Septimii Mariae Vecchiotti *tractatus canonicus de matrimonio ex opere cardinalis Ioannis Soglia excerptus et ad usum parochorum et confessariorum accomodatus additis appendicibus de impedimenti civilibus matrimonii de formulis supplicum precum ac de

발행: 1868년

분량: 563페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

cAPUT III.

214 ut cesset metus causa, nisi etiam ea cessent, quae impediunt ne ille, cui limor incussus est, reclamet. Quanti autem temporis cohabitatio sum-ciat, cum hac de re nihil a lege desinitum sit quod enim habet cap. 21 de Spons. ad facti, de quo agebatur, narrationem spectat), discutiendum relinquimus prudenti iudicis arbitrio, qui in dubio et fugiendi opportunitatem, et cohabitationis diutu

nitatem in foro externo, accurate perpendet. Tertio validatur matrimonium novo consensu, qui Sive verbo, Sive signo, sive facto expressus praesumitur in foro externo liber, quamdiu contrarium non probetur. IIaec ex iure canonico, et ex antiqua Ecclesiae disciplina certa sunt. Vide Sancheg l. 4, t. 18, n. 2. Bossium cap. 12; Pani moliae decis. morat. et crit. l. 102. Verum, an et quandonam, posinovam sormam a Concilio Tridentino, ad impediendam fraudem, inductam, matrimonium initum vi et metu, ex triplici illo modo revalidari possit, in locis ubi decretum Tridentinum de clandestinitate,

receptum eSt, quin novus insuper consensus coram Parocho depromatur, quaesitum fuit. Certa ab incertis sunt secernenda. In primis si impedimentum occultum manet, non est dubium, quin mutuo coniugum consensu, et spontanea habitatione, ac copula matrimonium convalescat, ut patet ex nonnullis S.C. C. decisionibus, ac ex S. Pii V rescripto ad Episcopum Hieracensem, ubi expresse dicitur, matrimonium metu initum, consummatumque, si in eius celebratione forma Tridentini servata sit, et impedimentum occultum maneat, mutuo coniugum consensu, et spontanea habitatione convalescere, ut refert Fagnanus in cap. 75, qui fidem de Spons. et Malr. 0uaestio itaque in eo versatur, an hoc triplici

222쪽

medio matrimonium metu initum convalescat, si in eius celebratione forma Concilii servata sit, et impedimentum deinde innotescat, ac publicum evadat. Sunt qui a stirmant, eo quod nihil omnino a Concilio innovatum fuit quoad matrimonia vi ac metu inita. Cum itaque ante Concilium, Sive novo con- Sensu, sive copula assectu maritali habita, si spontanea habitatione matrimonium metu initum revalidari poterat, idem profecto iudicium serendum est, si casus contingat post Concilii Tridentini decretum de clandestini tale. Accedit illud , quod

impedimentum tempore celebrati matrimonii occultum reapse suit; aliter coram Ecclesia iniri nequivisset, postea non amplius existit, quando publicum evadit, quandoquidem ex facto ipso con

iugum per spontaneam habitationem, aut novum consensum aut copulam prorsus deletum est. Tandem non agitur de matrimonio ob clandestini latem, vel aliud impedimentum quod absque dispensatione sanari nequeat, Sed de matrimonio, cuius impedimentum est vitium aliquod consensus, solo novo consensu sanabile. Alii autem contra sentiunt, ac tenent novum semper requiri consensum

coram Parocho et testibus, praesertim quod haec est S. C. C. praxis ac disciplina. Vide liti. Card. Arch. Viennepsis ad Episc. Transilvan . datis 21 Febr. 4857. Hoc loco quaeri poterit, an metus reverentialis nuptias dirimas Praemittendum est, nomine metus reverentialis non eam solum intelligi verecundiae et reverentiae speciem, qua filii prosequuntur parentes et alios, quibus honor habendus est, verum etiam eo nomine intelligi existimationem et formidinem mali, quod timetur ab iis, quorum legitimae po-

223쪽

216 CAPUT III.

testati obnoxii sumus, nisi eorum voluntati obtem peremus. Itaque ex metu reverentiali filius ex. gr. matrimonium inire dicitur, quando oblatis a patre nuptiis non audet contradicere: in easque invito animo et quasi coactus consentit, tum ob pudorem et reverentiam, quae siliis naturaliter inest coram parentibus, tum etiam ob timorem, quem eadem reverentia inducit, ne in patris offensionem incurrat, ab eoque mulctetur. Mala autem, quae ex huiusmodi siliorum resistentia manare solent, diversa sunt, altenta parentum indole : alii moerorem ex siliorum resistentia conceptum tristitio dumtaxat vultus manifestant; alii in querelas erumpunt quandoque graviores, quandoque leviores ; alii denique querelis adiungunt asperam agendi rationem, minas verberum, minuendae haereditalis, aliasque graves et iniustas vexationes; quae omnia iuxta diversas personarum circumstantias perpendenda sunt, ut probe iudicetur, an metus levis fuerit, an gravis. Generatim tamen dicendum est metum reverentialem seiunctum a verberibus , minisve gravibus, vel cohabitatione dissicili et admodum molesta, aliove gravi periculo, matrimonium non dirimere, tum quia eius generis metus in virum prudentem constantemque non cadit, tum quia aequum est, ut silii voluntati

parentum obsequantur ex metu quodam reVerentiali : parentes enim oculatiores esse solent ipsis siliis, qui saepius experientiae parum, multum vero libidinis habent, et caeco impetu in nuptias

proruunt.

224쪽

DR IMPEDIMENTIR MATRIMONII

356.

De ordine.

Antiqua est Ecclesiae disciplina, quae maiores clericos omnino castos esse iubet. Huius disciplinae sundamentum situm est in sanctitate status et ministerii, atque in primis divini sacrificii, cui in Ordinibus sacris constituti dant operam: e Cum simul voluptatibus. et carnalibus desideriis, ac divinis et ecclesiasticis obsequiis vacare non valeant, ut dieitur cap. 3 de Cier. conivg. Hinc Concilium Lateranense I, can. 21: et Presbyteris, Diaconibus, et Subdiaconibus, et Monachis concubinas habere, seu matrimonia contrahere penitus interdicimus: contracta quoque matrimonia ab huiusmodi personis disiungi, et personas ad poenitentiam debere redigi iuxta Sacrorum Canonum desinitionem iudicamus. 3 Et Lateran. II, cap. 7 et 8: ε Ut lex continentiae et Deo placens munditia in Ecclesiasticis personis, et sacris Ordinibus dilatetur , statuimus quatenus Episcopi, PresbSteri, Diaconi. Subdiaconi, Begulares Canonici, et Monachi, atque Conversi professi, qui sanctum transgredientes propositum, uxores sibi copulare praesumpserint,

separentur. Huiusmodi namque copulationem, quam contra Ecclesiasticam regulam constat esse contractam, matrimonium non esse censemus. Id

ipsum quoque de Sanctimonialibus, si, quod absit,

nubere tentaverint, observari praecipimus. 3 Mulla alia sunt Couciliorum et Pontificum decreta, quae Lateranensi sanctioni omnino concinunt. Itaque

225쪽

cAPUT III.

0rdo sacer susceptus, licet non dirimat matrimonium iure contractum, tamen est impedimentum dirimens matrimonii contrahendi, atque adeo nuptiae ab eo attentatae, qui in aliquo sacro 0rdine constitutus est, invalidae habentur, easdemque attentans tum gravissimi sacrilegii reus est, tum in tanti criminis poenam excommunicationem maiorem ipso facto incurrit latam a Clemente V his verbis: et Clericos in sacris ordinibus constitutos

matrimonium contrahentes excommunicationis sententiae ipso facto subiacere decernimus: a Clement. uni c. de Consang. et Amn.; itemque sit irregularis ob bigam iam similitudinariam , quam per attentatas huiusmodi nuptias c0ntrahit, et denique ab ossicio et beneficio deponendus est, iuxta sequens Decretum Innocentii II in Concit. Romano : e Decernimus, ut hi, qui in Ordine Subdiaconatus et supra uxores duxerint, ossicio et benescio ecclesiastico care3nt. BAt Graeci conlinentiae legem, vel volum Sacrum Ordinibus non adnectunt, sive, ut loquitur Innocentius III, cap. 6, de Cier. conivg. et 0rientalis Ecclesia votum continentiae non admisit, quoniam Orientales in minoribus 0rdinibus contrahunt, et in superioribus utuntur matrimonio iam contracto. 3 Quamobrem Graeci uxoribus suis unicis ac virginibus, ante 0rdinationem ductis uti non vetantur, non vero permittuntur post Susceptos 0rdines sacros nuptias inire. Haec Graecorum disciplina paullatim irrepsit, dein per Canones Trullanos stabilita, et ab Ecclesia latina ad schisma vitandum tolerata est. Vide Const. Ben. XIV. ET SI

226쪽

Eherecht der Orientali schen Κirche, a Vindob 4864, p. 449.

Caelerum nullus 0rdo sacer iure naturali, vel divino, sed tantum ex lege ecclesiastica, et voto nuptias dirimit. Non iure naturali, quia licet per sacram ordinationem deputetur homo et obligetur ad ministerium et cultum divinum, atque ad hanc obligationem rite et sancte adimplendam puritas et perpetua continentia multum conserat, ipsum tamen matrimonium, et honestus illius usus sacro ordini ex natura sua , seu ex naturali iure non refragatur, alias enim iis, qui sacro ordine in orientali Ecclesia sunt initiati concedi non potuisset. Non habet ex iure divino, quia in sacris litteris nulla exstat prohibitio , quae constitutos in sacro ordine a nuptiis omnino removeat; neque asseri potest, quod lex divina ex traditione habeatur. Licet enim Latina Ecclesia ex traditione servatum semper voluerit maiorum clericorum coelibatum, et in utrΘque ecclesia graeca et latina sacris ordinibus initiati impediantur ex traditione matrimonium contrahere, haec tamen non divina , sed ecclesiastica traditio dumtaxat est, nec ultra legis ecclesiasticae limites protenditur, ut inferius videbimus Itaque Romani Pontifices ex gravissimis causis Super hoc impedimento interdum, et praeSertim, acerbissimo Angliae schismatis, et Gallicae perturbationis tempore, Iulius IlI per Cardinalem Polum, et Pius VII per eminentissimum Virum Caprara

dispensarunt. Si quis vero ante rationis usum, vel etiam post, sed tamen ante pubertatem, Sacris 0rdinibus initietur, lege continentiae haud obstringitur , nisi post completam pubertatem , hoc est post an . 16 suam ordinationem expresse , vel ta-

227쪽

220 CAPUT III.

cite ratam habuerit. Vide Const. Ben. XIV ΚΟ ΟΠΑΜ-

E contra expleta pubertate, sed ante legitimam aetatem ordinati sunt, per susceptionem sacri ordinis legi servandae continentiae obstringuntur, adeoque impedimento ordinis dirimente detinentur. Quid dicendum est de eo, qui invitus, reluctans, ac coactu Sordinatur ' De hac re notandum est, eum, qui coactione absoluta ordinatur, invalide ordinari, eum vero qui per coactionem, vel vim causativam, sive conditionalem, licet valide ordinatum, tamen ab Oneribus ordini adnexis solutum ac vacuum existere. Semper tamen iudicium, seu late dicta dispensatio, seu rescriptum iustitiae S. Apostolica requiritur , quod conceditur, metu probato et Servata in prOcessu forma Const. Ben. XIV SI DATAM, de ordine servando in causis nullitatis professionis regularis, ita ut ordinis defensor constitui et audiri debeat. Quaenam absoluta, quaenam causativa coactio habenda sit, exp0nii Barbosa vet. decis. vol. 37,l. 2,

De impedimento Ilgaminis.

Tridentinum sess. xxiv de Matr. can. 2, desinivit : c Si quis dixerit licere christianis plures

simul habere uxores, et hoc nulla lege divina esse prohibitum , anathema sit. v Nemini itaque tum iure ecclesiastico , tum divino fas est, constante vinculo prioris matrimonii, etiamsi ratum tantummodo sit, ad alias nuptias convolare, matrimoniumque consummare, atque adeo irritae et invali-

228쪽

DE IMPEDIMENTIS MATRIMONII 221

dae sunt posteriores nuptiae, si contrahantur, quod impedimentum ligaminis appellatur. Id certum est, nec caput 3 de Sponsa duorum negotium sa- cessit , ut probant Maschat et Ciraldi, ac praesertim Bartholus Inst. Iur. Can. c. 14, cuius explicatio citati capitis maxime nobis arridet. Neque per supervenientem prioris coniugis obitum matrimonium illud invalide contractum convalescit, nam ex Reg. 18 iuris in 6, non sirmatur tractu temporis, quod de iure ab initio non subsistit. x II inc Canones omnino vetant secundas nuptias iniri, nisi de morte prioris coniugis certo constet, quod Lucius III. rescripsit Christianis in captivitate positis cap. 2 de secund. Nupt.: e Id vobis respondemus, ut nullus amodo ad secundas nuptias migrare praesumat, donec ei constet, quod ab hac vita migraverit coniux eius. y Et Clemens III ad Caesaraugustensem Episcopum cap. 19 de Sponsal. et Iairim. : In praesentia nostra quaesivisti, quid agendum sit de mulieribus, quae viros causa captivitatis et peregrinationis absentes ultra septennium praestola lac suerint, nec certificare possunt de vita , vel de morte ipsorum , licet super hoc sollicitudinem adhibuerint diligentem, et pro iuvenili aetate , seu fragilitate carnis nequeunt se continere petentes aliis copulari. Consul talioni ergo tuae taliter respondemus, quod quantocumque

annorum numero it remaneant, viventibus viris suis, non possunt ad aliorum consortium canonice convolare, nec auctoritate Ecclesiae permittes contrahere, donec certum nuntium recipiant de morte virorum. a Porro certitudo de obitu prioris

coniugis generatim talis esse debet, ut de prudentis viri iudicio omnis scrupuli et dubii causa tol

229쪽

CAPUT III.

latur. Quare per se satis non est vel desperatae infirmitatis testimonium , cum multi qui in tali statu habentur, pristinam recuperent Sanitatem, vel absentiae diuturnitas, quia multi etiam servitutis laboribus et calamitatibus oppressi longam vitam ducunt, vel tandem testimonium viri cuiusvis etiam oculati. Unde in genere Parochus exigere debet probationes, quae sulciantur vel duobus testibus non dubiae si dei, vel instrumento authentico e regi Stris sepulturarum extra

clo et recognito ab Episcopo loci, in quo sepultus est defunctus, imo et quod approbatum fuerit ab Episcopo loci, in quo matrimonium secundum contrahi debet. Verum speciatim qualis sit oportet certitudo, et quinam istius assequendae modus a singulorum casuum conditionibus ac circumstantiis pendet, habita ratione vel regionis admodum remotae, vel belli aut pestilentiae grassantis in ea provincia, in quo coniux degebat, vel etiam eius

provectae aetatis, aut aegrae valetudinis. Sic certitudo adesse censetur, 1' si de obitu coniugis persona in auctoritate publica constituta fidem sa-ciat; 2' si unus adsit testis de visu, et plures de auditu, qui sub iuramento testentur, aliaque indicia, verosi milia concurrant; 3' si fama sit universalis, eaque attentis adiunctis vehementem praesumptionem iniiciat. In hisce circumstantiis, Paroelius non prohibetur, quominus novo matrimonio, absque ordinarii licentia assistat; verum caute admodum procedere debet, et expediens erit ordinarium consulere, qui de casu iudicabit, et si viderit certitudinem ab omni formidine de Opposito

solutam non eSSe, rem ad s. Sedem reseret.

Si quis autem salsis documentis deceptus priO

230쪽

DE IMPEDIMENTIS TRIMONII 223

rem coniugem obiisse putans matrimonium bona fide contraxerit, postmodum vero comperiat adhuc - vivere et relictis adulterinis amplexibus ad priorem coniugem reverti debet, a ut loquitur Lucius III, cit. cap. 2 de Secund. Nupt.

De publicae honestatis iustitia.

Publieae honestatis iustitia est quaedam ex Sponsalibus de suturo, aut ex matrimonio rato orta propinquitas, quam sponsus contrahit cum sponsae eonsanguineis etiam illegitimis, non autem an sinibus utriusque, ex qua exurgit impedimentum matrimonii dirimens, quod eodem publicae honestatis nomine designatur. Dicitur propinquitas, quia praesesert aliquam speciem assinit0tis, propter quam quaedam honestas ac decentia postulare videtur, ut nemo ei puellae nubat, cuius consanguineam aut sibi desponsavit, aut etiam matrimonio quodammodo suam effecit. Dicitur orta ex sponsalibus de futuro, aut de praesenti, et in hoc diruseri publica honestas ab affinitate; siquidem an sinitas, de qua in serius, oritur vel ex copula licita, id est matrimonio, vel ex copula illicita, id est commercio carnali extra matrimonium; honestas autem provenit ex sponsalibus absque ullo commercio carnali. Dicitur consanguineis, non vero assinibus, qui uad amnes non extenditur; quapropter posset Sponsus, mortuae SponSae ducere non quidem sororem,

sed viduam fratris sponsae, quia haec est amnis ipsi sponsae. 0lim publicae honestatis impedimentum ex quibusvis sponsalibus, etiam invalidis oriebatur,

SEARCH

MENU NAVIGATION