. An etiam in remotioribus gradibus, ex. gr. ultra quartum vel quintum gradum, nuptiae inter ascendentes et descendentes naturali iure irritae sint, acriter disputant quidam Doctores, praesertim Sancheg et Gonga leg; lite sane inutili, dum hominum vita bre-- vior est. Nuptias in nullo gradu ascendentium, vel descendentium de iure gentium consistere haud posse testatur L. ult. ff. de rit. Nupt. his verbis: c De iure gentium incestum commiuit, qui in gradu ascendentium vel descendentium uxorem duxerit; set in L. NUPTIAE ss. eod. sic legimus : et Nuptias consistere non posse inter eas personas, quae innumero parentum liberorumve sunt, sive proximi, sive ulterioris gradus usque in infinitum. 3 Connubia quoque in primo gradu lineae transversalis, hoc est fratrum et sororum , Sive germani sint, sive uterint, lege naturae nulla et irrita esse plerique Doctores existimant, praesertim quod, missis aliis argumentis, pudori et reverentiae naturali matrimonia huiusmodi adeo repugnant, ut nullae gentes, nisi incultae et barbarae, eadem permiserint. Verum validiora , ni fallimur, ea momenta

sunt, quae contrariae sententiae assistunt, et matrimonia fratres inter et sorores contracta non

esse iure naturae irrita et nulla demonstrare videntur. Sane ratio ipsa et sactum stant pro hac sententia. Ratio quidem, eo quod pudor ille et reverentia naturalis, quae inter fratres et sorores in-

164쪽

tercedit, nullo pacto impedit, quominus frater per matrimonium evadat caput sororis, quin imo ipso praerogativa, quam masculi, nobilioris sexus ratione, a natura supra sorores habere videntur, in ipso matrimonio cum iisdem sororibus contracto ad amussim praeservatur. Cum praeterea fratres inter ac sorores non verisicetur ratio principii et principiati, ut scholae loquuntur , nec verisicetur ratio superioris proprie dicta ad inferiorem, prosecto nec ius familiae, nec naturae ordo per ipsorum matrimonia ullo modo subvertitur. Facto vero constat per fratrum et sororum coniugia propagatum primitus suisse genus humanum, Deci acile quis sibi persuadere potest Deum sic ab initio mundum constituisse, ut ad humani generis propagationem et conservationem iure naturae violari suerit necesse. Facto praeterea, de dispensatione in iis matrimoniis a Martino V aliisque P P. concessa, de qua Caietanus, Sylve Ster, aliique diserte testantur, non innitimur, eo quod de eo non constat; quin imo appareat dispensationem super huiusmodi gradu numquam tributam suisse quod Benedictus XIV Const. ΑΕTAS ANNI 11 0et. 1757 et

Pius VII penes Zamboni v. dispensatio aperte lassi sunt, adeoque quod Martino V tribuitur, ab omni specie veri alienum est, ut ait Nat. Alex. , et inter sabulas numerandum ab haereti uis inventas, ut observat Rigantius. Rarissime porro, et non nisi gravissima de causa, S. Sedes in secundo gradu mixto cum primo dispensui in Italia, ex liti. Gregorii XVI 22 Nov. 1836. Illud quoque certum est, quod in . secundis et reliquis gradibus lineae transversalis' sola lege Ecclesiae nuptiae dirimantur. Quae cum ita sint, manifesto patet insideles,

165쪽

158 valide matrimonium contrahere , licet secundo lineae obliquae gradu coniungantur, illudque validum remanere, etiamsi ad fidem convertantur.

Vide cap. Gaudemus 8, de divortiis. An idem dici debeat de matrimoniis ab infidelibus initis,

sive in gradu secundo ac remotiori lineae rectae, sive in primo gradu lineae obliquae, quaestio est, cuius solutio theoretica pendet a quaestione iam agitata; an haec matrimonia iure naturae, an

potius iure positivo divino , vel canonico prohibeantur. Verum quidquid sit de quaestione iuris, illud apud omnes admittitur in praxi haud habenda esse tutius modi connubia tamquam nulla ac irrita, nisi postquam S. Apostolica iudicium emisit. Hinc si insideles convertantur separandi sunt ob incestus periculum, et S. Sedes pro solutione dubii de validitate adiri debet. Pariter recursus fiat ad S. Sedem, si agatur de matrimonio ab insidelibus inito intra gradus, pro quibus potestas civilis invaliditatem decrevit, licet sermo sit de gradibus , intra quos invaliditas iure naturae non existit; siquidem doctrina, quae potestatem tribuit principi civili impedimenta dirimentia constituendi pro

matrimoniis infidelium non solum libera , sed et communior est. Porro quae de infidelibus dicta hucusque sunt, v respiciunt coniugia inita ab ipsis inter se. Nam matrimonium insidetis eum si deli irritum est non solum ob cultus disparitatem, verum etiam ob consanguinitatem intra gradus ab

Ecclesia prohibitos, quum in his locus non sit communicationi privilegii exemptionis, quia non

agitur de sorma contractus, eiusque individuitate, . de qua sermo est solum, ubi de clandestinitate , 'quemadmodum suo loco videbimus.

166쪽

DE IMPEDIMENTIS MATRIMONII

Cognatio civilis, seu legalis est propinquilas

personarum ex adoptione proveniens. Describi autem adoptio potest et extraneae personae in filium vel nepotem vel deinceps legitima assumptio. 3 Α-doptionis in genere sumptae, duae sunt Species , nempe arrogatio et adoptio in specie. Arrogatio est actus legitimus, per quem paterfamilias, ille scilicet, qui sui iuris est, per rescriptum principis, causa cognita, adoptatur. Adoptio in specie est actus legitimus , per quem filius , vel filiussa milias a parente in adoptionem alteri datur auctoritate magistratus. Adoptio in specie olim sine ullo discrimine semper transferebat adoptatum in patris adoptivi potestatem , sed Imperator Iustinianus id immutavit, suaque quippe constitutione filium a Patre in adoptionem extraneae personae datum, quae nempe non sit ex ascendentibus adoptati, in patris adoptivi potestatem neutiquam transire decrevit. Unde sit, ut discrimen inter utramque adoptionem ex triplici capite oriatur; 4' nempe ex ratione auctoritatis; 2'ex ratione qualitatis in adoptato , 3' ex ratione

essectus.

Resultat autem cognatio haec civilis, seu legalis, 1' inter adoptantem et adoptatum, quae est linea recta in cognatione legali, et dicitur paternitas, 2' inter adoptatum et filios adoptantis, quae est linea quasi transversalis, seu obliqua, in cognatione legali, et vocatur fraternitas; 3' per mo-

167쪽

cAPUT III.

160 dum cuiusdam assinitatis inter adoptantem et uxorem adoptati, et vicissim inter adoptatum et adoptantis uxorem, et amnitas audit. Quamlibet huiusce civilis seu legalis cognationis speciem dirimere matrimonium iure ecclesiastico , sententia est ab omnibus recepta. Cum enim iure canonico in rubrica de Cognat. legali generatim approbetur cognatio legalis, prout statuta suerat per ius civile , hoc autem iure civili quaelibet ex dictis cognationibus legalibus sit impedimentum dirimens matrimonii contrahendi, Sequitur quod etiam iure ecclesiastico ipsarum quaelibet impedimentum matrimonii dirimens constituat. Ad rem Benedictus XIV de Syn. Dioec. l. IX c. 10 ait: e Cognationem legalem, et quae ex ea ad nuptias profluunt obstacula, eo prorsus modo, quo a iure civili statuta suerunt, universim recepit approbavitque Nicolaus I in responso ad consulta bulgarorum. 3Nec caeteroquin est in eodem iure canonico particularis approbatio ad singulas huiusce legalis

cognationis species, ut a sacrorum canonum interpretibus suit demonstratum. Aliquod tamen ad effectum dirimendi matrimonii discrimen occurrit has inter legalis cognationis species a iure canonico probatas ; quod nempe prima Species impediat, et dirimat perpetuo matrimonium; ideoque impedimentum inter adoptantem tamquam patrem, et adoptatum tamquam silium , perseveret etiam soluta adoptione, puta per emancipationem ad Optati, iuxta textum in L. Quin etiam 55 ff. de ritu nuptiarum. Idem dici debet de tertia specie cognationis inter adoptantem et uxorem adoptati, et vicissim inter ad 0ptatum et uxorem adoptantis,

168쪽

DE IMPEDIMENTIS MATRIMONII 161

quia et adoptivus silius, si emancipetur, eam, quae patris adoptivi uxor est, ducere non potest, quia novercae locum habet . a L. Adoptivus sL de ril. nupt. At secunda species cognationis legalis in linea obliqua inter filios carnales adoptantis, et adoptatum, sive silios adoptivos eiusdem, tamquam inter fratres et sorores, non impedit, nec dirimit matrimonium in perpetuum , sed quamdiu durat adoptio, seu quamdiu iidem filii seu carnales, seu adoptivi sub adoptantis potestate permanent; Oan. Un. de Cognat. leg., L. 17 ff. de ritu nupt. Si ergo solvatur patria potestas, vel per mortem patris, vel per emancipalionem filii adoptivi, sive silii carnalis , cessat impedimentum. Disertus hac in re est textus in inter eos Inst. de Nuptiis e si quae per adoptionem soror tibi esse coeperit, et deinde vel ipsa, vel tu emancipatus suoris, nihil est impedimento nuptiis inter te et illam celebrandis. 3 Quae cum ita sint, iam patet hoc impedimento insideles non ligari, si lege civili nil statutum sit, fidelem autem respectu insidelis irretiri. Si insidetis causam posuerit, tempore insidelitatis, et deinde religionem chri Stianam amplexatus fuerit, profecto motrimonium contrahere nequiret validum, absque dispensati0ne super impedimento cognationis legalis: nam licet impedimenium hoc non osticiat validitati matrimonii in insi-

delitate contracti, obstat lamen eius valori, Si post baptismum ineatur matrimonium. Quatuor autem circa haec, quae diximus, excitari possunt dubia. Primum illud est, ad quem usque gradum c0gnatio legalis matrimonium dirimat in linea rectaΤ 0uidam impedimentum dirimens in in sinitum protrahi in eadem linea recla

169쪽

162 asseverant. Huic Sententiae ea possunt obstare ,

quae de cognatione carnali diximus, an nempe eius impedimentum dirimens in linea recta, inspecto iure naturae et canonico, in infinitum protrahatur. Sane non debet magis extendi cognatio legalis , quam extendatur cognatio naturalis, seu carnalis, quae vinculum sortius et naturale involvit. Placet aliis quartum gradum non excedere Ob eam nempe rationem, quod cognatio legalis, seu civilis cognationem carnalem, seu naturalem imitetur : e haec autem, inquiunt, de iure canonico hodierno, iuxta textum in cap. non debet de con-Sang. et ass., de quo alias a n0bis actum est, ad quartum usque gradum inclusivum protenditur, et matrimonium dirimit, nulla facta distinctione inter lineam rectam et obliquam. Verum haec ratio nimis probaret; probaret si quidem cognationem legalem in linea etiam transversa matrimonium usque ad quartum gr*dum dirimere, quod est omnino salsum. Quapropter verosimili 0rvidetur sententia , quam amplectuntur Sancheg l. 7 de mat. disp. 63, n. 34, Salmanti censes, aliique plures, nempe cognationem hanc ultra primum gradum non extendi lineae rectae : ius enim civile , quod in hac materia a iure canonico confirmatum est, primum dumtaxat memorat gradum,otque includit. At caule notandum est cum praedictis auctoribus cognationem hanc, eiusque impedimentum dirimens in linea recta, quandoque ad ulteriores gradus extendi , ad eos Scilicet omnes, qui ipso adoptionis tempore sub potestate adoptati reperiantur constituti. Adoptata enim aliqua persona, censentur etiam adoptati eius filii, et descenden-

170쪽

tes, in quovis gradu, qui tempore adoptionis erant in potestate eiusdem perSonae adoptatae , Ut expresse decisum est in L. Si Paterfamilias 45 ff. de adopt., adeoque inter ipsos et adoptantem stare non potest matrimonium. Secus est de filiis , qui tempore adoptionis non sunt sub potestate adoptati, quo circa recte insert Sancheg l. 7 demat. disp. 63 n. 35, et 36 posse consistere matrimonium inter adoptantem et silium filiae adoptivae, quia mulier neminem habet in sua potestate, I seminae Inst. de adopt. Recte etiam insertur posse consistere matrimonium inter adoptantem

et quamcumque siliam illegitimam adoptati, quia illegitimus , quamdiu illegitimus monet, patriae potestati neutiquam subditur g sinali inst. de Nuptii S. Secundum quod excitari potest dubium illud est, an in secunda specie cognationis legalis, quae est inter adoptatum et filios adoptantis , nomine filiorum comprehendantur spurii et illegitimi, verbo an filia illegitima adoptantis nubere possit ei, quem Pater eiusdem illegitimae adoptavit, seu an filius illegitimus nubere possit eam, quam pater suus per adoptionem sibi siliam quaesivit 'Quidam sane has inter personas matrimonium consistere posse sunt inficiati. At praeserenda omnino videtur eorum sententia , qui matrimonio copulari posse contendunt. Re quidem Vera, cum cognatio civilis , seu legalis, quae oritur inter filios legitimos adoptantis, et eos, quos ipse

adoptaverit, evanescat, ut Supra ObServavimus,

soluta patria potestate, sive ex parte filii adoptivi, sive ex parte eius , qui filius naturalis est adoptantis, in necessariam veluti consequentiam

SEARCH

MENU NAVIGATION