장음표시 사용
201쪽
194ri secreto debet, absque ullo matrimonii praeiudicio, si id prius contractum fuit. Ita S. C. C. in Brix. dubio Baptis. et Matrim. 27 Maii 1796.
Praeter cultus propriam disparitatem, quae inter baptigatos et non baptizatos existit, datur impropria cultus disparitas, quae est diversitas religionis inter catholicos et a catholicos. Matrimonia porro quae inter haereticos et schismaticos contrahuntur, mixta vocantur, et improbata quidem sunt Concilii generalis Chalcedonensis lege , SS. Patrum testimoniis , contrariis Sacrorum Canonum sanctionibus, pluribusque SS. PP. litteris, praesertim Urbani VIII, Clementis
XI, Clementis XIII, Benedicii XIV, Pii II, Pii VlI, Pii VIII, Gregorii XVI et Pii IX, idque non solum
ea periculo perversionis , quod imminet coniugi catholico, non solum ex prava filiorum educatione, sed etiam ex vetita catholicorum cum haereticis flagitiosa communione in rebus sacris; qui enim cum haeretico matrimonium contrahit, unum idemque sacramentum cum ipso vel conficit, si contrahentes sint ministri, quod tamquam certum, ut superius diximus, tenendum nunc est, vel saltem percipit, si sacerdos minister sit. Quo sit, ut SS. PP. nullo non tempore ministros omnes Ecclesiae serio graviterque horientur ac moneant, ut catholicos utriusque sexus ab huiusmodi nuptiis in propriam animarum perniciem ineundis, quantum
202쪽
DE IMPEDIMENTIS MATRIMONIi 195
possint, absterreant, easdemque meliori modo suaviter intervertere, atque efficaciter impedire in omni prudentia et doctrina satagant. Vide Schulte in man. Iuris Matr. catholici, et Κulschkerop. de Mat. mixtis, et insuper Const. Clem. XIII
19 Nov. 1763, Breve Pii VIII 25 Martii 1830 ad
Archiepisc. coloniens. et EpiscopoS suffraganeos,
cum instructione card. Albani diei 27 Martii eiusdem anni; Breve Gregorii XVI ad Episc. Bavariae 27 Maii 1832 cum instruct . Card. virnelii die 27 Septemb. 1834, et aliud eiusdem Ponit sicis 20 April. 1841 ad Prima lem et Archiep. Hungariae cum instructione Card. Lambruschini die 30 April. et 22 Sept. eiusdem anni, et instructionem Card. Anion elli 15 Nov. 1858. Si tamen sive ius scriptum , Sive non Scriptum, consuetudinem videlicet spectes, matrimonia catholicorum cum haereticis irrita et invalida per se non sunt, quin imo , in quibusdam locis ad maiora impedienda mala, ecclesiastica quadam mansuetudine, tolerantur ac dissimulantur. Verum duo concurrere debent, ut ea valida habeantur. Alterum est; ut celebrentur coram Parocho et duobus testibus, ubi Concilium Tridentinum publicatum est ac viget. Porro Parochus , quia flagitiosum est tanti criminis voluntarium esse testem , debet passive prorsus se habere, seu abstinere a qualibet cooperatione, et ab omni ritu, quo videri posset, sua, ut ita dicam, auctoritativa praesentia exitiosum
ac sacrilegum cohonestare ac confirmare connubium, adeoque invito ac reluctante prorsus animo audire et accipere graematim debet consensum eorum , qui data sibi mutua side matrimoniali, eum ex improviso ad hoc conveniunt, inopinan-
203쪽
196temque deprehendunt. Dixi generatim , quia ob
Ecclesiae utilitatem , et commune animorum bonum , vel ad maiora damna et scandala praecavenda, aliaque graviora rei catholicae incommoda avertenda , prudenti Ecclesiae oeconomia ac aequanimitate permissum, vel toleratum est
in quibusdam locis , ut parochus ipse, aliusve
sacerdos eius vices gerens , sponso qui ad ministrum haereticum facile confugere possent, pintius coram se, pro sano in loco, sistere patiatur, eorum matrimonium, se praesente, confici Sinai, consulto audito utriusque partis consen Su, Et
actum valide gestum in matrimoniorum librum referri permittat, cavendo tamen semper ab illicitis hisce matrimoniis ullo suo actu approbandis, multoque magis a Sacris precibus et ab ecclesiastico quovis ritu eisdem admiscendo; quinimo tum maiori studio ac conatu elaborandum ipsi est, ut a parte catholica perversionis periculum, quoad seri potest, amoveatur, ut prolis utriusque sexus educationi in religione catholica, qua meliori ratione fas erit, consulatur, atque ut catholicus coniux, sive vir sive mulier, serio admoneatur de obligatione, qua tenetur curandae pro viribus alterius coniugis conversionis. Alterum quod exposcitur est, ut nullum aliud obstet impedimentum nullaque conditio substantiae matrimonii contraria in pactum deducatur, quod saepius haeretici cum catholicis nuptias ineuntes sacere solent, qualis est e. g. conditio de matrimonii vinculo ob causam adulterii, de qua supra dictum est, aliamve dissolvendo, qualis etiam nonnullis doctoribus videtur esse conditio in pactum deducta deliberis vel omnibus, vel aliquibus in haeretica se-
204쪽
DE IMPEDIMENTIS MATRIMONII 197
cta educandis, aliis contra probabilius sentientibus, de qua quaestione, praeter alios, vide Thes. Res. S. C. C. in Augustana 24 Nov. 1742, Trop-perum e Tractatus duo, in quibus impedimenta matrimonii explanantur, a Monachi 1752, Margeum a De matrimoniis diversae religionis 3 Romae 1771, Feye et De matrimoniis mixtis v p. 2, c. 1, g b, et Van der Burgi c Tract. de mirim. Sylvae ducis , 1859 c. 5, g 4. Impedimenta non auferuntur nisi
Ecclesiae, cuius auctoritate introducta sunt, legitima dispensatio intercesserit, quae cum gratia sit, iidelibus sub Eclesiae obedientia viventibus reservatur, nec ad haereticos extendi debet, qui huiusce
indulgentiae se indignos reddunt per hoc, quod
eius auctoritatem non agnoScunt.
Iam vero quamvis illicita sint matrimonia, quae a parte catholica cum haeretica contrahuntur, nil tamen impedit, quominus Ponti sex interdum, aegre scilicet et gravibus causis adductus, dispensationem indulgere possit, ad matrimonium cum haeretico contrahendum , quemadmodum multis
probat Benedictus XIV de Synod. Dioeces. lib. 9, cap. 13, et confirmat Pius VII Brevi ad Episcopos Galliarum 17 Feb. 1809. 0uin imo ante saeculum
nostrum solemne fuit, in causa publica, aut saltem in publicam redundante, Pontificibus Summis dispensationem non tribuere, nisi adiecta conditione et abiurata prius haeresie a ut refert idem Pontifex in suis litteris e MAGNA NOBIs 3 ad Episcopos
Poloniae dio 29 Iunii 1746 datis , ubi etiam animadvertit, dispensationes, quae sine conditione de haeresi abiuranda concessae sunt e rarissimas primum fuisse, et quidem plerasque inter supremos Principes, et gravissima urgente causa, eaque s l
205쪽
publicum bonuna pertinente factas suisse: in super adiectas fuisse opportunas cautelas, tum ne coniux catholicus ab haeretico perverti posset, quin potius ille teneri se sciret ad hunc pro viribus ab
errore retrahendum , tum etiam ut proles utriusque sexus ex eo matrimonio procreanda in Catholicae Religionis sanctitate omnino educaretur. FPorro S. Sedes, attentis temporum ac locorum adiunctis, ex quadam indulgentia in concedendis dispensationibus non amplius conditioni de abiuranda haeresi insistendum esse putavit, omnesque cautelas eo reduxit ac cohibuit, ut per promissionem scripto, vel alio modo factam, ac iuramento, adhibitis testibus, sirmatam ab utraque parte, sin minus a parte catholica modus varius est pro variis temporum , locorum , ac perSOnarum 9diunctis), tum subversionis periculum emcaciter removeretur , tum proles utriusque sexus universa ex coniugio procreanda in catholicae religionis sanctitate educaretur. Cum enim non ecclesiastica solum , sed naturalis ac divina quoque lex pr0rsus velet, ne homo in nuptiis contrahendisse, aut suturam Sobolem perversionis periculo committat, exinde Sane manifeStum est, memoratas cautiones idcirco adhiberi , ut naturalis, divinaque lex sarta tecta generatim SerVetur.
Quapropter dolendum sane est , quod in quibusdam locis duplex huiusmodi cautio nec accurate, nec semper adhibeatur , sed haec negligentia S. Sedi nullo modo imputanda videtur, quandoquidem ab hac agendi ratione numquam
recessit, et neque recedere se ulla ratione posse
iudicat, quin et principiis ipsius catholicae religionis palam adversetur, 3 et et in naturalem ipsam
206쪽
DE IMPEDIMENTIS MATRIMONII 199
legem gravissime peccet, a ut aiunt Pius VII Brevi 31 0ctobr. 1819 ad Vicar. Trevir. , Pius VIII Brevi
24 Martii 4830 , et Gregorius XVI litteris 27 Maii 4832, et Brevi 23 Maii 1846 ad Archiep. Friburgensem apud Walter e Fontes Iur. Eccl. I, Bonnae 1862, p. 597. uua super re ignotum nobis haud est, duo aliquando permissa , ac tolerata esse a Sede Apostolica, ut maiora timenda mala praecaverentur , et remedia , quibus bonum sperandum oblineri posset, facilius adhiberentur. Αlterum est: dispensatio exsequutioni deducitur , licet pars a catholica conditioni de prolis educatione in catholica fide perfracte recuset, onerata tamen graviter catholicae partis conscientia , ut omnibus viribus curet tum coniugis conversionem, tum educationem prolis utriusque sexus in religione catholica S. O. 11 Aug. 4821. Alterum est; si necessitati cedendum iudicet Episcopus, et dispensationem super gradibus inferioribus concedendam esse putet, quin idonea cautio de liberis catholice educandis interveniat, eo quod monitis catholicam partem ab improbo suo proposito retrahere nequiverit, profecto dispensare poterit auctoritate S. Sed is per diploma scriptum, seu per litteras, ubi perspicuis verbis denuntiatur impedimentum ideo relaxari tantum, ne gravi Ora Scandala eveniant, unde matrimonium verum et ratum
erit, sed pars catholica gravissime peccabit contra Eccl. regulas, Inst. Albani 27 Maii 1830. Quod vero pertinet ad conditionem et sormam huius coniugii celebrandi, quamvis ubi Concilium Tridentinum publicatum est. testium postuletur ac Parochi praesentia, qui ob dispensationem obtentam, matrimonio consulto ac voluntarie, pas-
207쪽
sim tamen modo praesens est, et tanquam solus testis, ut aiunt, quatilicatus et auctorisabilis; ad audiendum partium consensum; his tamen nuptiis neque litterae , quas vocant dimissoriales , concedendae, neque proclamationes praemittendae, neque vestis sacra, Vel caeremonia religiosa adhibenda, neque ulla sacerdotalis benedictio impertienda , nec matrimonium ipsum intra ambitum Ecclesiae contrahendum, cum horum nihil necesse sit ad eius validitatem intervenire. Hic notatu dignum est nonnullas dari regiones, ubi ad maiora mala ac damna vitanda, receptum est ac permissum, ut tum in licitis, tum in illicitis matrimoniis mixtis, quibus, ut supra diximus, indulgetur assistentia passiva, tum proclamationes fiant, tum litterae testimoniales, quae dimissoriae audiunt, concedantur, dummodo illae, si fieri potest, extra Ecclesiam, et extra locum sacrum promulgentur, praetermissa religionis nupturientium mentione , hae vero unice enuntient, nil praeter Ecclesiae vetitum matrimonio conciliando obstare, omissis verbis et mea pace, 3 aliisque, ex quibus consensus, vel cuiuslibet approbationis suspicio oriri possit. Iuvat hic monere a S. Sede facilius, ex prudenti oeconomia, permitti, ut assistentia passiva, etiam in sacristia, et interrogatio quae assistentiam activam non constituit, de mutuo consensu locum habeat, quam ut proclamationes publicentur, et litterae dimissoriales concedantur , praesertim quod matrimonii validitas, si da ea dubitatur, satis hoc modo in tuto ponitur, regionum necessitati medetur, et anxietatum omnis causa aufertur. 0uapropter in
insi. 22 Maii 1841 ad Episcopos Austriacae ditionis, in foederatis Germaniae partibus data, Card. Lam-
208쪽
bruschini assistentiam se passivam tolerare satetur , nil vero habet de proclamationibus, et litteris dimissorialibus. Novi Concilium Baldim. VI an. 1846 et Concilium Burdig. an 1850 habitum, proclamationes in Ecclesia praecipere, eo quod a S. C. de Propaganda fide, responso ad primum dato 3 Iulii 4847, id approbatur ac praescribitur.
Ex quo factum est, ut nonnulli auctores proclamationes fieri posse in matrimoniis mixtis assererent ac tuerentur. Verum Secretarius eiusdem S. C. declaravit e mendose in hisce litteris irrepsisse, amanuensium incuria, quod refertur ad proclamationes faciendas etiam, quando agitur de matrimoniis mixtis. 3 Caeterum proclamationes intemplo aliquando fieri in quibusdam locis facto
constat. Etenim adsunt exempla , quae vid8ntur
probare id a S. Sede tolerari, praesertim ubi ex alia agendi ratione incommoda inde, et detrimenta religioni timenda iure videantur. Quinimo in instructione Card. Antonetli 15 Nov. 1858 iussu Pii IX edita e Prudenti SS. Antistitum
arbitrio committitur, ut ipsi, salvis firmisque semper ac perdiligenter servatis cautionibus praescriptis , si cognoverint in aliquibus locis has formas ac conditiones impleri non posse, quin graviora exinde oriantur damna ac mala , in hoc casu tantum tolerent morem adhibendi ritum pro matrimoniis contrahendis in dioecesano rituali legitime praescriptum , exclusa tamen Semper Missae celebratione , ac diligentissime perpensis
Omnibus rerum, locorum ac personarum adiunctis, atque onerata ipsorum antistitum conscientia super omnium circumstantiarum veritate ac gravitate. 1 Ex quo insertur in aliquibus casibus Epi-
209쪽
202 scopos haud vetari , quominus activam quamdam assistentiam permitta ut, usumque formulae, Ego vos eoniungo, indulgeant.
Confer De Roshovany . De Matrimoniis mixtis , . ct Feyo duplici dissertatione . De Matrimoniis mixtis , Lovanti 847, nee non a De nuptiarum benedictione . Amstelodami 4848, ubi hoe argumentum eopiose solidoque pertraetant, adleelis etiam iis omnibus, quae hactenus hac super re a S. Sede prodierunt. Vide etiam Melanges Tithologi ques 2. ssirie l. caliter pag. 38, et S. caliter pag. 305 , deeisionesquo tum S. Ossieii 24 Nov.
835, et 25 Iulii 3838, tum S. Congregationis de Propaganda Fide 40 Iulii 4859.
Superest nune quaestionem attingere, an pars eatholica post contra elum Matrimonium mixtum , absque dispensatione , volens Sacramentorum particeps fieri, ad ea debeat admitti Iam vero, vel agitur de Matrimonio illi elio tantum, vel do Matrimonio simul illicito et invalido. Si Matrimonium est tantum illieitum , dieendum eum Pio VI litteris ad Cardinalem De Fran-ehenberg la tulit 782: . dum idem ille demonstrabit, poenitero
se peeeaminosae suae coniunctionis , poterit hoc ipsi eoncedi, modo ante consessionem sincere declaret, procuraturum se conversionem coniugis haereticae, renovare se promissionem de educanda prole in religione orthodoxa, et reparaturum se scandalum aliis fidelibus datum. Si tales conditiones eone urrant, non repugnamus nos, quoniam pars eatholi ea Sacramentorum sat
particeps. . Gregorius XVI in Instruetione 30 Aprilis l84 ad Episeopos IIungari se per Eminentissimum Lambrusehini reseripsit his verbis: e Caeterum quocunque domum modo mixta haee Matrimonia citra Ecelesiae dispensationem et neeessarias cautiones , sive per passivam catholici Paroch, praesentiam , sive eoram a catholico ministro eontraeta fuerint , illud Episeopis et Paroeliis Sanetitas Sua magnopere commendat, ut omni pastorali sollieitudine eatholicum eoniugem ad patra taneulpae detestationem , eongruamque Poenitentiam opportune eonentur excitare, eumque solerter addueant ad obligationes implendas, quibus gravissime tenetur, illam praesertim , quae si de catholi ea universae prolis eduealione impense curanda. Quae si ex voto conlingant, adeoque constet eum revera resipuisse para que esse ad opportunam, quoad valuerit, Mandali reparationem , tum sane poterit ipse Saeramentorum Εe-
210쪽
DE IMPEDIMENTIS TRIMONII 203clesiae partieeps fieri . . Si vero illieitum est et invalidum ob dirimens praeler clandestinitatem impedimentum, nil est quod
speetatim dieam, quum recurrant principia rei moralis communia vel de bona fide , vel do validando Matrimonio , vel de eo sanando in radice , ex quibus omnibus quid de admissione ad Saeramenta statui debeat, laetio dedueitur. Duo hie notanda sunt; alterum est: quocunque modo Matrimonium validetur, dispensatio semper petenda est in impedimento disparis cultus, ei quantum fieri potest, hae omnes adhibendae sunt eonditiones ei ea utelae, quae pro matrimonio mixto contrahendo servandae praeseribuntur. Alterum est: si praevideatur eoram ei vili tribunali nuptias brevi sors dissolvendas, adeoque nullas declarari, eoninsultius est, se abstinero a quolibet actu, qui ad nuptias confirmandas imprudenter tendat. Verum si Matrimonium invalidum est ob solum clandestinitatis impedimentum, et pars catholica dovaliditato us trimonii nullomodo dubitat, a relinquenda potius est in bona sua fide, ut verbis utar cit. S. C. C. deeis. In Yprensi Vis. SS. LL. I Aug., quam de nullitate monenda, ne alias, cum velit Matrimonium, renovato eoram Parocho et testibus consensu, convalidare, pluri hus subiiciatur periculis, quae saetio sibi impenderent , praesertim ex odio ae perseeutione principis , seu magistratus aestholi et aegre serentis validitatem matrimonii eoram ministro haereti eo initi in dubium revocari. . Haec in genere dicta sint: nam in quibusdam casibus peculiaribus eonsultum quam maxime erit ad S. Sedem reeurrere , expositi Aomnibus facti ei reum lantiis , ut modo magis opportuno provideat, et interea temporis nil vetat, quominus, pars catholica Saeramentorum particeps fiat. Si vero scrupulis angitur super sui Matrimonii validitate, videndum tune est, an velit novum eum alia Matrimonium inire , vel non. Si non vult, iam ad serupulum demendum ea praestanda sunt, quae de renovatione consensus inserius exponentur. Si vero pars catholiea in matrimonio mixto, aut pars ad fidem eonversa in Matrimonio inter duos haereticos, novum contrahere velit matrimonium, eo quod prius elandestinum nullum sit, iure statutum est, ut id non permittatur , nisi in antecessum causa primi eoniugii cognita fuerit pectesiasti eo iudieio ad normam eanonum exacto , quo
concubinatus declaretur, ut ait Gregorius XVl brevi 28 Maii 858. Huc spectat instructionem referre, a S. O. sub seria IV 7 Februarii 864 Episeopis Regni Hannoveriani datam. v Non Disiti Corale