장음표시 사용
271쪽
26 4exteri, rite matrimonium contrabunt, si parochus
adsit eius loci, ubi degunt, quippe, si per aliquod
temporis spatium in eodem loco versentur, domi. cilium, vel quasi domicilium , quod satis est, ad matrimonium perficiendum , sibi conciliant. a In Inst. 88, n. 40. Monacelli, aliorumque sententiam Pontifex approbat, qui validum reputant matrimonium contractum a puella, quae existit in monasterio , ad crates monasterii c0ram testibus et parocho Ecclesiae parochialis, intra cuius limites monasterium situm est. Unde patet, quid dicendum sit de iis qui educati0nis, famulatus, au Ossicii exercendi causa , in monasteriis, Seminarii S, herique domibus commorantur. ΙIi quasi domicilium saltem ibi acquirunt, relate ad matrimonium, licet animum habeant alio postea divertendi, patri0sque lares, ubi verum adest domicilium, remeandi, adeoque valide contrahunt coram parOcho, in cuius paroecia est domus, monasterium,
et seminarium. Quaeritur hic quid dicendum statuendumqtie sit, de famulis et ancillis , deque puellis in monasterio degentibus ac de iuvenibus in aliquo collegio studiis addictis, qui praeter quasi domicilium in aedibus heri , in coenobio,
ac collegio, proprium etiam paternum, malernum, ac fraternum d0micilium in alia eiusdem civitatis paroecia obtinent' Hos omnes matrimonium contrahere debere coram parocho ipsius paroe ciae, in qua habent verum domicilium , praescribit statutum Cleri Romani c. 4, ῆ 2 l. Benedictus
XIV cum esset Archiepiscopus Bononiensis, ad diS-Sen Siones Omnes, si fieri posset, e medio tollendas, haec edixit Inst. 33, n. 16 innixus citato statuto: et Si puella, quae matrimonii fidem prae-
272쪽
DE IMPEDIMENTIA MATRIMONII 265
stitit, in alia parochia domicilium non habeat,
tunc parochus, in cuius parochia est monasterium ac domus heri, puellam in matrimonio coniunget; sin autem paternum, maternum, vel Da-iernum domicilium habebit, tunc Parochus, cui domicilium idem subiicitur, pro conficiendo matrimonio praesens a Ssistet. In utr3que vero parochia, ubi nempe domicilium et monasterium posita sunt, iuxta Ecclesiae consuetudinem matrimonium antea denuntiabitur. 3 Porro Inst. 88 pluribus explicat Ponti sex, cur id praescripserit, et auctoritalem tum Clericati, tum Cardinalis Barba dicus assert, qui asserunt in casu haud omittendum domicilium paternum per hoc quod causa educationis in monasterio degunt. S. C. C. pluries decrevit, ut idem Episcopi pro sua dioecesi praescriberent, ac Servarent. Sic eadem S.C. ab Episcopo Lugubino sententiam rogata: e An matrimoniis sumularum assistere
debeat Parochus domicilii paterni, seu potius alter, in cuius parochia puellae famulatum praestent ssub die 24 maii 1788 respondit: et Episcopus per decretum iubeat, ut matrimoniis puellarum, quae famulatum Eugubii praestant, assistat Parochus domicilii paterni, materni, fraterni eiusdem puellae, quatenus illud habeant in eadem Civitate; si non habeant, assistat parochus domicilii, in quo
degunt, quatenus in eadem civitate matrimonium contrahant. 3 Vide decis. Pisaur. Quarta laneralis, 29 Maii et 26 Iunii 1824, ac Florent. Brephot. Quoad Mat. 17 Sept. 1842. 0uae cum ita sint, illud in dubium adducitur an hisce in casibus veri domicilii parochus ita necessario accersendus sit, ut matrimonium nullum ac irritum iure censeatur, si coram parocho iniri contingat,
273쪽
cuius ditione aedes heri, vel monasterium vel seminarium continetur Iam vero huic quaestioni negative respondendum esse, tum generalia iuris principia, tum ipsa, quae adduximus, documenta, ubi serio considerentur, facile nobis suadent. Conser Van de Burgi op. cit. num. 240. pag. 218, et Carriere n. 1282. Caeterum ad dissensiones dei hac re e medio tollendas omnemque aditum , si fieri poterit, controversiis occludendum , opportunum ae expediens est, ut Episcopus actione sInodali, litterisque edictalibus diserte praecipiat, ut
qui suturas nuptias promiserit ad parentum domos, Si habeat, revertatur, eumque ad matrimonium ineundum parochum adeat, cuius ditioni paterna aedes adscita est, vel p0tius magis prudenserit, ac lutum consilium si simul decernat Episcopus, praesertim si parochorum accedat suifragium, ut quisque inire matrimonium legitime valeat coram eo parocho, qui aedes heri, vel monasterii Septa , vel Seminarium suae paroeciae limitibus percenseat, quin necesse sit investigare utrum in alia civitatis paroecia contrahentes domicilium verum habeant. De iis vero , qui carceribus detinentur distinctione opus est. Horum nonnulli perpetuo, vel ad certum tempus carcere damnati sunt in poenam criminis; nonnulli vero detinentur in carcere ad custodiam , quoad Sententia a Iudice proferatur. Priorum proprius Parochus ad effectum assistendi matrimonio censetur is esse, in cuius parochia situs est carcer et Relegatus enim in eo loco, in quo relegatus est, interim necessarium habet domicilium, i, ut habetur L. FiLII ff. ad Munic.; posteriorum autem proprius parochus est, qui curam animarum ha -
274쪽
DE IMPEDIMENTIS MATRIMONII 267
bet in eo loco, in quo qui carcere detinetur, domicilium habet. Puellae vero quae vel expositae in Brephotrophio, vel orbatae parentibus in Orphanotrophio degunt, ex decr. S. C. C. 22 Aprilis 1651 coniugium inire debent coram parocho, cuius paroeciae hospitium subest, non autem coram loci capellano, licet is iurisdictionem quasi parochialem exerceat. Vide S. C. C. 47 Septembr. 1842 et 22 Novembr. 1856. Quisnam eligi debeat, quo praesente, matrimonia in nos0comiis ac xenodochiis, urgente necessitate, et in gravi vitae discrimine peragantur, in quaestionem vocatum est, ita quidem ut Benedictus XIV quando erat Archiepiscopus de casu huiusmodi quoties contingeret, illico certior reddi voluerit, ut Statueret, coram quo demum celebrandum matrimonium so-ret. Quod iam ad militum parochum spectat, multa olim dicta sunt, varieque disputata. At nullus iam dubitandi locus relinquitur, quin milites habeant quasi domicilium in parochia, sub qua degunt, dum sunt in praesidiis, vel in flationibus, vel in castris, non vero dum sunt in expeditione. Vide Bened. XIV Inst. 88, n. 9. Huc spectat resolutio S. C. C. die 6 Martii 1694 et 29 Ian. 1707. Propositis namque dubiis: ε Αn Capellani cuiuscumque exercitus, sive regulares sive seculares Catholici, possint 2' . . . assistere matrimoniis
militum cuiuscumque nationis degentium in praesidiis, cum militaribus seminis, sine dicta facultate apostolica, et praecedente probatione liberi status, eiusque recognitione coram ordinario loci et licentia parochi, sub cuius parochia maneant' 3'An idem cum militibus degentibus in castris et stationibus hybernis vel aestivis Τ 4' An idem cum
275쪽
268 militibus in actuali expeditione positi Q 5' An idem eum militibus nubere volentibus cum seminis non militaribus, sed Italis, originariis loci seu dioece- Sis,. in qua reperiuntur' λ S. c. reposuit : e Adsecundum, tertium, quartum, et quintum nega-
Notandum hic est, Summum Pontificem saepe concessisse, ut supremi regni vel imperii Eleemosynarii vel Capellani maiores castrensibus Capellanis lacultates tribuerent parochi alia omnia Sacramenta administrandi militaribus copiis ac personis omnibus eorum servitio pertinentibus, dummodo extra imperii ac regni territorium iter sacere, et per aliquod temporis spatium manere ipsis contigerit, excepta Urbe Roma, ac pontificia ditione. Vide Litt. Pii IX, duaE supREMI, 3l Martii 1857. Vagi sunt qui, suo relicto domicilio, sedem in
exteris terris inquirunt: quod didicimus ex L. Eius, ῆ Celsus il ad Munici p., ubi haec habentur: et Puto autem et hoc procedere posse, si quis domicilio relicto navigat, vel iter faciens quaerat,
quo Se conserat, atque ubi consistat; nam hunc puto sine domicilio esse. 3 Α vagis autem disserunt peregrini, qui ea voluntate iter faciunt, ut ad pristinum domicilium, exacta peregrinatione, reVer-lantur. Proprius vagorum parochus est, in cuius parochia versantur, cum inire matrimonium volunt: idque etiam obtinet, licet eorum dumtaxat alter numero vagorum adscribatur. Parochi tamen, ex praecepto Concilii Tridentini sess. XXIV, cap. 7 de Resorm. Matr. , caveant et ne Vagorum
matrimoniis intersint, nisi prius diligentem inquisitionem ad tramites decreti S. Inquisitionis an .
276쪽
4670, secerint, et re ad 0rdinarium delata ab eo licentiam id faciendi obtinuerint. a Si tamen desacio assisterent absque tali licentia, quamvis peccarent, matrimonium tamen valeret, quia tam sunt parochi talium , quam Episcopus eorum 0rdinarius, ut observant SIlvius, Ledesma Sancheg, aliique plureS. Praeter parochum duo aut tres testes matrimonio interesse debent ut valide ineatur. Verum cum nullam in eis peculiarem qualitatem postulet S. Srnodus, hinc nuptiis contrahendis possunt esse testes quicumque usu rationis pollent, et secundum ius naturae habiles et apti sunt ad serendum testimonium sive impuberes, sive consanguinei, sive domestici, sive religiosi, sive seminae , sive insideles, sive excommunicati, Sive haeretici, aliique demum etiam iure positivo ad testimonium dicendum inhabiles, modo non per Vices, sed uno simul eodemque tempore celebrationi nuptiarum intersint. Validum quoque matrimonium est, etiamsi parochus et testes non sponte, sed fortuito aut dolo inducti, aut coacti et inviti, imo etiam contradicentes aut dissidentes adsuerint: sinis enim Tridentini Decreti, quo ipsorum praesentia ad testimonium de contracto matrimonio duntaxat perhibendum requiritur , satis obtinetur , utcumque
ipsi adsint, modo adhibiti fuerint, et quid ageretur intellexerint. Quamobrem illud tantum postulatur , ut praesentia parochi et testium non sit mere phΤsica et materialis, sed etiam moralis, et formalis, ut scilicet et contrahentes videant, et verba audiant, vel ea non percipientes signa saltem videant et intelligant, quibus mutuus utriusque contrahentis Sensus coram ipso, ut eo prae-
277쪽
270 sente nuptiae contrahantur , exprimitur, significetur. Qui enim poterunt de contracto matrimonio testimonium Ecclesiae reddere, nisi quid ageretur intellexerintΤ ε Coram Titio aliquid facere ius-Sus non videtur praesente eo secisse, nisi id intelligat; itaque si furiosus, aut insans sit, aut dormiat non videtur coram secisse, a ut habemus in L. CORAM i s. de V. S. Quamobrem S. C. C. ad 4. dubium eidem propositum ab Episcopo Giennensi: a Si Sacerdos adsuerit, nihil tamen eorum quae agebantur, vidit, neque audivit; utrum tale matrimonium valide contrahatur, vel potius tamquam sine Sacerdote nullius sit ponderis et momenti' arespondit: e Non valere, si Sacerdos non intellexit , nisi lamen asseclasset non intelligere. 3 Postrema haec S. C. Verba, quum paulo subobscura sint, assa bre explicantur a Benedicio XIV lib. 13 de S Tnod. Dioeces. cap. 23 his serme verbis
et Verus horum Verborum sensus est matrimonium
validum fore, quod celebratum fuerit coram parocho, qui nec vidit, nec intellexit, si ipse sibi in causa suit, ut non videret nec intelligeret, propterea quod vel aures sibi obstruxerit, vel faciem velaverit, ne audire Vel a Spicere cogeretur. Neque enim ulla haberi debet ratio assectatae ignor3ntiae illius, qui cum videre et audire commode posset, ipse sibi voluntarium posuit impedimentum, ne videret pudiretque , neque aequum eSt, ut ab arbitrio factoque parochi pendeat libertatem matrimonii impedire. a Adnitendum quidem parocho pro viribus est, ut huiusmodi matrimonia fieri pr0hibeat, multoque magis eidem cavendum est, ne eorum celebrationi voluntariam praesentiam exhibeat. Ex his tamen hoc tantummodo
278쪽
DE IMPEDIMENTIs MATRIMONII 271
sequitur, ut ipse data opera non debeat iis interesse, ut occasionem praeStandae eisdem assistentiae, quantum sas , evitare teneatur ; ut etiam si sorte circumventus aliove Obtentu accersitus suerit contrahentes Serio monere debeat, matrimonia huiusmodi sine gravi culpa celebrari non posse, sibi
autem dictam esse legem, ut eosdem contrahentes, si id quod deliberarunt, reipsa perfecerint, ad Superiorem deserat, a quo gravi poena plectendi erunt; praeterea ut animo et voluntate a praestanda eorum nuptiis praesentia longe abhorreat, cum huiusmodi contrahendi ratio a sacris canonibus reprobetur. At Mecesse non est aures obturare, velare faciem, aliaque huius generis sa - .cere, quae ad id solum valent, ut animos contrahentium aliquando scrupulis torqueant, qui scilicet, quamvis ut plurimum nesciant illicita ab invalidis distinguere, adhuc tamen non Solum matrimonium, uti destinaverant, contrahere, sed etiam consummare non praetermittunt: utrumque enim perficere in animo habent, quoties circumvento aut deprehenso parocho, coram eo proserunt verba ad mutuum consensum significandum idonea. hHactenus Benedictus XIV loc. cit. Vide S. C. C. 20 Sept. 1843. 0uapropter S. C. C. in Neapolitana Matriin. 6 Maii 1741 cum agebatur de parocho, qui suspicatus Virum ac mulierem, Ecclesiam iamiam ingressos, clandestine lare contracturos, in sacrarium , audita sola voce et Signor Parroco 3 aufugerat, proposito dubio e An constet de sponsalibus et matrimonio, vel potius sint concedendae litterae testimoniales super statu libero in casuq s respondit: e Assirmalive ad 1 partem, negative ad 2 et amplius, 3 et in Cartha g.
279쪽
mair. cum esset quaestio de matrimonio contracto coram parocho domi suae circa horam octavam noctis deprehenso, qui virum agnoverat, eiusque verba audiverat e Signor Curato leisia testimonio,
mulierem autem nec viderat, nec audiverat, eadem S. C., audito voto canonis tae et duorum Theologorum, respondit 22 Sept. 4753 ε amrmative pro validitate matrimonii, attentis lacti circumstantiis in casu de quo agitur. 3 Sic S. C. apud Fagnanum lib. de cland . des p. c. 0uod nobis n. 54, et Bened. XIV l. c. n. 5 ad dubium : 4 An sit matrimonium, si duo contrahant per verba depraesenti, proprio par0cho praesente , et aliis re- quisitis non omissis, cui contra clui parochus formaliter adhibitus non fuit, sed dum sorte convivii vel confabulationis vel aliud tractandi causa adesset, audit huiusmodi contractnm geri, et postea alter contrahentium velit ab huiusmodi contracturatione huius detectus resilire ' a resp.: e Posse resilireὶ nisi alia intervenerint, quae parochum a contrahentibus adhibitum fuisse arguant. 3 Porro ut parochus dicatur adhibitus, non requiritur,
quod antea moneatur, expreSSe vocetur , ac certio retur, sed Sufficit, ut coram eo consensus exprimatur, quia eo praesente exprimi debet. Non possum quin hic asseram quasdam S. C. C. decisiones a Zypaeo l. 4 de sponsal. , a Boch hComment . in I. C. W. l. 4, t. 3, n. 35, aliisque relatas, quas perspectas habere tironibus valde proderit. S. C. C. censuit: 1' e Ubi decretum eiusdem Concilii non est publicatum, valere matrimonia contracta absque observantia formae a Concilio praescriptae. 2' Publicationem praesumi, ubi decretum fuit aliquo tempore in parochia lam-
280쪽
DE IMPEDIMENTIS MATRIMONII 273
quam decretum Concilii observatum. 3' Ubi confla t Concilium esse publicatum, vel aliquo tempore in parochia tamquam decretum Concilii observatum, sed parochialis Ecclesia, utpote vacans, proprio parocho careat, et Cathedralis itidem, Ε - piscopo atque Capitulo habentibus a Concilio sa cultatem alium Sacerdotem ad id delegandi, nullusque alius ibi sit, qui vices parochi vel Episcopi
Suppleat, matrimonium valere absque praesentia parochi, Servata tamen in eo, in quo potest, sorma Concilii, nempe adhibitis saltem duobus testibus. -4' Si extent quidem parochus et Episcopus, et uterque nullo constituto Vicario, metu haereticorum lateat, ita ut vere ignoretur ubinam sit, vel eodem metu a dioecesi absit, nec ad alterutrum sit tutus accessus, validum est matrimonium contractum absque sorma, adhibitis tamen, ut dictum est, duobus testibus. γ Ex quibus colligitur matrimonia, quae non servata forma a Tridentino praescripta contrahuntur, valida esse tum in locis, ubi decretum de clandestini latis impedimento non est publicatum, neque susceptum , tum etiam in locis, ubi licet promulgatum suerit, usuque receptum, nulli tamen proprii adsunt pastores, quandoquidem ubi impossibilitas universalis et perpetua laret, totamque rempublicam, regi0nem, aut communitatem aliquam assiceret, aequitas postulat, ut forma tridentina, quoad illud personarum genus, cui dissicillimum, aut sere impossibile redditur eam servare, non censeatur inducta.
Monendum hic est cum Pio VI, Brevi ad Episcopum Genevensem die 5 Septemb. 1793 dato, et quoties duo saltem testes minime adsuerint, matrimonia esse invalida, et quatenus fieri possit,