장음표시 사용
181쪽
prohibitionem non irritavit, sed impedimentum sustulit quoad eas tantum personas , quae baptigatum, ultra designatas tetigerint vel susceperint, non vero relate ad plures designatos, qui simul susceperint aut tetigerint. Vide Pignatelli l. 7, cons. 93, n. 7, et Corradus l. 8, c. 8, n. 8. Si tamen ex pluribus , quos contra prohibitionem Ecclesiae parentes voluerint baptigandi patrinos esse, Parochus unum dumtaxat, vel unum et
unam admiserit, caeterosque reiecerit, illi soli, non vero isti, qui reiecti fuerint, cognationem spiritualem contrahent. Cum enim Parochi 0m-cium sit indagare, quinam Patrini a parentibus designati fuerint, et ita eos admittere, ut servetur numerus patrinorum , et sexus diversitas o Tridentino praescripta, statim ac Parochus hoc Tridentini praeceptum exsequutus, alios expulerit, hi ita censentur expulsi, ac si designati nullo modosuissent. Si tamen Parochus ex odio , aut ex alio quopiam simili motivo eos reiecerit, qui a parentibus in numero et sexu a Tridentino praescriptis fuerint designati, atque hi, invito Parocho, insantem susceperint, veri patrini erunt, Veramque cognationem Spiritualem contrahent. Non enim iis quidquam deest, quod ad . contrahendam cognationem exposcitur, nec ullo modo ab eodem Tridentino in his circumstantiis data Parocho lacultas est, ut a parentibus designatos queat temere reii
0uaeri 4' potest, an ii qui nomen dumtaxat imponunt insanti iam domi baptizato, cum nempe
solemnes baptismi caeremoniae adhibentur in Ecclesia , aliquam Spiritualem cognationem contrahant ' Respondemus nullam omnino contrahere,
182쪽
DE IMPEDIMENΤIS MATRIMONII 175
quia tunc non suscipiunt insantem e sacro lante, quod lamen requiritur a Concilio Tridentino
Vide S. C. C. in Murana Cognat. 13 Apr. 1669 et Tolsin. 16 Maii 1711. Vide etiam uel stlanges Thεο- logi ques 2 ser. 4. Caliter 1849 pag. 574. Imo opinantur non pauci spiritualem cognationem nec ab iis contrahi, qui infantem necessitatis causa susciperent extra baptismum solemnem, Sive quod sacri canones et Conc. Trident. loquuntur de iis, qui de fonte suscipiunt, adeoque baptismum SO-lemne tantum indicant, sive quod ex communi disciplina susceptores nec requiruntur in privato baptismate, nec adhiberi possunt, eo quia omittenda sunt quae illud praecedunt, ut statuit S.
RR. C. in Calagurit. 20 Sept. 4820 apud Gardellini n. 4572. Hanc opinionem tuentur S. Alphon sus de Bapt. n. 449 , Sca vini, Bangen , Van de Burgii usil. theol. ser. 2, n. 574, et Rhv. theol. Ser. 1 , n. 7. Quod si huiusce opinionis patronis obiiciatur , eum , qui privatim et sine ulla solemnitate baptizat, vere contrahere cognationem spiritualem , eamque proinde contrahi etiam debere ab eo , qui privatim suscipit; nullam interutramque paritatem esse contendunt, quia , inquiunt, qui privatim baptizat, vere baptizat, et perinde est, ac si solemniter baptigaret. At vero qui privatim tenet seu suscipit, non suscipit eo
modo, quo est ab Ecclesia constitutum. Non desunt, qui contrariam prorsus tuentur sententiam, sive quod susceptores cooperantur regenerationi, adeoque cognationem contrahunt, sive quod S. C.
C. generatim ad dubium 29 Maii 1677, ei 5 Mart. 1678 propositum . An dispositio Conc. cap. 2sess. XXII de res. matrimonii habeat locum in ba-
183쪽
. 176ptismate sine solemnitatibus ob necessitatem domi sequuto Τ reposuit assirmative. Vide Analecta I. P. liv. 72, Sept. 1865, N. 4750.
Nostro tamen iudicio in hoc sententiarum conflictu , melius sentire videntur, qui cum hac distinctione procedunt, an nempe insans in baptismo privato dumtaxat teneatur, Seu levetur materialiter, ut scholae loquuntur, vel potius teneatur, seu levetur formaliter. Priori casu, prout urgente necessitate plerumque contingit, nulla spiritualis cognatio contrahitur, quae est communis doctorum opinio. Vide S. Alphonsum de Ligorio lib. 6, p. 149. Altero vero casu, cum adsit animus explendi ossicium patrini, et subeundi onera patrino adnexa, prout ab Ecclesia intenditur, cognationem contrahi probabilius docent Pont. l. 4 de Matr. c. 40 n. 5, aliique plures. Sacri quippe Canones generatim Staluunt cognationem spiritualem ab iis contrahi, qui baptizatum vere levant, et Suscipiunt, recipiendo in se pro ipso baptigato sponsoris aut fideiussoris munus, nec ullo modo distinguunt inter baptigatum solemniter et baptigatum privatim. Accedit auctoritas S. C. C. 0uum enim ageretur de quadam Maria , quae manibus suis tenuit laetum ab obstetrice timore mortis subitaneae baptizatum, S. C. die 17 Apr. 1603 censuit: et Si Maria habuit animum levandi insantem de sacro sonte, contractam esse cognationem spiritualem. yQuaeri potest 5 'an ii qui insantem domi antea baptigatum sub conditione,vel, cum de eius baptismatis valore dubitetur, rursus iterato sub conditione baptismate, in Ecclesia susceperint, Vere contrahant cognationem spiritualem' Respondemus, licet dubium sit, an valeat huiusmodi iteratum baptisma,
184쪽
DE IMPEDIMENTIS MATRIMONII 177
luod idcirco sub conditione suit collatum, nihilominus tamen tutius esset, et ad conscientiae pacem opportunius, si ii qui insantem sub conditione baptizatum susceperunt, praedictam cognationem contraxisse supponantur. In dubiis enim pars tutior tenenda est, ut ad hunc ipsum casum perpendit Sylvius, aliique plures; imo Stante hoc dubio, cognationem Ecclesia praesumit, ut docent Sancheg, Anactetus et alii. Non desunt tamen, qui nullam contrahi cognationem absolute tueantur, eo quidem sussulti principio, quod in odiosis verba legum et Canonum sunt stricle interpretanda. Quidquid tamen de hoc sit, illud apud omnes
certo con Stat, quod si baptisma secundo, et invalide alicui conserretur, quia postmodum detegeretur prius quod fuerat collatum , valide suisse collatum , nulla omnino ex eo cognatio spiritualis exsurgeret. Contra vero indubitanter haec spiritualis cognatio exsurgeret, si postmodum detegeretur prius baptisma suisse omnino nullum. Quaeri 6' potest, an qui per errorem suscipit de sacro sonte filium Antonii, autumans se suscipere Francisci filium, cognationem aliquam spiritualem contrahatΤ Respondemus certum ab incerto in hoc casu esse secernendum. Certum Sane eSt, quod nullam contrahat cognationem cum silio Francisci, vel cum eius parentibus, quia illum e Sacro sonte non suscepit; at incertum, an cognationem contrahat cum silio Antonii, quem revera SuScepit, eiusque parentibus. Nonnulli enim amrmativam sententiam amplectuntur , eamque pro bare satagunt, instituta paritate cum baptizante,
qui si per errorem baptietat silium Antonii, existimans esse silium Francisci, cum filio Antonii eius-
185쪽
quo parentibus, hoc errore non obstante , spiritualem cognationem contrahit. Ii asserunt praeterea in medium exemplum affinitatis, quae ab illo contrahitur , qui copulam cum una habet, quam aliam esse putat. Aliis autem negativa placet sententia. Cum enim in cap: Si vir, de cognatione spirituali, decidatur uxorem , quae per errorem levavit filium mariti sui, non arceri a debiti petitione, inserunt, quod Stante errore personae
susceptae , nullam prorsus in caSu, de quo agitur , cognationem contraxerit. Si igitur error personae in causa est, ut uxor nullam contrahat cognationem, si levat silium mariti, profecto diei pariter debet ex eodem errore personae, quod nullam cognationem contrahat qui levat, Seu Suscipit filium Antonii, putans se levare silium Francisci. Secus tamen foret, si habeat intentionem suscipiendi insantem praesentem , quicumque ille
sit. Hoc enim casu, quamvis erret, putans esse filium Francisci, qui tamen non est, cum ipSO, eiusque parentibus cognationem contrahit, cum intentio illius revera seratur in eum, quem levat, seu suscipit, ut proinde velit illius esse Patrinus. Nullum autem huiusce Sententiae patronis negotium lacessit paritas desumpta ab eo, qui baptizat filium unius, putans se alterius filium baptizare. Si quidem prout ipsi respondent, minister baptismi habere debet intentionem illum ministrandi, qui
praesens est, quicumque ille sit, atque idcirco, non obstante personas errore , valide baptisma consertur, et vera mitrahitur cognatio. At patrinus non tenetur habere hanc intentionem, aliunde vero ad levandum, vel suscipiendum determinata persona eligitur, cui praeterea obligationes ad-
186쪽
nexae sunt, unde sicuti ob hanc ipsam causam, scilicet electae personae , Viliatur matrimonium, si in ipsa persona erretur, sic vitiatur actus patrini, qui circa Suscepti personam erret, proindeque nullam ipse cognationem contrahit. Exemplum assinitatis non officit, quia assinitas non pendet ab intentione, sed ex copula oritur. Quaeri γ' potest, an munus patrini expleri per procuratorem possit Τ Cum manifeste onendatur, ut caetera omittamus , praxis regum praeSertim, principum, aliorumque magistratuum, qui per legatos, Seu per procuratores, sciente et permittente Ecclesia, munus istud obire consueverint, totaeontroversia huc redit, quis nempe eo ea Su cognationem contrahat. Nonnulli a neutro contrahi autumant; quidam e diametro oppositam Sententiam amplexi fuerunt, asserenteS utrumque , et mandantem et procuratorem cognationem contrahere. Non pauci a solo procuratore eam contrahi arbitrantur , qui tribus momentis , primo saltem aspectu non contemnendis , innituntur. Primum momentum constituunt in quibusdam iuris canonici textibus, quibus cognatio ista contrahi dicitur ab eo, qui suscipit, tenet, lavat, tangit baptizatum, vel confirmatum. Verba autem haec, inquiunt ipsi, designant actionem personalem, quae in Solo prOcuratore veris catur, non in mandante, a quo procurator constituitur. Secundum momentum fundant in paritate ; cognatio enim spiritualis aequiparatur naturali, cap. DEBITUM 4 de Baptismo , et cognationem legalem imitatur, cap. ITA DILIGERE, et Can. PosT SUSCEPTAM 5 caus. 30, q. 3. Sicuti ergo cognatio naturalis ac legalis non oritur, nisi ex actione personali ipsius generantis et ado-
187쪽
180 plantis, ut de prima Salis per Se constat, de secunda ex lege post Uxorem 25 ss. de adopt.; ita
etiam non oritur Spiritualis cognatio , nisi respectu ipsius procuratoris, qui Solus operam et actionem personalem ponit. Tertium tandem argu mentum ex alia paritate desumunt. Si enim, inquiunt, Parochus alteri committat munus baptigandi, cognatio spiritualis non a Parocho committente , sed a Sacerdote commissario contrahitur; idem proinde assirmandum contendunt de procuratore, quod nempe ipse Solus cognationem contrahat.
At hisce argumentis non obstantibus, assirmandum omnino est, cognationem contrahi non a procuratore, Sed a principali, seu mandante. Et
re quidem vera, iuxta regulam 12 in 6 c qui lacii
per alium est perinde, ac si faciat per se ipsum. γIam vero si mandans , qui per procuratorem baptigatum suscepit e sacro fonte, illum suscepisset per seipsum, certe contraxisset cognationem spiritualem. Igitur eamdem contrahet, si secerit per procuratorem . A paritate etiam id ipsum convincitur. Qui per procuratorem matrimonium contrahit , vere contrahit, perinde ac si illud per seipsum contraxisset; ergo etiam levans baptigatum e Sacro lante per procuratorem, Vere cognationem contrahit, ac si levasset per se ipsum. Ea etiam urget validissima ratio; si enim mandans non sieret vere patrinus, iam spiritualis baptigali cognatus nullus certe evaderet. Nam non evaderet procurator, quippe qui non suo, sed alieno nomine patrini munus obire intendit. Absurdum autem est asserere, quod nullus evaderet verus patrinus,
et spiritualis c0gnatus bapti rati; sic enim fieret
188쪽
DE IMPEDIMENTIA MATRIMONII 181
contra mentem Ecclesiae volentis adhibere patri
Quae autem pro contraria Sententia proponuntur argumenta facile submoventur. Ad primum quod attinet; utique ex adductis probationibus palet, quod mandans licet physice baptizatum non Suscipiat, teneat, sustineat, levet, tangat, tamen haec praestat moraliter, quatenus alius nomine ipsius eumdem suscipit ac tenet. Quod secundum argumentum spectat, resp0ndetur, quod cognatio spiritualis, cognationi naturali comparatur quidem quoad actionem personae, quae ad utramque necessario requiritur, legali etiam comparatur, quoad vim dirimendi matrimonium: at lata omnino disparitas est, Si de procuratore loquamur : naturalem quippe cognationem per procuratorem contrahi est impossibile; in legali ipsa lex
id specialiter seri velat: secus autem est in cognatione Spirituali, cum istam per procuratorem contrahi a mandante non prohibeant Canones, et ipsa consuetudo approbet atque confirmet. Quod tertium denique argumentum respicit, negatur
paritas ; qui enim, mandante Parocho, Baptisma
confert, illud non alieno nomine. Sed nomine proprio, et ut minister Christi consert; contra vero procurator insaniem e sacro fonte suscipiens, eumdem suscipit non suo, sed mandantis nomine. Quaeri 8' potest, quis cognationem spiritualem contrahat, quando communitas aliqua, puta civitas, Collegium , Patrini munus per procuratorem expleveritΤ Respondemus, quod hoc in casu eam cognationem non contrahit communitas, prout communitas , Vel universitas est, quia cum tantum sit persona sicia et incerta, ipsa est huius cogna-
189쪽
182tionis penitus incapax; certe etiam, ex firmatis in praecedenti quaesito, hanc cognationem non contrahit procurator , Si baptizatum levare intendat nomine communitatis, Vel nomine proprio. An vero hanc ipsam spiritualem cognationem contrahant singuli de communitate, in disputationem adducitur. Astirmativam sententiam docuit Abbas ea ratione, quod dispositio concepta in communitatem, quando actus competere nequit ipsi communitati, resolvatur in singul0s , ne dispositio ipsa reddatur frustranea ex cap. 16 de sent. exco m. in 6. At plurimi contra opinantur nec singulos de communitate spiritualem hanc cognationem contrahe re, siquidem, inquiunt, Tridentinum non admittit plures patri n0s, nisi ad summum unum et unam in baptismo, igitur contra mentem Concilii fieret, si singuli cognationem contraherent; cumque nec
procurator communitatis in casu contrahat, consentaneum erit eam a nemine contrahi. Quo autem contra Sacrorum Canonum instituta nihil fiat, aut numquam in patrinum eligi debebit communitas, aut si sorte eligatur, constituenda ab eo erit particularis aliqua persona, quae baptigatum levet, iussu communitatis, Sed nomine proprio Rationem autem Abbatis nullius momenti esse arbitramur , siquidem caput ab eo allegatum habet locum in delictis, ne ea maneant impunita, et sententia iudicis careat essectu; unde ad materiam, doqua agitur, trahi nullatenus potest. Quaeritur 9', an is, qui in casu necessi istis insantem de sacro sonte levat, quia nullus alius patrinus haberi potest, cognationem spiritualem contrahat Respondemus affirmative, quia vere levat, aliun de autem ius non distinguit inter levantem cum ne-
190쪽
DE IMPEDIMENTIs MATRIMONII 183
cessitate, et levantem sine necessitate. Idem a stirmandum de eo, qui in casu necessitatis insantem baptietat. Etenim et hic cognationem spiritualem contrahet. Si lamen in casu necessitatis prolem propriam et quidem legitimam baptizaret, aut levaret , nullam cum uxore Sua contraheret cognationem, prout definivit Ioan . VIII, Can. 7, caus. 30, q. l. An vero si prolem legitimam, extra necessitatis casum, scienteΥ baptigaret, et levaret, privaretur hodie iure coniugalis debiti petendi, inter se disputant doctores, quorum rationes perstringit Schmalggrueber p. 3, ῆ 1l de Cognat. Spirit. n. 26 et seq. Verum sententia assirmativa verior, ac communior in iure dicenda est, eo quod ex cap. SI vin 2 de Cognat. Spirit. descendit . et in praxi praevaluit opinio ubique recepta, quod si alter sine necessitate propriam prolem vel levaverit de sacro sonte, vel etiam baptigaverit, hanc cognationem contraheret cum altero, quae coniugii usum impediret, saltem donec 0rdinarius dispensasset, v ait Giral-di loc. cit. p. 4, secl. 703. Diximus supra prolem proprium et quidem legitimam: qui enim casu etiam necessitatis, concubinae suae, imo et cuiusvis alterius mulieris filium baptigaret, eamdem valide ducere non posset in uxorem, abSque praevia dispensatione. Agitur enim in hoc casu de cognatione antecedenti, quae vere inhabilitas est. Cognationis quippe spiritualis vinculum pro iis solummodo sublatum est, qui proprios eosque legitimos filios in easu necessitatis baptizant, aut levant, quia sermo est de cognatione superveniente. Quaeri 10' potest, quo iure cognatio spiritualis matrimonium dirimat' Certum est, non naturali, aut divino, sed ecclesiastico dumtaxat iure matri-