장음표시 사용
191쪽
monium dirimere; idcirco impedimentum hoc ab Ecclesia potest dispensari et tolli. Re quidem vera,
in monumentis priorum Ecclesiae saeculorum nulla lauiusce impedimenti apparent vestigia ; sane impedimentum a iure naturali aut divino descendens constat prioribus saeculis non fuisse ignotum. Illa etiam accedit validissima ratio, quia nempe impedimentum illud, quod Ecclesia vel extendere , vel
pro nutu restringere potest, certe non est iure naturali, aut divino constitutum. Iam vero huius indolis ac naturae comperitur impedimentum cognationis spiritualis , siquidem Ecclesia illud tam late dissusum pro nutu . seu potius pro sapientia temperavit, partim illud auserendo , partim illud restringendo. ut vidimus. Evidens proinde sit, quod impedimentum hoc ab Ecclesia pendeat, et ab ea possit relaxari. Unde sequitur insideles eo inter Se non obstringi, nec si deles eo detineri cum baptizati parentibus infidelibus , siquidem cognatio oritur tempore baptismi collati, ita ut, si eo tempore orta non sit, oriri deinceps nequeat. Duo adhuc observanda hic sunt. 4. est, quod i S, qui carnaliter cognovit personam, cum qua spiri- tuali cognatione iungitur, si dispensationem obtinere velit, non modo cognationem, sed et crimen patratum in suptilicatione exprimere debet. 2. eSt, quod hoc impedimentum perpetuum est, et proinde non cessat ob mortem personae, ob quam c0gnatio contracta suit. Ratio est, quia iura absolute hoc impedimentum statuunt, nec ullus textus reperitur, qui ad casum superstitis eius personae, illud limitet. Verum est, quod in linea obliqua impedimentum cognationis legalis temporale sit, quia sequuta emancipatione illud cessat. At haec
192쪽
DE IΜPEDIMENTIS MATRIMONII 185
in ea legali cognatione specialis est exceptio, quaecum nulli bi lacla comperiatur in cognatione spirituali , illud consequitur, quod impedimentum dirimens inde exortum perpetuum sit. Caeterum, ut quis rite ac recte patrini munere sungatur , plura requiruntur , de quibus passim morales Theologi. Coni. Rev. Theol. ser. 5 t. 4 ,
p. 385, Corres p. de Rome 1863 p. 207, et Analecta I. P. ser. 8, coli. 4706. Illud tamen speciale est in sacramento confirmationis, ut Patrinus ipse quoque antea suerit confirmatus, alias nullam contrahet cognationem, prout constat, tum ex decl. S.C. C. in una Lucen. 13. Iun. 1654, t. 15 decr. p. 358, tum ex pontificali Romano, tum etiam ex Can. in Baptismo 102 de Cons. dist. 4. Nequit pariter in dubium revocari, quod nullam contrahat cognationem patrinus non baptigatus , qui insantem e sacro sonte suscepit. Cum enim per Baptismum in Ecclesiam ipse ingressus non sit, ecclesiasticis legibus nullo pacto obstringetur. Restat, ut de multiplicitate huiusce impedimenti reseramus verba Cl. De Iustis de Mat. lib. 2 c. 5, n. 43: et Et sicut cognatio carnalis ex multiplici gradu augetur, ita haec spiritualis: quia si alter alterius prolem invicem suscipiat, vel ex diversis sacramentis, nempe Baptismi et Confirmationis , eumdem , vel alterum eiusdem personae filium quis suscipiat, duplicabitur cognatio: al, si quis plures eiusdem personae successive filios in
eodem Sacramento teneret, non augeretur cognatio, sicut nec consanguinitas augeretur ex copulacum eadem persona pluries repetita . . . . et propterea stylus Curiae ita se habet, ut si quando petatur dispensatio super com paterni late, sussciat
193쪽
186 exprimi, quod orator oratricis prolem, ex alio viro Susceptam , tenuit, denotando expresse per illud Verbum prolem quod , quotcumque fuerint filii quos orator tenuit, unicum insurgit impedimen
Ad consulendum fidei et incolumitati coniugali, ad praecavenda adulteria et eaedes coniugum, atque in iustissimam horum criminum poenam , Ecclesia provido sane decreto constituit, ut in teitanti flagitii complices matrimonium dirimeretur videlicet constituit, ut dirimens matrimonii impedimentum esset: 1' coniugis homicidium; 2' homicidium cum adulterio; 3' adulterium cum promissione futuri matrimonii; 4' adulterium et matrimonium, vivente coniuge, cum adulsera attentatum. Haec quatuor criminum genera, quae de iure ecclesiastico matrimonium dirimunt, singillatim percurr3mus. Quod ad primum attinet, eaedes coniugis impedimentum dirimens matrimonii est, cum ab utraque parte in eum finem procurata fuit, ut Se cum nuptias inire possent. Quare ut impedimentum prodest, tria postulantur: I. Ut tam vir, quam mulier in mortem coniugis pli Isice aut moraliter, consilio nempe aut mandato concurrant. II. Ut ex mutua eorum machinatione innocens vere obierii. III. Ut mortis machinatio eo animo patrata sit, ut post innocentis obitum duo complices matrimonium inter se inirent. Ex quo sequitur, ut si quis interficiat maritum alterius coniu-
194쪽
DE IMPEDIΜENTIA MATRIMONII 187
gis, ut eam in uxorem ducat, validum inter utrumque iniri poterit matrimonium, utpote quod nullis legibus reprobatum constet. Sunt tamen non pauci ex theologis et canonistis, qui latentur optandum esse, ut Ecclesia hoc etiam in casu impedimentum dirimens statueret. Homicidium autem cum adulterio coniunctum, quod alterum criminis genus est, ut impedimentum dirimens pariat, tria quoque requiruntur: I. Ut alteruter etiam absque ulla alterius adulteri participatione seu conspiratione sit vera, seu physica, seu moralis, causa homicidii. II. Ut ex tali machinatione innocens interierit. III. Ut mortis machinatio ab
alterutro adultero fiat ex animo nuptias cum altero contrahendi. Tertium criminis genus, quod matrimonium
iuxta novam disciplinam, dirimit, est adulterium cum suturi matrimonii promissione , sive haec ante, sive post perpetratum adulterium intercedat. 0portet autem: I' Ut nuptiarum promissio, et adulterium , vivente coniuge fiat, de qua vide Bened. XIV Const. BEDDITAE NOBIs, ῆ 25. Disputant doctores, an necesse sit, ut promissio et adulterium , durante eodem coniugio concurrant, an
potius sussiciat si concurrant in diversis coniugiis. Petrus, ex gr., maritus Catherinae, vivente Catherina, absque ulla promissione suturi matrimonii, peccavit cum Theresia; defuncta deinde Catherina duxit Annam, eaque ducta, absque novo adulterio nuptias promisit Theresiae; poterunt ne post Annae mortem Petrus et Theresia superstites matrimonio copulari, vel potius non poterunt ob impedimentum criminis ex promissione et adulterio promanans Τ Negativam sententiam tuentur non-
195쪽
188 nulli, quia tunc veri scatur Petrum, dum coniugatus esset, et matrimonium promisisse, et cum ea
cui illud promittit, adulterium perpetrasSe, quod
dumtaxat a SS. Canonibus requiritur. Aliis tamen contraria placet sententia; ut adulterium, ac promissio in eodem matrimonio concurrant, validioribus quidem rationibus exposcunt, quia cap. 1 et sin. de eo qui duxit in Mai. , Satis clare requirere Videntur, ut adulterium et futuri matrimonii promissio simul sub eodem matrimonio concurrant quia etiam SS. Canones impedire voluerunt ne quid contra vitam legitimi coniugis attentaretur iam vero, inquiunt, sola suturi matrimonii promissio, quae in secundis nuptiis cum Anna fuit sacta Theresiae non praebet landamentum sum ciens metuendi uxoricidium , alioquin haec promissio ab omni adulterio seclusa pareret impedimentum criminis, quod salsum est; adulterium vero, quod vivente prima uxore commissum est, non impellit ad inserendam secundae uxori mortem. 2' Ut promissio sit seria, et
secundum communiorem Sententiam pura, expreS-S3, et obsoluta, aut Sallem ante legitimi coniugis mortem purificata, et 3b altera parte verbis aut signis exterioribus acceptata. Leges enim poenales strictam interpretationem admittunt, proindeque de vera promissione intelligi debent. Promissio conditionalis, honesta ac possibilis, quamdiu Suspensa manet, et ab incerto. suturo eventu pendet, n0n habet rationem verae promissionis. 3' Ut adulterium sit utrinque larinale, hoc est, ut uterque adulter, dum adulterium perpetret, sciat alterius coniugium: altero enim illud ignorante, non est locus huic impedimento. Hinc ex. gr. si mulier adulterium perpetrans ignoret Virum, cum quo
196쪽
DE HIPA MD ENTIS MATRIMONII 189
peccat, eSSe coniugatum , adulterium huiusmodi non erit impedimentum dirimens, Ut expresse habetur cap. 1. De eo qui dux. in matrim. Itemque si ambo coniugati sint, neuter autem alterius coniugium noverit, non oritur impedimentum, eo quod ex utraque parte uni eidemque matrimonio iniuria non inseratur. 4' Ut adulterium ipsum persectum
Quartum tandem criminis genus est, cum qui Slegitimo vivente coniuge matrimonium per Verba de praesenti contrahere attentat cum persona , cum qua adulterium perpetravit; tunc enim etiam defuncto adulterae viro aut adulteri uxore, nubere invicem nequeunt, irritumque esset matrimonium, si nuberent. Duo autem concurrere debent
ut crimen hoc nuptias dirimat: I. Ut matrimonium cum primo coniuge validum fuerit: Il. ut primum hoc matrimonium , alteri parti innotuerit. Cum impedimentum huiusmodi non naturae lege , nec iure divino positivo constitutum sit, sed sola ecclesiastica voluntate, sequitur insideles eo non detineri, licet postea convertantur ad si1 dem, et post baptisma locum habuerit unum ex iis, quae ad impedimentum requiruntur. Si vero ex
complicibus alter sit fidelis et alter insidetis, et illa posita sint, quae impedimenta inducunt, nullum dubium , quin impedimentum existat, si si-delis posuerit, absit vero, si infidelis praestaverit. Ex dictis patet impedimentum criminis multiplex esse, adeoque consessarius Sedulo accurateque considerare debet, quandonam multiplicatur,
de qua re potest conlarre Van de Burgi de Mat n. 437, 150, et de disp. n. 26.
197쪽
Cultus disparitas hoc loco significat eam religionis diversitatem, quae inter fidelem baptigatum et infidelem non baptizatum intercedit, et est aut antecedens, si baptigatus matrimonium cum insideli con. trahat, aut superveniens, si alterutra pars infidelis ad fidem convertatur. De hac, quae non dirimit, sed dissolvit, quibusdam in casibus, matrimonium, sermo erit, ubi de insolubilitate matrimonii. Nunc de illa, quae nullum reddit matrimonium agendum est. Ex hoc itaque impedimento, si Turca vel Hebraeus, aut alius quilibet Baptismo non regeneratus mulierem christianam duxerit, aut contra vir baptizatus mulieri non baptizatae nupserit, nullum atque irritum erit matrimonium. Potissima autem huius impedimenti ratio est, quod, e levato ad dignitatem Sacramenti matrimonio, dε- deceat ipsum a fidelibus iniri cum insidelibus, qui nullius Sacramenti capaces sunt. Huc accedunt periculum tum subversionis coniugis sidelis, tum pravae educationis siliorum, aliaque gravissima incommoda, quae Tertullianus graphice describit lib. 2 ad Uxorem cap. 2. 0lim tamen inter cultu dispares matrimonia valida habebantur : tale suit S. Caeciliae cum Valeriano, S. Clottidis cum clodovaeo, et S. Monicae matrimonium cum Patritio viro ethnico, ut AugustinuS ipse testatur. Hoc si quidem impedimentum non a iure naturali, vel divino prosectum, sed a iure tantum ecclesiastico invectum eise constat inter omnes; quin imo iure
198쪽
DE IMPEDIMENTIS MATRIMONII 191
ecclesiastico non scripto, Sed consuetudinario, seu a consuetudine huius impedimenti originem passim repetunt Canonis tae, eo quod nullus reperiatur textus, quo huiusmodi impedimentum diserte et generaliter adstruatur. Vide de hac re tum litteras Ben. XIV ad Card. Ducem Eboracensem e SINGuLARI 3 9 Februar. 1749, tum instructiones eiusdem Pontilicis 15 Febr. 1756. Cum huiusmodi impedimentum divini aut naturalis iuris non sit, Sed humani, iam consequitur ab eo dispensari posse. Porro S. Ponti sex in locis insidelium raro, et gravibus tantum de causis; rarissime vero, et dum re rum adiunctu id exposcere omnino videntur, in locis christianis dispensare solet. Quum quaesitum sit, utrum per verba e gravibus tantum de causissintelligi possit tamquam causa gravis et sussiciens salus animae illorum, qui tali matrimonio iamdiu contracto, absque Creatoris contumelia vixerunt, praesertim si filios genuerint, vel eosdem dissicillimum sit ab insolenti coniuge separariΤ 3 S. 0. reposuit an . 4786: et Casum expositum esse gravem et sussicientem ad impetrandam dispensationem. ES. C. de Prop. fide 4 Febr. 1804 declarat et conditionem, ubi sunt plures insideles, quam si deles ita intelligendam esse, ut locum habeat, ubi in tota regione, de qua habenda ratio est, plures sint insideles, etiamsi in uno aliove pago plures numerentur fideles quam insideles. a Vide Const. Clemeniis XIII 22 Ian. 1767, ubi de dispensationibus super disparitatis cultus impedimento plura disseruntur, quae perspecta habere Episcopis et Vicariis Apostolicis valde proderit. In hac re maximi prosecto est momenti quaestio de dubio baptismate. Nam invalidum egi matrimo-
199쪽
192nium, si alieruter baptizatus non est; validum e contra, si neuter est baptizatus. Duo hic speciatim quaeri possunt. 1'An acatholici, de quorum baptismatis validitate serio dubitatur, iam quam infideles habendi sint, ita ut eos inter ac catholicos dirimens cullus disparitatis impedimentum adesse censeatur De hac quaestione actum est in generali S. Romanae et universalis Inquisitionis Congregatione dio 17 Novemb. 1830, et Patres Eminentissimi rescripserunt : et 0uoad haereticos, quorum sectae ritualia praescribunt collationem baptismi absquo
necessario usu materiae et sormae essentialis ,
examinari debet casus peculiaris : quoad alios , qui iuxta eorum ritualia baptigant valide, validum censendum esse baptisma. Quod si dubium persistat, etiam in primo casu censendum est validum baptisma in ordine ad validi talem matrimonii, si autem certe cognoscatur nullum baptisma ex consuetudine actuali illius sectae, nullum est matrimonium. 3 Hanc decisionem reserunt M silanges Tithoi. ser. 8, p. 140, adduntque
sequentem casum. Dubium erat: e Vir quidam protestans anglicanae ecclesiae vult amplecti religionem catholicam. In Anglia matrimonium secerat cum muliere, quae ad Sectam anabaptistarum pertinebat, et quae, prout ipse assirmat, numquam baptizata fuit. Quum vero ipse baptismum a ministro prolestante anglicano receperit, de validitate eius proprii baptismatis ratio quoque dubitandi gravis existit. Propter iiurgia continua mulierem anabaptistam vir praelatus deseruit, venitque Ν. ubi matrimonium iterum secit, sed cum muliere luilici ana. Quaenam ex istis mulieribus tamquam eius uxor haberi debet' et Resolutio S. 0.
200쪽
DE IMPEDIMENTIS MATRIMONII 193
haec suit 20 Iulii 1840 ε dummodo constet de noneollatione baptismi mulieris anabaptistae, primum matrimonium fuisse nullum, secundum vero, dummodo nullum aliud obstet impedimentum, suisse validum. Ad dubium autem validitatis baptismi standum esse decreto seriae 4, 17 Martii 1830. ,2' An impedimentum disparitatis cultus locum item obtineat in matrimoniis contractis inter eiusdem, vel diversae consessionis a catholicos, quum alter ex coniugibus catholicam fidem amplexatus, exorto de baptismatis validitate dubio, illud sub conditione recipit, alter vero de cuius baptismatis valore serio pariter dubilari potest, in haeresi perseverat' Haud magnopere de hac quaestione ambigi posse videtur, dummodo, praeter mox citatum responSum, sequens eiusdem S.
Congregationis rescriptum die 5 Februarii 1851
editum mente teneamus: e generatim loquendo, qui in Hollandia convertuntur ad catholicam si-dem, habendos esse ex capite baptismatis tamquam valide coniugatos, nisi sorte certe et evidenter constet in aliquo casu particulari haereticum, de quo agitur, fuisse revera nulli ter baptigatum; sed oratorem , quoties occurrunt casus particulares huius generis, recurrere debere cum expositione omnium omnino casus circumstantiarum ad S. Sedem. Et detur decretum authenticum seriae 4 diei 17 Novemb. 1830 a S. M. Pii Papae VIII approbatum. 3 Quibus sic deductis, sequitur dubium de validitate baptismi, vel baptismum sub conditione collatum per se non sus- sicere , ut pariter dubitetur de validitate matrimonii. Baptismum enim, attenta omnimoda eius necessitate, sub conditione, in casibus dubiis conser-