장음표시 사용
281쪽
274 revalidanda, ita lamen ut, si obstet aliquod impedimentum iuris ecclesiastici, dispensetur ab Episcopo, quoties dispensandi facultate polleat ex concessione Sedis Apostolicae, ad quam recurrendum erit, si de impedimentis agatur , in quibus lacullatem non habeat ex eiusdem Sedis Apostolicae delegatione . a Vide etiam deesar. Cardinalis
Caprara die 26 Maii 4803. O 62.
De eIandestinis haeretieorum Matrimoniis.
Praestat hic de clandestinis haereticorum matrimoniis n0nnulla speciatim disserere. Ac primo quidem duo tamquam explorati principii loco notanda sunt, quorum alterum est: Si matrimonia inter duos haereticos sine Parochi praesentia valida iudicantur, valida etiam dici debent matrimonia , quae inter duas partes , alteram catholicam et alteram haereticam eodem modo contrahuntur . et Quoniam cum coniugum alter, ait Ben .XIV
de Syn. l. 6, c. 6 , n. 12 , tum ratione loci, in quo habital, tum ratione societatis , in qua Vivit, exemptus sit a Trid. Synodi lege, exemptio, qua ipse fruitur , alteri parti communicata remanet propter individuitatem contractus, Vi euius exemplio , quae uni ex partibus competit, ad alteram secundum etiam leges civiles extenditur , eique communicatur. 3 vide Clem. XIII ad Archiep. Mechlin. an. l767. Itaque validum est matrimonium clandestinum inter duas personas, quarum una tantum a lege tridentina, ratione loci, vel alia
282쪽
DE IMPEDIMENTIS MATRIMONII 275
ratione, exempta est. Alterum est: Matrimonia haereticorum, quae non Servata Ecclesiae sorma solo vel mutuo consensu, abSque praesentia magistratus civilis, aut ministelli acatholici, celebrantur , rata et firma absque dubio sunt, ac consistunt iis
in locis , in quibus Trid. Concilii decretum vel
numquam publicatum, aut Sallem, ob rerum perturbationes ac vicissitudines, numquam observa
tum est, tamquam eiusdem concilii decretum, vel si quando receptum et observatum fuit, longo deinde temporis intervallo in desuetudinem abiit, ut habet Pius VII Brevi et PROBE Novi T s ad Archiep. Moguntinum die 8 0ct. 1803 datum; vel si viget adhuc, ac a catholicis in contrahendis inter se
mutuo matrimoniis et cum heterod Oxis, servetur, parochus tamen catholicus absens est, vel nonnisi
dissicillime aut periculosissime adiri potest, ut ait Pius VI ad Episcopum Genevensem litteris diei 50ct. 4793. Intellerimus. Vide Card. de Zelada lil. 28 Maii 4783 ad Episc. Lucionen. , reSponsum S. C. pro negotiis Eccl. Galliarum 22 Apr. 1793 et Card. Caprara 25 Apr. 1803 apud Moser de Impedim. App. n. 78, q. 16. Hisce positis, quaeritur 1' An ubi decretum publicatum est, constantissimeque Observatum , nec ulla faveant S. Sed is indulta , matrimonia haereticorum coram ministro a catholico, vel coram magistratu civili inita, absque larma Concilii , nulla generatim sint, ac irrita ' Non desuerunt auctores, qui negativam sententiam tenerent, sive quod lex Tridentina haereticos non obligat, utpote quae ab iis non fuit acceptata, aut in usum deducta, sive quod ea nullo modo fuit de facto publicata in eorum religiosa societate , ac communitate, sive demum
283쪽
27 6quod ea Concilii Tridentini mens fuit, in praescribenda publicatione legis in singulis Parochiis, ut
valida matrimonia haereticorum essent, eo quod inter ipsos legem publicandam non fore praevidebat. Verum haec sententia, sic generatim accepta, contraria est praxi et doctrinae Ecclesiae, quae frequenter nulla declaravit propter clandestini latem matrimonia haereticorum, quae in locis, ubi Con-hilium Tridentinum publicatum est, abSque praesentia Parochi inirentur. S. C. C. responso dato ad
Nuntium Apostolicum in Belgio, die 26 Sept. 1602,
et decreto edito in Tricari n. , Innoc. XI probante , 8 Ian. 1678 statuit: e Haereticos quoque, ubi decretum est publicatum , teneri talem larmam observare, ac praeterea etiam ipsorum matrimonia, absque sorma Concilii, quamvis coram ministro haeretico, vel magistratu civili contracia irrita ac nulla esse. v Idem confirmatur ex decis. in una Polon. ad dubium et An quando mulier catholica cum haeretico, vel contra, matrimonium, praesenteministro haeretico, contrahit in loco, in quo dubilatur, an S. Concilium Trid. fuerit publicatum, debeat coram Parocho catholico iterum contrahere sdie 13 Nov. 1638 reposuit: et Si non constat de publicatione S. C. Trid. in Parochia contrahentium, non esse invalida matrimonia coram ministro haeretico contracta: si vero constat de publicatione S.C. in parochia, saltem ex illius observantia per aliquod tempus tamquam decreti sacri Concilii, ad validitatem matrimonii requiri, ut coram Parocho catholico iterum contrahant. S. C. eodem modo decidit in una Rure monil. Matrim. 2 Maii 1676 ; in una Genaden. Malr. 4 Sept. 1677, et in Bosco-duc. Matrim. 13 Febr. 1683 , ei 6 Martii 1694,
284쪽
DE IMPEDIMENTIA MATRIMONII 277
ubi ad dubium , et An milites catholici cum aca
tholicis mulieribus teneantur servare formam praescriptam a Conc. Trid.' a reposuit: e affirmative
in locis, ubi publicatum esset Concilium , iuxta decretum S. C. 26 Sept. 4602 ad tertium dubium, approbante S. M. Clem. VIIl.
Argumenta, quae pro contraria sententia a nobis fuerunt summatim exposita , facile scivuntur. Nam primum deductum ex acceptationis desectu ex parte haereticorum nullum habet pondus ; si quidem notum est acceptationem ex parte subditorum, praesertim rebellium, non expostulari, ut lex obligandi vim habeat. Non subsistit pariter Se cundum argumentum , praesertim quod quaestio generatim proposita est, nec coarctatur ad ea loca, ubi protestantes distinctas parochias, propriosque pastores habent, de qua in serius videbimus. Tertium tandem argumentum non valet, quia mens Concilii non ea fuit, ut omnes ubique protestantes a lege generatim eximeret. Quae cum ita
sint, illud, ut certum in iure, ac tutum in praxi statui inde potest ac debet, nempe: ubi per positivam probationem , indubitanter demonstratur Concilii decretum promulgatum esse et admissum , nec in desuetudinem abiisse in parochiis ,
intra quarum ambitum contrahentes haeretici, catholicis hic illinc commixti vivunt, ac veluti ineolae commorantur. ita ut Separatam numerosamque in loco haud constituant societatem cum propriis coetibus religiosis , veluti parochiis , nullus profecto dubitationi locus superesse potest, quinii, tridentina lege obstringantur, praesertim quod, ut observat Pignatelli T. 5 Consuli. can. 77 , D. 27 domus habitationum dicuntur sub dictis ed
285쪽
278 tholicis parochiis exs bare, et hae relici eorum legibus vinciuntur; adeoque matrimonia eorum inter se et cum Catholicis contra Ecclesiae legem inita habenda sunt irrita. Fallitur itaque cl. Pellem Prael.
in I. Ecc. Un. S 507 dum generatim amrmat ε Εcclesia hoc impedimentum clandestinitatis) adversus eos Protestantesin non urget, nec in Germania nostru Urgere posset, quum tenacior eiusdem exsequutio plus mali, quam boni post se traheret, pacemque atque mutuam concordiam perturbandi quotidianam occasionem praeberet. 3 Ilaec Pellem sententia clar. Nardi arridere videtur tum in Op.
. Elementi di diritto Canonico 3 t. 2, t. 3, ῆ 62,
tum in op. e Dii illo Matrimoniale catlolicos * 78. 0uaeritur 2' η An irrita et prorsus nulla dicenda sint matrimonia in iis regionibus absque concilii forma contracta , in quibus haeretici statum civilem a gubernio probatum habent, et religionis suae cultum in propriis templis, cum propriis ministris libere exerceni, quin lamen societatem distinctam ac separatam a catholica cum suis iuribus, ac legibus adhuc etarment ac constituant, sive quod exiguo admodum numero sint,
sive quod subiiciantur catholico principi, qui Sectae professi0nem tolerat, quin opprobet , SiVequod cultus, qui in templis permittitur, exercitium ad nonnulla articula la loea desinita restringitur, quae et ipsa, edicto Regis, Parochi catholici iurisdictioni subiiciuntur' Non desuerunt auctores, qui pro negativa sententia pugnarent, innixi non deseclupolesialis Ecclesiae, sed desectu eius voluntatis, quem desectum tum e Concilii Tridentini mente, tum ex Bened. XIV declaratione de matrimoniis Hol- .landiae desumere arbitrati sunt. Verum post docu-
286쪽
DE IMPEDIMENTIS MATRIMONII 279
menta, postremis praecipue temporibus, hac super re a S. C. C. edita, nullum amplius exstat dubium, quin amrmaliva sententia omnino tenenda sit. 0missis responsis an . 17 26 ad Episc. Corcyranum, an . 1803 ad Episc. Melitensem, an . 1847, ad Vic. Generalem Parisiensem, an . 1828, ad Vi carium Apost. Bredanum , an . 1831 ad Episc. Cameracensem, an . 1847 ad Episc. Fluminis ianuarii, et an . 1848 ad Episc. Viverensem datis, quae collecta reperies penes clar. Perrone, e De Matrim. Christiano T. 2, t. 2, secl. 1, c. 6, a. 2, satis nobis erit asserre decisionem s. Poenitentiariae 28 Mart. 1834, ubi ad dubium et Utrum matrimonia ab haereticis inter se, aut cum catholicis, iuxta solas leges civiles, seu coram ministro haeretico, sine praesentia Parochi catholici inita, valida sint in Galliis, et in aliis regionibus, ubi ut in Galliis prolestantes et haeretici omnes habent suos ministros , templa, seu statum legalem a Gubernio probatum a reposuit e Nega live, exceptis regionibus , de quibus loquitur Ben. XII in decl. diei 4 Nov. 1741, atque ad quas per SuccesS0res suos illa eadem declaratio extensa est. 3Duo hic praestat animadvertere. Primum eSt Matrimonia haec fieri valida, ubi contrahentes, de nulli late matrimonii optime gnari, alio se conserant , ubi Tridentinum Concilium non est publicatum , habitationem ibi figant et per tempus neceSSarium commorantes, novo consensu, illud revalident. Vide SS. Inquisit. decis . an. 4842 et 1848. Alterum est, citata declaratione benedi clina decerni, 1' matrimonia in foederatis Belgii provinciis inter duos haereticos, usque modo contra ela, quaeque in posterum contrahentur , etiam Si
287쪽
280 forma a Trid. praescripta, non fuerit in iis celebrandis servata, dummodo aliud non adstiterit canonicum impedimentum, pro validis habenda esse , adeoque si contingat utrumque coniugum ad catholicae Ecclesiae sinum se recipere, eodem quo antea coniugali vinculo ipsos omnino teneri,
etiamsi mutuus consensus coram Parocho catholico ab iis non renovetur; sin autem unus tantum ex coniugibus, sive masculus, sive semina convertatur , neutrum pDSSe, quamdiu alter superstes
erit, ad alias nuptias transire. 2' Idem dicendum esse de matrimoniis mixtis in iisdem pariter soc-deratis Belgii provinciis, absque forma a Tridentino Statuta, adeoque ea matrimonia, alio non concurrente canonico impedimento , valida habenda esse, et neutrum ex coniugibus, donec alter eorum Supervixerit, ullatenus posse, sub obtentu dictae sormae non Servatae , novum matrimonium
inire. 3' 0uidquid haetenus sancitum dictumque est, intelligi etiam de similibus matrimoniis, extra sines dominii eorundem laederatorum ordinum contractis ab iis, qui addicti sunt legionibus, Seu militaribus copiis, quae ab iisdem foederatis
ordinibus transmitti solent ad custodiendas, muniendasque arces conterminas, vulgo dictas di barriera, dummodo tamen uterque conii ix ad eaSdem eo pias, Sive legiones pertineat. 4' hanc declarationem complecti etiam civitatem Mosae Traiectensis, a Republica foeduratorum ordinum, quamvis non iure dominii, sed tantum oppignorationis, ut aiunt, nomine possessam. 5' Nil decerni aut declarari de coniugiis, quae vel in regionibus principum catholicorum ab habentibus domicilium inprovinciis laederalis ineuntur, vel de illis, quae in
288쪽
DE IMPEDIMENTIη MATRIMONIi 281
provinciis foederatis contra liuntur ab iis, quorum domicilium in regionibus catholicorum principum eorumque dominio situm est, de quibus ubi disputatio contingat, iuxta canonica iuris principia , et probatas S. C. resolutiones, decidatur. Quibusnam rationibus Ben. XIV ductus sit ad hanc declarationem emittendam, inquirere longum est, nec ad id quod spectamus necessarium. Verum haec declaratio, absque nova ac speciali S. Sed is decisione applicari nequit matrimoniis in aliis locis, ac regionibus initis , licet eadem circumstantiarum adiuncta faveant, ut S. 0. ait ad Vicarium Capitularem Pietavi ensem 28 Aug. 1818. De regionibus , quibus eadem ex S. Sed is indulgentia vim suam potestatemque exserit, in serius Sermo redibit.
Quaeritur 3' an nulla et invalida sint matrimonia, quae, non Servata forma Concilii, ab haereticis contrahuntur in illis regionibus , in quibus ,
praeter Suos ministros, templa, et statum legalem a gubernio probatum, protestantes societatem veram ac propriam per se stantem a catholica omnino separatam constituunt; sive quod iam ab anno
1563, quo decretum Conc. Trid. editum suit, ipsi impune ibi grassantur; sive quod posthac, SucceSSutemporis, per pacta conventa in pace monasteriensi, sub principe a catholico, publicis rebus potiuntur et dominantur; sive quod demum catholicis intermixti numero pares, aut etiam longe superi O-rra, existunt, et iuris aequalitate , consuetudine civili, cultusque libertate, licet sub catholico principe, integre perfruuntur Τ Verbo, quaeritur utrum separalae heterodoxae societates, quarum origo et existuntia Trid. Conc. publicationem an
289쪽
282lecedit, aeque ac illae, quae deinceps constitulae sunt, et efformari adhuc possunt, in locis, ubi catholici pauciores numero sunt, attentis circumstantiis, ac periculis quae inde exorirentur, Tridentini decreti lege adhuc generatim comprehendi debeant Duplex adest sententia; qui affirmativam sequuntur, innituntur tum SS. CC. decisionibus superius allatis, quae absque ulla distinctione, ac limitatione ipsis statuere visae sunt, ut haeretici formae Concilii, ubi publicatum ci receptum est, strictim semper obstringantur ; tum peculiari S.C. C. responso an. 1742, quo matrimonium mixtum, non servata Ecclesiae forma, Ulmae celebratum, ubi Concilii decretum publicatum esse amrmabatur, nullum et irritum dicitur; tum denique
Brevi Pii VIII 15 mari. 4830, et Instructione Card. Albani diebus 25 et 27 maii 4830, ad Archiepiscopum Coloniensem, et Epis. Trev. Paderbon. et Monaster. datis, quibus decernitur matrimonia in iis locis usque eo tempore, sine Parochi praesentia, celebrata nulla esse et irrita. Qui negativam tenent sententiam suum hauriunt fundamentum sive ex mente concilii, sive ex tacita, quin imo ex expressa S. Sedis conniventia et usu Ecclesiae, sive ex iis rationum momentis , quae in celebri causa Yprensi visitat. SS. LL. fuso calamo exposita sunt, ac sapienter disputata, sive demum ex ipsa declaratione Bened. XIV. In hac sententiarum discrepantia, nostri instituti ratio non patitur crisim et epicrisim argumentorum utriusque sententiae instituere , et rationibus ac coniecturis rationes ac coniecturas opponere. Salius est documenta et exempla in medium asserre , ex quibus probare nonnulli gravissimi sane nominis auctores conni-
290쪽
DE IMPEDIMENTIS MATRIMONII 283
tuntur, sanctam Sedem, nulla praevia decreti Tridentini derogatione, dispenSatione, aut declaratione, aliquando decrevisse pro validis habenda esse matrimonia haereticorum etiam in locis, ubi sorte
constat Concilium esse receptum, attentis praecipue gravibus rationum momentis, ac circumstantiis ex societatis a catholicae existentia depromptis. Itaque ad rem propius accedendo, scio equidem hos auctores haud multum inniti exemplo ex matrimoniis in foederatis Belgii provinciis initis deprompto, quum notum ipsis sit de hoc facto auctores diversa sentire, nec uno eodemque modo
explicare motiva, quibus Ben. XIV inductus est ad ea valida declaranda. Hoc itaque silentio consulto praetermisso, in medium primo asserunt exemplum, quod Helvetia exhibet. Cum enim dubium propositum esset de validitate matrimonii inter duas personas ex secla Calviniana in pago Coppet, S. 0. seria 5, 8 apr. 4752 validum connubium desse decrevit, et Bened. X coram consultoribus generatim dixit: et Non esse amplius hodie in discrimen revocandam validitatem matrimoniorum inter haereticos, et insuper animadversione dignum censuit, quod separatio coniugalis non ita facile admittenda est in iis locis, in quibus , ut notorium est per pacta conventa in pace Wesiphalica a S. Sede semper reprobata , impune grassantur haereses, et matrimonia catholicorum et haereticorum valide, licet illicite, contrahuntur. 3 2' Exemplum, cui innituntur, praebet Hibernia. Episcopi enim Omnes, exceptis Archiep. Dublinensi, et Ε- piscopo 0ssosΤensi, postquam aperte declararunt Conc. Trid. decretum a tempore immemoriali in ea regione receptum esse ac promulgatum, dem -