Septimii Mariae Vecchiotti *tractatus canonicus de matrimonio ex opere cardinalis Ioannis Soglia excerptus et ad usum parochorum et confessariorum accomodatus additis appendicibus de impedimenti civilibus matrimonii de formulis supplicum precum ac de

발행: 1868년

분량: 563페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

cAPUT III.

254 Parochi, non Parochorum requirat, neque exprimat an viri, an mulieris, receptum est, quod alterutrius contrahentium Parochi praesentia sussciat. Quamquam enim S. C. C. an 157 1, lib. 1, Decret. pag. 425 interrogata : ε cuiusnam Parochi prae-sεntia requiratur' Sponsine, an Sponsae, an vero utriusque , an etiam alterius Parochi consensus accedere debeas a responderit: e Ad matrimonii validitatem sussicere praesentiam solius Paroelii proprii Sponsae, quando matrimonium in Parochia Sponsae contrahitur ; similiter susticere praesentiam solius Parochi Sponsi, si in ipsius Sponsi

Parochia contrahatur : a ipsa tumen Congregatio postea declaravit matrimonium valere, si Sponsi Parochus in Parochia Sponsae absque eius Parochi licentia matrimonio assistat, vel viceversa: atque hoc decretum Summus Pontifex approbavit, sic in posterum responderi iubens, quod testatur Fagnanus in cap. QUOD NOBIS de clandest. despon. Parochus autem, qui in aliena Parochia assistit, si solemniter assistat, sponsisque nuptialem benedictionem impertiatur, illicite agit; quemdam enim quasi strepitum iudiciarium et solemnitatem adhibet, quod in alterius territorio minime licet. At si privatim, et sine publica nuptiali benedictione intersit, licite assistit, idque a S. C. C. declaratum suisse testis est Fagnanus Ioc. cit. Tridentinum enim nihil expressit de loco celebrandi matrimonii , solamque Paroebi proprii praesentiam postulat, in quo nullus est actus iurisdictionis

contentiosae, quemadmodum superius diximus. Ille autem censetur proprius esse sponsae aut sponsi Parochus, in cuius paroecia sponsus aut

sponsa domicilium , aut quasi domicilium habet.

262쪽

DE IMPEDIMENTIS MATRIMONII 255

Paroelius enim originis ad assistendum matrimonio proprius non est, dum sponsus aut sponsa

alio domicilium transtulerunt. Quod si quis duo domicilia in diversis parochiis contraxerit, et in duobus autem locis potest aliquis habere domicilium, si utrobique ila instruxerit, ut non minus apud alteros se collocasse videatur, ν ut loquitur L. ASSUMPTIO ff. ad Municipalem: quamvis consultiussit, ut matrimonium coram illo Parocho ineatur, in cuius Parochia tum contrahens degit, quum nubit, matrimonium tamen Valet, si coram utroque contrahatur; et qui habet duplicem parochiam, ait Srlvius in Sup. S. Thomae quaest. 45, 3rt. 5,

regulariter videtur debere contrahere coram illo, in cuius parochia manet tempore matrimonii contrahcndi; quamvis si coram altero contraheret, videatur fore validum, quia etiam ille censetur proprius eorum Parochus. v uuae sententia communiter recepta est. Domicilium acquiritur habitatione actuali et animo perpetuo manendi in aliquo loco , donec causa aliqua avocet. Duo itaque requiruntur ad domicilium, actualis habitatio in loco, et animus ibi perpetuo manendi. Habitatio res facti est, quae illico innotescit: animus autem manendi tum declaratione, tum facto, tum praesumptione patescit. Ubi declaratione manifestetur, vel a primo habitationis momento domicilium acquiritur. Si facto animus manendi paleat, eo quod quis alio familiam traducit, bona acquirit vel transfert, aliaque id genuφ peragit, necessarium prorsus est ad domicilium contrahendum, ut habitatio per aliquod temporis spatium perduret. Tandem praesumptione inducitur ex decennali habitatione. Haec praesumptio nullius coniecturae, Vel

263쪽

CAPUT III.

256 adminiculi ope indiget; secus enim decennii lapsus non exigeretur. Verum praeSumptio cessat,

quando constat de aliqua causa accidentali, ob quam quis eo se contulit ad habitandum, inde di-ScessuruS causa ceSsante οῦ ex. g. , si quis alio se contulit studiorum causa, vel ad osticium aliquod obeundum. Isti, ait Rigantius ad reg. 24 cancel. O 3, n. 43, domicilium numquam contrahunt, etiamsi ultra decennium habitarent, quia causa ha bitandi diversa est ab animo domicilium contrahendi ... nisi post completum studium, lecturam, ossicium, etc. taliter continuetur habitatio, ut, ex circumstantiis et adminiculis prudenti iudicis arbitrio examinandis constet de animo perpetuo in

loco manendi. 3 Adminicula et circumstantiae, quarum mentio facta est, non in omnibus regionibus eamdem vim ac naturam habent, adeoque earum

significatio in singulis rimari peculiariter debet. Ubi semel domicilium acquisitum est, non amplius omittitur, nisi verbis, aut lactis derelictum fuisse constiterit. Haec de vero domicilio dixisse sussiciat. Modo de quasi domicilio, seu de habitatione, quae

cum illo confunditur, et unum idem qua est, paullo fusius proloquar. Post haec necessarium lare censemus, sunt verba Benedicti XIV in Const. e ΡΑΠcis ABnisc, 49 Martii 1758, nonnihil adiungere, ut in

propatulo sit, quidnam requiratur ad quasi domicilium adipiscendum. Verum hac in re non alio pacto responderi potest, nisiquod antequam matrimonium contrahatur, spatio sauem unius mensis ille , qui matrimonium e fallit, habitaverit in loco , ubi matrimonitiin celebratur. Desinitiones S. C. C. hae de observari poterunt apud Fagnanum in

cap. SIGNIFICAVIT de Paroch. r ubi eui uindem con-

264쪽

DE IMPEDIMENTIS MATRIMONII 257

textu perpenso haec habet sub num. 39: Vir et mulier Ultraiectenses timentes impedimentum a parentibus, cum ad vicinam urbem Acquisgranam socontulissent, et ibi aliquandiu morati matrimonium

contraxissent, S. C. consulta super validi tale cem fuit exprimendum tempus, quo contrahentes Aquisgranae manserunt, quod si fuerit saltem unius mensis, dandam esse decisionem pro validitate, alias, ut subdit Fagnanus, de novo recurrendum

in Congregatione. 3 Huc spectat decisio S. Inquisitionis diei 6 Nov. 1843 sequentis tenoris: e Ioannes et Maria Mech liniae domicilium habentes Londinum veniunt, et sine auctoritale et licentia suorum Parochorum, uno solummodo mense elapso, Londini matrimonium contrahunt. 0uaeritur, utrum hoc matrimonium invalidum sit propter supra dictum decretum Conc. Tridentini nec ne Τ 3 S. Congregatio reposuit: e Stet Epistolae Benedicii XIV ad

Archiep. Goanum. 3 Quaeritur itaque, an ad adipiscendum quasi domicilium, praevia unius mensis in aliquo loco habitatio solum spectari debeat, eaque tantum ad matrimonium contrahendum, absque ulla animi declaratione, requiratur ac sussciat Sunt qui innixi auctori late Benedicti XIV et S. In quisitionis decisione, considenter respondent sum-cere iure quodam noVO Uni US mensis moram, etiamsi ea fiat intuitu matrimonii ineundi, et illico recedendi. Vide M sit. Theol. , ser. 1, p. 301, Ser. 2, p. 449, Ssir. 3, p. 348, et Rev. Thhol. ssir. 3, p. 25. Alii putant cum Fagnano praeviam unius

mensis habitationem susscere e dummodo ea non sit recreationis gratia, aut ad ruralia exercenda, alia aut ex brevi causa. 3 Non desunt qui requirunt habitationem in loco per maiorem anni partem,

265쪽

cAPUT III.

258 qua posita, facto, absque ulla intentione, ac declaratione, quasi domicilium acquiritur. Alii demum amrmant, praeter commorationem in loco, etiam intentionem requiri saltem per notabile tempus ibi manendi; qua posita habitatione ac declaratione, a primo instanti domicilium comparatur. In hoc

sententiarum conflictu, ea nobis sententia magis arridet, quae tenet quasi-domicilium haud semper comparari iure per Se et absolute, per modum regulae, ex simplici unius mensis habitatione, sed statui ac determinari ex variis rerum ac circumstantiarum adiunctis, quae attente ac sedulo considerandae sunt, ubi expressus ac apertus deest commorandi per notabile tempus animus; quandoquidem contingere potest, ut ad quasi domicilium

comparandum, aliquando integri unius mensis habitatio nec requiratur, nec necessaria Sit, aliquando Vero n0nnullorum etiam mensium lapsus nec satis sit, nec sussiciat. Revera aliquando non requiri mansionem per men Ses protractam , excitata decisione de viro et muliere ultraiectensi, facile deducitur. Cum enim ibi S. C. declaret et valere coniugium , Si mansio nuptiis praecedens suerit saltem unius mensis; tanta autem, si non fuerit, rem de novo in CongregationeeSSe proponendam; a profecto sequitur, dari ea Sum, quo quasi d0micilium acquiratur, antequam mensis integer mansionis elabatur. Ni enim id contingere posset, prorsus n0n intelligitur , cur S. C. de novo recurrendum esse praescripSerit. Accedit argumentum depromptum ex S. C. C. de

cisione in Gratiano p. 3 Apr. 1841. Agebatur de matrimonio, quod Londini in Anglia, p0st octo aut decem dierum comm0rationem , vir gratianopoli -

266쪽

DE IMPEDIMENTIA MATRIMONII 259

lanus cum puella eiusdem civitatis coram missionario apostolico iniit. S. C. reposuit: e Ex hactenus deductis non conflare de matrimonii validitate, sed ad declarationem nulli talis esse procedendum consectione processus, servata saltem in substantialibus sorma Const. Bened. XIV. Dei miseratione INSPEcTO PRAESERTIM ANIMO, et tempore,

quo asserti sponsi commorati sunt, nedum Londini, sed etiam in districtu illius Apostolici vicariatus. 30uaestio, ut patet, in eo tota erat, an brevis octo vel decem dierum habitatio, ad quasi domicilium adipiscendum Londini sufficiens suerit. S. C. non

reposuit absolute negative, sed ex hactenus deductis, et in super voluit, ut procederetur ad consectionem processus pro nulli late declaranda, inspecto praesertim animo, et tempore; quibus verbis docemur S.C. mentem esse quasi domicilium non modo ex animo et mora determinari, sed etiam ex adiunctis, et antequam mensis elabatur, etiam acquiri.

Si quis ex. gr. aliquem petat locum cum animo ibi

per annum, aut maiorem anni partem manendi et post aliquos sui incolatus dies matrimonium contrahat, et iter aggrediatur, quin amplius ad locum revertatur, ob ingruentes rationes, profecto maximi momenti ex omnibus adiunctis argumentum

desumi potest ad matrimonium validum declarandum. Pariter si quis absque animo diu manendi alio divertit impulsus causa, quae talis non eSt, ut possit probabiliter illico ac continuo cessare, qU3lis causa belli, ac pestis, et post paucos dies matrimonium contrahi , iam magni momenti adest adminiculum , ut dici merito possit matrimonium

valide initum esse, sive is posthac habitationem in loco protrahat sive non. Vide Pavone Spici legio

267쪽

cAPUT III.

260 Cunonico eccl. num. 226. Quod vero aliquando usu venire etiam possit, ut mensis integer non sussiciat, dum aliud rerum adiuncta suadeant, ipsa S. C. C. exempla nobis luculenta suppeditat: etenim etiam post Const. cit. Bened. XIV matrimonia coram parocho loci contracta , ubi quis rusticari Solet, prorsus nulla sunt, siquidem responsum in

Urbin. 1 Dec. 1640, ubi inhaerendo declarationibus alias lactis statuitur: e Parochum ruralem non esse proprium et verum parochum quando rus itur causa recreationis, aut pro rusticanis negotiis, ideoque matrimonium valide coram huiusmodi Parocho celebrari non posse ν in viridi observantia est. In casu itaque non attenditur ipsa mansio, nec inspicitur, an per mensem perSeveraverit, nec ne, Sed Variorum adiunctorum ratio habetur, ita ut qui ob dictas causas rus pergit, quasi domicilium non acquirat, quia notio habitationis haeratione destruitur. Id confirmatur auctoritale Fagnani ad Cap. Significavit, et ipsius Benedicti XIV,

tum inst. 33, n. 6, tuni litteris PAUCIS, ubi postea, quae superius citavimus, ita pergit: . Dubitari

autem posset, num ad quasi-d0micilium acquirendum matrimonii causa, non Solum requiratur praecedens habitatio, verum etiam subsequens ad aliquod temporis spatium ' Verum cum observaverimus, Subsequentem habitationem ab iis auctoribus, qui hanc tractarunt materiam, tamquam magni momenti adminiculum reputari, ut novum domicilium

quaesitum dicatur, nillil vero de illa praescriptum fuisse a Concilii congregati0ne in adducta paullo ante desinitione, penes Fagna num , nolumus hac de re quidquam n0vi decernere. Quare , quaeSO , Benedictus XIV ex subsequenti habitatione admi-

268쪽

niculum magni momenti apud auctores desumi affirmat' Cur dubium generatim a se positum sol vere non vult Τ Haec omnia facile explicabis , si dices Pontificem putasse unius mensis residentiam per se non sussicere, Sed attendi debere adiuncta, ut diiudicet sit ne quasi-domicilium acquisitum. Quae cum ita sint, nemo est qui non videat quaestionem de quasi-domicilio in pluribus casibus ex adiunctis desiniri. Summa expositae doctrinae haec est: unius mensis habitatio ad aequirendum quasi-domicilium neque semper necessaria eSt, neque semper susscit.

Quaeri hic insuper potest, quid dicendum de eo sit, qui in fraudem legis, vel parochi, aut ad aliquas declinandas dissicultates ex loco proprii

domicilii, propriaeque habitationis transeat ad alium locum, unius matrimonii celebrandi causa , et confestim, matrimonio celebrato, ad pristini domicilii locum revertatur' Illicite ne, et invalide contrahet ' Quaestionis solutio pendet a quaestione domicilii. Nam si antequam matrimonium ineat, domicilium, aut quasi domicilium contrahensost adeptus in eo loco, in quo contraxit, iam nullum adest dubium, quin validum sit matrimonium; siquidem contrahens, licet suum pristinum adhuc retineat domicilium , iure tamen novum domicilium , aut quasi domicilium in alio loco adeptus facto est, ubi proinde integrum erit ipsi matrimonium contrahere vel coram parocho et duobus testibus, si ibi Conc. Trid. decretum publicatum est, ac Viget, Vel clandestine, si non est publicatum. Nec fraudulenta intentio impedit, quominus dicatur domicilium vel quasi domicilium ibi reapse fixisse, . et paroeciae ius in ordine ad nuptias

269쪽

262 acquisivisse. Conspicue id docet Bened. XIV cii. liter A ad Archiepisc. Goanum, et expresse declaravit Urbanus Illi litteris 14 Aug. 4627 ad Archiep. Coloniensem datis. Vide S. C. C. 13 Iulii 17 25 et Ben. XIV de Syn. dioec. l. 23, c. 4, D.

40, et inst. 33, n. 8. Quae cum ita sint, iam sequitur, matrimonium nullum ac irritum habendum esse, si contrahentes ad alium locum transeuntes, unius matrimonii celebrandi causa , nec

domicilium, nec quasi domicilium inibi fuerint

consequuti. Haec sententia communiter hodie recepta atque obserVala, non sustentatur praecise

fraudulentae intentioni, sed desectui domicilii, vel quasi domicilii. An sufficiat domicilium vel quasi domicilium, quod iure civili praescribitur

ad contrahendum matrimonium quaesitum est, et licet nonnullis affirmativa arrideat, Sententia, qua posita, cum Londini ex . gr. 15 dierum spatium supsiciat ad domicilium in ordine ad matrimonium obtinendum, sequitur intra hoc spatium matrimonium valide iniri posse; tamen negativa sententia

communior eSt.

Quibus sic expositis, facile erit decernere quid dicendum sit 1' de iis, qui e loco ubi lex obligat, transeunt ad locum , ubi ea prorsus non Viget, ibique matrimonium clandestine contrahunt; 2' de iis, qui transeuntes de loco, in quo lex non obligat, contrahunt clandestine in loco , in quo obligat; 3' de iis tandem, qui ex loco, in quo lex non obligat transeuntes, contrahunt in loco, in quo pariter lex non obligat. Hic n0n agitur de vagis, quibus permittitur coram quolibet parocho contrahere, quia proprium parochum non habent. Iam vero in primo casu , nullum dubium, quin

270쪽

matrimonium invalidum sit, nisi alteruter domicilium prius in loco acquisiverit, quod dici debet, etiam si alteruter vel uterque sit haereticus, et soli haeretici in loco, in quo matrimonium contrahitur lege Tridentina haud obstringantur. Videcit. dec. Urbani VIII et Bened. XIV Const. PAUCIS AB HINC. In secundo casu matrimonium clandestinum pariter invalidum est, sive uterque, - Vel alteruter domicilium acquisiverit, vel non. Si enim acquisiverit domicilium, aut quasi, cum lege Tridentina obstringatur, matrimonium nequit contrahi, nisi coram parocho et testibus ; si non acquisivit, vel ad priorem locum redire uterque cogitur, ut matrimonium clandestinum valide contrahat, vel si velit in loco, in quo nec domicilium neque quasi domicilium obtinuit, matrimonium inire, cum loci parochus dici nequeat eorum proprius parochus, manifestum fit sui parochi, vel alterius sacerdotis de huius licentiu praesentiam requiri. In tertio casu matrimonium validum est, et si soli haeretici utroque in loco a lege soluti

sunt, validum est matrimonium, dummodo alteruter contrahentium haereticus sit. Id enim secure de praedictis casibus statui posse videtur ex canonici iuris regulis iam pridem constitutis de domicilio , vel quasi, quoad valorem matrimonii re. quisito; nec necesse est inquirere, an lex Tridentina localis, an personalis, an mixta dicenda sit: de qua quaestione, si lubet, vide, praeter caeteros, Van de Burgi, op. cit. p. 246. Hisce positis,

alia notanda hic sunt. Ex unanimi scriptorum sententia, ait Bened.

XIV Inst. 33, p. H, iudices, medici, facultatis alicuius professores, discipuli , famulique, licet

SEARCH

MENU NAVIGATION