Septimii Mariae Vecchiotti *tractatus canonicus de matrimonio ex opere cardinalis Ioannis Soglia excerptus et ad usum parochorum et confessariorum accomodatus additis appendicibus de impedimenti civilibus matrimonii de formulis supplicum precum ac de

발행: 1868년

분량: 563페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

CAPUT III.

224 modo invalida non essent ex desectu consensus, et ad quartum usque gradum inter Sponsum et Sponsae consanguineos, ac vicissim nuptias dirimebat. In Concilio Lugdun. II, cap. uni c. ex Sponsal. de Spons. et Mat. in 6, de mutanda aliquantulum hac disciplina cogitatum fuit, nil vero consectum. At vero iure novo per Tridentinum inducto, statutum est, quod impedimentum hoc ex sponsulibus tantum validis emergit, et primum gradum non excedit. Sess. xxiV, cap. 3 de Besorm. Malr. sic sta

luitur: c Iustitiae publicae honestatis impedimenium, ubi sponsalia quacumque ratione invalida erunt, Sancta Synodus prorsus tollit. Ubi autem valida suerint, primum gradum non excedant, quoniam in ulterioribus gradibus iam non potest huiusmodi prohibitio absque dispendio observari. vltaque huiusmodi impedimentum non oritur: 1' ex sponsalibus in determinatis, veluti si pater adolescenti promittat unam ex filiabus suis in uxorem daturum; quod sponsalia proprie non Sint, cum

in personam certam non serantur. 2' Non oritur ex sponsalibus conditionatis ante conditionis eventum, ut colligitur ex cap. uni c. de Sponsal. in B, et interpretes communiter docent, quia conditione pendente consensus suspensus manet. 3' Non oritur ex sponsalibus initis inter eos, qui aliquo impedimento dirimente inhabiles sunt ad contrahendum, quia eius generis sponsalia nulla sunt. 4'Demum ex sponsalibus per parentes contractis no- mine filiorum absentium, donec ipsi silii consenserint, rataque sponsalia secerint. An impedimentum publicae honestatis extendi debeat etiam ad sponsalia de su iuro, quae sint nulla et invalida ex causa sietionis, vel ex alio desectu ita occulto, ut in soro

232쪽

DE IMPEDIMENTIs MATRIMONII 225

externo probari nequeat controversia est inter doctores, de qua consuli poterit Sancheg l. 7, disp. 68, l. 13 et seq. et Pontius i. 7, c. 25, n. 10, pro a firmativa, pro negativa sententia Schmalggrueberi. 8, s. 1, n. 405, ac S. Alphonsus de Ligorio Theol. Mor. l. 6, n. 1062. Caeterum publicae honestatis impedimentum, quod semel ex sponsalibus validis

ortum est, perpetuo manet; nec aufertur etiamsi sponsalia mutuo consensu dissolvantur, quemadmodum S. C. C. saepius declaravit, et praecipue die 6 tulit an . 1658 apud Fagnanum in cap. AD AsBIENTIAM de Sponsal. et apud Zam boni Collecl. decl. v. Mat. φ 14, n. 4. Quod vero ad matrimonium pertinet, publicae

honestatis impedimentum consurgit ex matrimonio dumtaxat rato. e Matrimonium enim con Summatum aut veram producit amnitatem , aut certe aliud impedimentum non parit, 3 ut recte monet

Benedictus XIV de Syn. Dioec. lib. 9, c. 13, n. 4. Notandum hic est publicae honestalis impedimentum ex matrimonio rato invalide contracto ortum, post consummationem, remanere, ei concurrere

cum amni late, quae supervenit; id ratione intelligitur et documentis comprobatur. Vide Const. S.

Pii V. ad Romanum, 4 tulit 1568, et S. C. C. in Brixien. 1767, et in Valentina 15 aug. 4752. cum

vero Tridentina Synodus circa impedimentum publicae honestatis, quod oritur ex matrimonio rato, nihil innovaverit, hinc sicut olim, ita nunc quoque impedimentum huiusmodi exsurgit ex quolibet matrimonio rato, etiam invalido, dummodo invalidum non sit ex desectu consensus, et nuptias dirimit ad quartum uSque gradum inclusive. Matrimonium autem ratum invalidum est ex desectu consensus, Si

233쪽

c UT III.

226 initum fuerit ob errorem in personam, vel ob servilis qualitatis ignorantiam, vel ob vim metumve gravem iniuste incussum; et propterea in his casibus impedimentum publicae honestatis non parit: si

vero matrimonium ratum ex quocumque alio capite nullum, et invalidum sit, ex. gr. ob impedimentum consanguinitatis, assini latis, impotentiae, voti solemnis, impedimentum semper gignit, et usque ad quartum gradum nuptias dirimit. At non levis inter doctores agitatur controversia, an impedimentum istud inducatur etiam per matrimonium ratum, quod nullum sit et irritum ob impedimentum clandestinitatis , quia videlicet nonsuerit contractum iuxta decretum Tridentinuin coram Parocho et testibus. Sancheg l. 7 de Mat. disp. 70, n. 13, censet neutiquam induci hoc impedimentum dirimens publicae honestatis, quia huius modi contractus ex desectu assistentiae parochi et testium non habet formam aut figuram matrimonii, sicut illam habet, quando contractus fiat cum aliquo impedimento. 0ritur autem publica honestas ex coniunctione animorum, non quacumque,

sed ex illa, quae sit in forma matrimonii, et sponsalium. Contra vero Pontius i. 8 de Matr. c. 36 , n. 5, asserit hoc publicae honestatis impedimentum contrahi in proposito casu, quo nempe contractus fuerit initus absque praesentia Parochi et testium, quia publica honestas de iure

antiquo inducebatur per quodcumque matrimonium ratum, licet nullum et irritum, dummodo non foret irritum ex desectu consensus. Iam vero hoc antiquum ius non fuit correctum circa matrimonium ratum a Concilio Tridentino. Haec sententia verior ac communior est, et impe-

234쪽

dimentum, in casu , se extendit ad quartum gra

Quid vero dicendum est de quaestione, quam auctores nuperrimi proponunt, an ex matrimo'io civili, impedimentum publicae honestatis exsurgat, dum contrahentes, civilis legis praescripto se subiicientes, matrimonium verum clandestinum conficere intendunt Τ Cum in casu agatur de matrimonio , quod aliter quam praesente parocho et duobus testibus initum est; iam patet casus ab illo, quem posuimus, non discriminari, unde qui sequuntur sententiam Sancheg respondent negative: amrmative e contra qui Pontio adhaerent, quos inter recensend i sunt Carriere, n. 365, Gui I n. 1516, aliique doctores qui verius affirmant pdesse publicam honestatem, in quarto gradu. Quid autem dicendum est, si contrahentes tantum ponant actum civilem, ut legi civili pareant, et essectus civiles consequantur, et simul sua intentione expresse excludant ullum matrimonium contrahere ' Citati duo auctores putant oriri impedimentum publicae honestatis in primo gradu , eo quod simplex χrmarum civilium exsecutio dicenda est quaedam legitimi matrimonii inchoatio, vi cuius sponsi promisSione mutua, saltem implicita, matrimonii

petendi devinciuntur, adeo ut contractus civilis contractus sponsalitii characterem praeseserat. Alii autem arbitrantur nullum impedimentum exsurgere, quia actus civilis nec matrimonium clandestinum , nec obligationem sponsalitiam induxit. Non existere matrimonium clandestinum ex eo deducunt, quod sponsi contrahendi vere intentionem nullam habent. Quod vero nec inducat Sponsalia , tum auctoritate , tum ratione demon

235쪽

CAPE T III.

228strant: ratione quidem , quia in matrimonio civili assensus est de praesenti; ast assensus delaturo, non autem de praesenti Sponsalia constituit; definiente Νicolao Pontifice c. Nostratis 30,

q. 8, sponsalia e sunt suturarum nuptiarum promissio. 3 Auctoritate, quia S. C. C. constanter declaravit matrimonia, quae per Concilium Tridentinum abrogata sunt, in sponsalia minime transire; de qua re vide Ben. XIV, tract. 46, n. 23. Ita censet Van de Burgi de Mat. n. 184. Sunt demum qui putant matrimonio civili applicanda

prorsus esse ea, quae de clandestino dicuntur, adeoque tenent oriri semper impedimentum publicae honestatis usque ad quartum gradum inclusive. Etenim in matrimonio civili, non magis deest consensus , quam in alio matrimonio clandestino , et licet quis sciat se nulli ter contrahere , id tamen haud efficere potest, ut matrimonium dicatur nullum propter desectum consensus. In hoc sententiarum conflictu cum agatur de validitate sacra menti, valde prudenter parochus aget si in praxi, ubi casus occurrat, qui vix occurret, quia matrimonium ordinarie consummatur, nunquam conSideret impedimentum, veluti non existens, aut in solo primo gradu exiStens. Licet matrimonia rata impuberum, nisi malitia suppleat aetatem, in se invalida ha Deantur, lamen ex speciali Iuris Canonici dispositione in cap. TUAE de Sponsat. Impub., et c. Un. eod. in 6. in sponsalia valida de suturo resolvuntur, nisi id expressa intenti0ne excluserint; inde fit, ut ex eisdem matrimoniis tanquam ex validis sponsalibus impedimentum dirimens publicae honestatis ad primum tantum gradum contrahatur. illud est huic

236쪽

DE IMPEDIMENTIS MATRIMONII 229

impedimento praecipuum et proprium; 1' quod dissolutis mutuo etiam consensu sponsalibus, illud nullo modo tollatur, quia inductam fuit sponsalibus validis, scilicet illis quae semel valida fuerint. Adest decl. S. C. C. 6 tulit an . 1658 approbata ab Alexandro VII; 2'quod retro non agat, hoc est prioribus sponsalibus unquam deroget, veluti si quis

post sponsalia cum Berta valide contracta , cum eiusdem matre aut sorore nova sponsalia ineat, non vetatur Bertam ducere in uxorem, cap. Un.

de Sponsal. in 6, quia secunda sponsalia invalida sunt; at si post sponsalia cum Berta matrem vel

Sororem eius cognoverit, amnitatem contrahit, quae exsecutioni priorum sponsalium et matrimonio cum Beria ineundo prorsus obstat, cap. 8 et 9. De eo, qui cogn. consang. Hinc amnitas dicitur

retro agere , idque de aliis impedimentis tradii Sancheg lib. 7 de Matrim. disp. 68, n. 23 et 24. Porro quid dicendum sit de eo , qui habitis cum

Berta sponsalibus conditionatis , cum eius Sorore habeat deinde copulam, et postmodum, purificataeon ditione, cum hac postrema matrimonium ineat, validum ne erit huiusmodi matrimonium' Diversa scribunt de hac re Revue Theol. ser. 3, p. 29, et Etudes Theol. l. c. Verum nullus dubito, quin matrimonium sit validum , quum nondum purificata conditione vera sponsalia non exsistant. Per Sponsalia conditionata oritur quidem obligatio exspectandi eventum, sed esseclus nullus sponsalium

exsurgit.

Iam vero hoc impedimentum cum inductum sit solo ecclesiastico iure, et dispensationem admittit, et infideles non adstringit, quorum proinde matrimonia cum eo contracta valida sunt, et post bapti-

237쪽

cAPUT III.

simam valida remanent, unde et conversus, in ca Suapostoli, poterit partis in insidelitate remanentis consanguineam in quocumque gradu ducere. Verum si infidelis cum hoc impedimento solum sponsalia valida, vel etiam matrimonium ratum in iverit, et deinde conversus animadverterit impedimentum adesse, quod tamen tempore insidelitatis locum habuit , assirmant plures necessario dispensationem requiri, propterea quod publica honestas, licet non obstet valori matrimonii tempore infidelitatis contracti , obstat tamen eius valori post baptisma, Siralum tantum sit elimpedimentum dirimens evadit.

Affinitas est personarum propinquitas P persecta carnis commixtione proveniens , eoque nomine vocatur amnitas, quod per carnalem copulam una cognatio ad alterius cognationis finem, accedit. Siquidem per copulam vir et semina unum sunt: unde essicitur, ut vinculo isto consanguinei feminae cum viro, et consanguinei viri eum semina assinitate coniungantur. Hinc sequitur: 1 Virum et seminam, qui corporum commixtione copulantur, amnes inter se proprie non esse , Sed

principium assini latis, et quasi stipitem , a quo

assinitatis gradus numerantur , sive , ut Gratiani verbis utar in notis ad arborem assini talis caus. 35, qua est. 5: et inter virum et mulierem non contrahitur assinitatis causa. a Hinc vir poterit mulierem in matrimonium ducere, quam cama liter antea cognoverat. 2' Neque ex sponsalibuS

238쪽

DE IMPEDIMENTIS MATRIMONII 231

cle suturo, neque ex matrimonio rato assinitatem oriri, quod in utroque casu deest ratio assinitatis, nimirum corporum coniunctio, per quam vir et mulier una caro essiciuntur. Proinde ex sponsalibus de futuro et ex matrimonio rato impedimentum oritur publicae honestatis, de quo egimus. θ' Assinitatem non oriri, nisi seminum commixtio intercedat: secus enim copula persecta non eSt, nec facti sunt duo in carne una; et quantumvis, ait S. Thomas in 4 distinct. 41, qua est. Un. art. 1, aliquis claustra pudoris invadat, nisi commixtio Seminum sequatur, non oritur ex hoc amnitas. γ4' Amnitatem oriri non solum ex copula licita, sed etiam illicita; nam e qui adhaeret meretrici, unum corpus cum illa emcitur, 3 ut legitur I. ad Corinth. cap. 4. 5' Assinitalem oriri ex copula,

quae habeatur cum muliere prorsus invita ac renitente, aut etiam dormiente, aut ebria, cap. DISCRETIONEM. De eo qui cogn. con Sang. namque ad amnitatem contrahendam satis est carnaliS cognitio, seminumque commixtio, non v0lunta S personarum postulatur.

Triplex olim exstitit assinitatis genus. Primum erat illud, de quo loquuti sumus, alterum in eo Si tum erat, ut amnilas pareret amnitatem, tertium denique habebatur, quum consanguinei mulieris amnes fierent consanguineis viri, et vicissim . Verum Innocentius IlI in Concilio Lateranensi IV, prout refertur in Cap. NON DEBET 8 de Consan. et assin. iustissimis de causis ibidem recensilis, secundum et tertium assinitatis genus de medio sustulit, et

primum dumtaxat genus in suo robore permanere constituit. Nunc itaque cum assinitas non pariat assini talem, neque promonet inter eon Sangui-

239쪽

PUT III.

232neos uxoris et consanguineos viri, aut vice verSa, sed tantum inter mulierem cognitam et consau-guineos viri cognoscentis, et vicissim inter virum cognoscentem et consanguineos mulieris cognitae

contrahatur, hinc sit, ut duo unius familiae fratres duabus alterius familiae sororibus nubere possint, pater et filius unius familiae matrem et siliam alterius familiae in uxores ducere. e Supereo inquit idem Pontifex Innocentius III cap. 0 GOD SUPER de Consang. et Assin. , quod pater et filius

cum matre et filia, avunculus et nepos cum duabus sororibus contrahant matrimonium , taliter tibi duximus respondendum , quod licet omnes consanguinei viri sint affines uxoris, inter consanguineos tamen uxoris et viri, ex eorumdem scilicet viri et uxoris coniugio, nulla est prorsus amnitas contracta, propter quam inter eos matrimonium debeat impediri. 3 Similiter matrimonium valide contrahi potest inter vitricum et uxorem privigni, inter privignum et matrem, silium, aut sororem novercae, inter superstites coniuges fratris ac sororum mortuorum, uti late probat Benedictus XII de Synod. Dioeces . lib. 9, cap. 12 , aliaque eius generis matrimonia iniri

queunt.

Affinitas habet stipitem , lineam , et gradum. Stipitem constituunt vir et semina , inter quos carnalis copula intercessit, quia sunt, ut diximus, affinitatis principium. Linea duplex est, alia recta, alia obliqua. In linea recta affines uxoris sunt qui in eadem linea sunt consanguinei mariti. In linea obliqua, amnes sunt respectu uxoris, qui in linea obliqua consanguinei sunt mariti, et vicissim . Denique in affinitate gradus est distantia uo

240쪽

DE IMPEDIMENTIA MATRIMONII 233

nius assinis 9b altero amini. Nomina diversorum amnium, et quomodo arbor assinitatem conficiatur, auctores passim indicant. Pro dignoscendis gradibus affinitatis haec regula traditur: quoto gradu persona quaelibet est consanguinea viro cognoscenti, eodem gradu fit amnis mulieri cognitae, idque in linea recla vel obliqua. Hinc mater et silia mulieri eisdem consanguineae in primo gradu lineae rectae, eodem gradu in linea recta fiunt amnes viro: Soror, quae mulieri est consanguinea in primo gradu lineae

obliquae, eodem gradu in linea obliqua sit amnis

vir33, et sic de caeteris. 0pportunum modo est, ut inquiramus ad quem usque gradum impedimentum dirimens a minitatis extendatur. Iure antiquo matrimonium inter a mines prohibebatur et irritabatur usque ad septimum gradum, et hoc habebat locum, sive amnitas oriretur ex copula licita,

sive illicita. At de iure recentiori, seu, ut melius dicamus, de iure medio, assinitas ex copula licita sive illicita promanans matrimonium dirimit ad quartum usque gradum inclusive: e Prohibitio copulae coniugalis ad quartum gradum de caetero non excedat, quoniam in ulterioribus gradibus iam non potest absque gravi dispendio huiu modi prohibilio generaliter observari 3 Ita statutum est a Concilio Later. lV, can. 30, quo impedi mentum istud, quemadmodum impedimentum consanguinitatis, latius antea patens coercitum eSt, nullo facto discrimine inter copulam licitam et illicitam , quae semper matrimonium ad quartum usque gradum inclusive dirimit. Verum iure novissimo indutum est inter utramque copulam discrimen; siquidem amnilas ex copula licita proma

SEARCH

MENU NAVIGATION