Septimii Mariae Vecchiotti *tractatus canonicus de matrimonio ex opere cardinalis Ioannis Soglia excerptus et ad usum parochorum et confessariorum accomodatus additis appendicibus de impedimenti civilibus matrimonii de formulis supplicum precum ac de

발행: 1868년

분량: 563페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

cAPUT III.

244 vir a se cognitam uxorem contendat, ni ulter autem neget, viro affirmanti eredendum est,

quia vir est caput mulieris. Haec regula firmatur ab Alexandro III cap. CONTINEBATun de Desponsat . impub. : e Consultationi tuae taliter respondemus, quod cum in decretis habeatur expressum , quod si vir dixerit, quod uxorem suam cognoverit, et mulier negaverit, viri standum est veritati; praelato viro, qui dicit se mulierem ipsam cognovisse fides habenda, si iuramento id firma verit. 3 Quod si mulier virum arguat mendacii et

periurii, seque virginem probari velit, inspectio decerni potest. e Cum partes, inquit Gregorius VIII

in cap. PROPOSUISTI de Probat. , essent in tua praesentia constitutae, mulier proposuit, se nequivisse a viro cognosci; quod tam proprio iuramento, quam testimonio septem mulierum probaverit, quae per

aspectum corporis eam esse Virginem asSeverant, viro per iuramentum suum c0ntrarium asserente.

Videtur igitur nobis quod iuramento puellae , et testimonio illarum septem mulierum fides est potius adhibenda. 3 2' Si vir negaverit, mulier vero

se cognitam esse contefletur, et aliae probationes pro viro non suppetant, videtur mulieri sides habenda esse, tum e quia vir, ut observat S. Ray- mundus lib. 14. Summae tit . de Impotent..coeundi, in ea hypothesi acior est; et si non probat

quod 3sseverat, mulier cum sit rea , etsi nihil praestiterit, absolvi debet ab imputatione viri; vium quia in pari causa melior est conditio possidentis, tum quia non praesumitur seminam velle cum viro impotente cohabitare. 3' Si uterque coniux impotentiam fateatur , etiamsi triennium experimenti completum sit, eisdem iuramentum

252쪽

DE IMPEDIMENTIS MATRIMONIi 245

desertur, ut omnis fraus aut collusio , quoad eius fieri possit, avertatur. Itaque uterque coniux cum Septima manu parentum, aut vicinorum bonae famae, si propinqui desuerint, lactis sacrosanctis Evangeliis, iurare debent, quod numquam per carnis copulam una caro essecti sint. Coniuges autem cle veritate , hoc est de certa scientia iurare debent, propinqui de credulitate, se nimirum credere, quod coniuges bona fide et absque dolo matrimonium consummare nequiverint. 4' Solutomatrimonio ex capite impotentiae alteri, quae impotens non est, vel si impotentia respectiva sit, utrique parti conceditur transitus ad alias nuptias. Si vero post novas nuptias coniux , qui perpetuo impotens putabatur, subeundis matrimonii oneribus postmodum habilis inveniatur , matrimonium prius redintegratur iuxta cap. LAUDABILEM, et cap. FRATERNITATIS de Frig. et males. Neque enim sententia in causa impotentiae lata transit in rem iudicatam. 5' Si coniuges impotentes velint cohabitare tamquam frater et soror, id eis permittitur per cit. cap. LAUDABILEM , et cap. CONSULTATIONI eod. Unde colligitur matrimonium bona fide contractum a nemine posse , ex causa impotentiae, nisi ab ipsis coniugibus accusari. Quia vero haec fraterna societas plena periculi est, praesertim si vir et mulier florentis adhuc aetatis sint, praestat agere, ut ad separationem auctoritate Ecclesiae inducantur: quippe in eo casu praevalet ius naturale, quod iubet omnem peccandi occasionem declinari. Caeterum fraterna huiusmodi societas impotentium nullum ius tribuit in corpora, neque matrimonium est, quemadmodum Doctores communiter tradunt contra Paludanum, Pontium, a

253쪽

cAPUT III.

246liosque paucos. Vide Giraldi p. I, seci. 724-725. Ex quibus omnibus colligitur matrimonium eorum quorum alter probatur impotens, non esse propria contrahentium voluntate, sed iudicis Ecclesiastici auctoritate dissolvendum, tum quia alioquin suboriretur scandalum , cum huiusmodi personae pro legitimis coniugibus passim haberi soleant, tum quia facile contingeret, ut alter vel uterque, mutuae habitationis perlaesus, fictitiae impotentiae labem alteri imponeret. Processus porro ad formam Const. Ben. XlV DEI MISERATIONE, et iuxta S. C. C.

instructionem 22 Aug. 4840 confici debet, et ita

quidem, ut primum excutiatur, an procedendum sit ex iustitia super nulli tale matrimonii ex capite impotentiae praecedentis ac perpetuae, vel potius ex gratia solum super dispulatione a matrimonio rato, et non consummato, ob impotentiam temporariam ac Sequentem, aliaque causa, aut simul ex iustitia

et gratia , quo casu ponitur quaestio nulli talis et dispensationis hoc duplici dubio: 1' An constet donullitate matrimonii in casu, 2 ' et quatenus negative, an sit consulendum SS ' pro dispensationea matrimonio rato et non consummato ' Si vir et mulier, iudicis Ecclesiastici auctoritate, ex impotentiae causa , declarata matrimonii nulli tale, separati fuerint, nullum dubium, quin pars copulae idonea secundum possit contrahere matrimonium, non autem pars ad copulam impoten S, nisi impotentia sit solum respectiva cum certa person3 quo in casu potest matrimonium contrahere cum alia, ad quam potens esse praesumitur. Si non constat de impotentia, adeoque de nullitate matrimonii, tota quaestio eo reducitur, ut videatur, an ex gratia dispensari possit a matrimonio rato, dummO-

254쪽

DE IMPEDIMENTIR MATRIMONII 247

do consummatum illud non suerit, et si rationum adsint momenta, ac causae suppetant, proposito

duplici dubio respondetur; ad 1' providebitur in

2'; ad secundum amrmative, vel simpliciter, si de coniugis impotentia non adsit dubium, vel addita clausula in casu dubii, vetito coniugi transitu ad alias nuptias, inconsulta Sacra Congregatione. Si vero haud probatur matrimonium fuisse ratum tantummodo, adeoque dubitatur, quin consummalum exstiterit, duplici dubio negativum responsumdatur.

Quae diximus de impedimento impotentiae viam:lobis sternunt, ut propter materiae amnitatem investigemus, quae ad matrimonii valorem aetas requiratur. Ea vero de iure Canonico est pubertas, seu annus 44 in masculo et 12 in semina utrinque completus , vel mathematice de momento in momentum, vel saltem moraliter, quemadmodum patet ex pluribus capitibus, quae prostant in tit. de Desponsatione impuberorum et ex interpretibus ad eumdem titulum. An haec aetas necessaria etiam sit de iure naturali, disputatur, et alii assim malivam, alii negativam tuentur sententiam. Nos aulem dicimus solo iure ecclesiastico, ad valorem matrimonii pubertatem requiri, quia iure naturali, praeter consensum nil aliud requiritur, quam habilitas corporum , etsi haec proxime et actu non verisicetur. Sane impotentia impuberum est temporalis, utpote quae adveniente aetate penitus tollitur; aliunde nihil tam certum est, quam

illud, quod nempe valide quis obligare possit ad

praestandum id, quod actu quidem praestare non potest, potest tamen, aut saltem spem habet praestandi in futurum. Vide Bened. XIV Const. MAGNAE

255쪽

CAPUT III.

248NOBIs, 8 Iul. 1748. 0ua posita sententia sequitur1' matrimonia impuberum inter insideles, nisi adsit lex, quae illa irritet, valida esse, quia ecclesiasticis legibus non obstringuntur. 2' Α Romano Pontifice dispensari posse etiam cum fidelibus ut adhuc impuberes rationis usu pollentes matrimonium contrahant, idque pro bono pacis, vel ex alia iusta gravique causa, adhibitis tamen necessariis. cautelis, quod factum fuisse a S. Pio V, Clemente VIII, et Gregorio XIV historiae documenia

testantur. 3' Validum esSe matrimonium , . quod legitima aetate pubes inivit, licet nondum carna-lρm copulam habere possit. Cum enim aetas legitima adsit, nec aliunde constet de ullo perpetuo impedimento, matrimonium subsistere debet, quamvis contrahens de facto nequeat coniugales actus ex εrcere: ratio autem rationis huiusmodi ea

est, quia Ecclesia in iis , qui puberes iam sunt,

neutiquam exposcit potentiam de praesenti, ut aiunt, alias si quidem illud sequeretur absurdum, quod impotens ad actus coniugales, propter temporariam corporis infirmitatem matrimonium contrahere neutiquam poSSet. Praeterea amrmandum omnino est, matrimonium ante 1 2 annum in seminis, vel 14 in masculis valide contrahi posse, si malitia aetatem praeveniat, nulla praevia Ecclesiae dispensatione Etenim in contrahendo matrimonio spectatur habilitas ad actus coniugales, seu aptitudo phIsica, et capacitas doli, sive ea aplitudo moralis , ac mentis et iudicii discretio, quae ad vim coniugalis consensus intelligendam satis sit, quocirca, si haec duo concureant,validum omnino erit matrimonium etiam ante aetatem praesumptam ; et sane ideo

256쪽

DE IMPEDIMENTIS MATRIMONII 249

tempus, iure canonico praescribitur matrimonio, quia ante illud tempus puberes regulariter esse non solent. Posito autem, quod malitia praeveniat aetatem, nulla dispensatione opus est ad matrimonium contrahendum, siquidem determinatio aetatis est dumtaxat conditionata, quatenus nempe malitia aetatem non praevenerit. Ast ad ordinarium loci spectat decernere de quaestione sacti, an scilicet, ut asseritur, malitia suppleat aetatem , nec est necessarium adire Apostolicam Sedem, nisi pro maiori actus validitate, et ad omne dubium submovendum. Itaque Episcopus declarabit matrimonium valide contractum suisse, si de facto certo constet, Sin minus, a S. Sede petenda est dispensatio, si gravis ac urgens causa SuheSt. Non est omittenda quaestio sane utilis, an matrimonium , sine legitima dispensatione contractum inter puberem et impuberem, vel duos impuberes, in quibus malilia desectum aetatis non suppleat, licet nullum et irritum, valeat tamen in vim Sponsalium de suturo, seu quod idem est, in sponsalia de futuro resolvatur. Variae hac de re circumseruntur sententiae: melius tamen quaestio resolvitur debita distinctione; vel enim impuberes contrahendo matrimonium expressa intentione excluserunt Sponsalia de suturo , vel non excluserunt. Si non excluserunt, inducitur obligatio sponsalium de suturo, prout decisum est in cap. Fin. DE DISP. IMP. et

cap. VERO eod tit. in 6, et vulgata regula exposcite si actus non valet, ut nunc ago , Valeat eo meliori modo, quo potest. a Si excluserunt, aliud est assirmandum, quia textus citatus interpretatur

dumtaxat voluntatem contrahentium occultam, neutiquam vero adversatur voluntati expressae, ut p3

257쪽

tet ex verbis, quae leguntur in dicto cap. Idem dicendum esse videtur , si agatur de matrimonio nullo ob clandestinitatem.

Matrimonium pluribus modis clandestinum dici potest, 1' propter desectum consensus parentum 2' propter desectum denuntiationum: 3' ob desectum praesentiae Parochi et testium. De denuntiationibus iam loquuti sumus; de matrimoniis filiorum absque parentum consensu deinceps sermo habebitur. Nunc de matrimonio clam contracto

absque Parochi praesentia, sermo instituitur. Matrimonium hoc ante Concilium Tridentinum Sancta Dei Ecclesia ex iustissimis causis Semper

detestata est atque prohibuit: verum, si fiebat, validum erat. In foro externo hae servabantur regulae: 1. si utraque pars vel alterutra inficiaretur matrimonium existere, et eius existentia aliunde probari nequiret, matrimonium non exstare statuebatur, etiamsi copula carnalis intercessisset. Si tractatus de matrimonio ex g. per sponsalia praecessisset, et copula locum habuisset, praesumptio erat iuris, et de iure matrimonium existere, et Sponsalia per copulam censebantur transiisse in matrimonium, nisi probatio existeret alterius matrimonii contracti ante copulam. 2. Si utraque pars affirmaret matrimonium existere, ut certum

id habebatur, si tamen pronuntiandum erat inter matrimonium, quod partes asserebant olim initum, et aliud publice contractum , et plene per testes

258쪽

probatum, pro posteriori serebatur sententia, quoties plena probatio prioris matrimonii clandestini prorsus deerat. 0uum vero gravissimis malis saepe causam praeberent haec matrimonia clam habita, Concilium Tridentinum hoc iure optimo decrevit,sess. XXIV, c. 1, de Bes. Matr. : et Qui aliter, quam praesente Parocho, vel alio Sacerdote de ipsius Parochi, seu ordinarii licentia, et duobus vel tribus testibus matrimonium contrahere attentabunt, eos S. Synodus ad sic contrahendum omnino inhabiles reddit, et huiusmodi contractus irritos et nullos esse decernit, prout eos praesenti decreto irritos facit et annullat Decernit insuper, ut huiusmodi decretum in unaquaque Parochia suum robur post triginta dies habere incipiat a die primae publicationis in eadem Parochia saetae numerandos. 3 Itaque in iis locis, ubi hoc decretum publicatum est, nuptiae irritae et nullae sunt, quae sine Parochi, et sine duorum aut trium testium praesentia celebrentur, nec locus est amplius matrimoniis praesumptis, illisque fori externi regulis, quas superius indicavimus, quae servandae solum sunt in Parochiis, ubi decretum nec publicatum est nec viget. Itaque post Conc. Trid. matrimonium clandestinum illud est proprie, quod non contrahitur coram Parocho, et duobus testibus.

Porro nomine Parothi intelliguntur qui Ecclesiis Parochialibus praefecti sunt, sive eis praesint immediate, uti ipsarum Parochi; sive praesint mediate , uti Episcopi seu 0rdinarii , eorumque Vicarii Generaleου in suis Dioecesibus, Romanus Pontifex in toto terrarum 0rbe, Legati a latere in suis Provinciis, Cardinales in Ecclesiis suorum titulorum, Capitulum seu Vicarius Capitularis, Sede vacante,

259쪽

PUT III.

tum illi demum qui Parochi vices agunt, uti Vicarii perpetui, vel temporales. Hi enim omnes et

valide ei licite matrimonio assistunt suorum parochianorum non minus in paroecia ac dioecesi, sed etiam extra propriam paroeciam ac dioecesim, quia Conc. Trid. praesentiam Parochi exposcit sine ulla mentione loci, in quo matrimonium contrahitur. Hi omnes licentiam assistendi dare possunt aliis Presbyteris sive saecularibus, sive regularibus. Circa hanc delegationem prae oculis est habenda declaratio , quam refert GOnZaleet ad reg. 8, gloss. 47, n. 5 his verbis: e Non sussicit tacita licentia, quae resultat ex tolerantia, requiritur vero vel commissio generalis ad administranda Sacramenta, vel si haec absit, expressa vel specialis licentia. 3 Vide Famanum c. 0UOD NOBIs n. 32,

et Ben. XIV Const. NIMIAM LicENTIAM, 17 Aug. 4743. 0portet autem, ut delegali Sacerdotali charactere insigniti sint. Hanc enim qualitatem in delegatis ad assistendum matrimonio Tridentina Srnodus diserte postulat. Eamdem vero qualitatem cum Synodus in Parocho non requirat, cum insuper assistentia Parochi non sit actus ordinis, aut ab ordine pendens, sed testimonium authenticum constituat, cui fides habeatur, inde sit ut Parochus, qui nondum Sacerdos est, matrimonio possit et valide et licite interesse. Valide etiam assistit matrimonio Parochus dumtaxat aestimatus, cui scilicet Parochia invalide collata est ob desectum occultum, qui communiter iamen et vulgo verus Parochus existimatur, tunc enim ob communem errorem et bonum publicum lex supplet desectum tituli, Argum. L. BARBARius sf. de 0ssic. Praetor. Similiter Paroebus excommunicatias etiam vitan-

260쪽

DE IMPEDIMENTIS MATRIMONII 253

dus vel suspensus, vel a sacrorum ministerio interdictus , quoad Parochiali beneficio, ipso facto, non privetur, et in sua qualitate remaneat, valide matrimonio assistit ob eam rationem, quia ossicio testis quatilieati iure langitur, et Parochus adhuc est; ita pariter qui ad beneficium ius amisit, vel quia intra annum non fuerit ad sacerdotium promotus, vel quia aliud beneficium incompatibile acceperit, adhuc Parochus est, quia beneficii possessione nondum spoliatus est, et interim praesumitur habere iustam causam retinendi. Si publicus et declaratus haereticus evadat, matrimonio assistere nequit, propterea quod ipso iure beneficio parochiali privatur, ex Const. Nicolai III NovERIT, adeoque, eo praeSente, matrimonium nullum est.

matrimonium contractum coram Parocho. cui interdictum specialiter est ab Episcopo, ne assistat, nullum sit, quaestio est, quam negative resolvit Bened. XIV de STti. Dioec. lib. 12, c. 3 et lib. 13, c. 23 scribens' et Is enim adhuc est vere Parochus, suaeque retinet parochiae titulum ac propterea omnibus praestat qualitatibus, quas Tridentinum exposcit ad matrimonii validitatem : prohibilio autem Episcopi solum operatur, ne licite, non itidem ne valide ille assis lat. 3 Quoniam vero, ut habet Cardinalis de Zelada in instructione ad Galliae Episcopos 26 Sept. 1791, intrusus minime est Parochus legitimus, neque ullum habet titulum seu

Verum , Seu coloratum , matrimonium coram eo contractum, nullius certe roboris est, qua de causa

abstinere sideles debent ne, Parocho suo praetermisso, adeant in truSum. Praeterea cum Srnodus simpliciter praesentiam

SEARCH

MENU NAVIGATION