장음표시 사용
291쪽
284ptis Augustae Galviae districtu et Archidioecesi Thira mensi, ubi a 40 circiter annis promulgatum
vigebat, animadvertere non praetermiserunt, Societatem haereticam a catholica separatam, vel a tempore editi decreti iam exstitisse, vel certo deinde efformatam fuisse, adeoque, attentis his circumstantiis , praesertim postrema , matrimonia haereticorum , tamquam firma et valida haberi.
S. O. ser. 5, 19 martii 1785, auditis SS. DD. CC.
generalium inquisitorum suffragiis, decrevit et matrimonia mixta in Hibernia contracta et contrahenda, non servata forma Conc. Trid. iis in locis, in quibus Conc. ipsum, sive etiam decretum Sess. xxiv, c. 1 de res forsan suit publicatum, alio non
concurrente canonico impedimento, quamvis illicita, habenda tamen esse ut valida. s 3' Exemplum desumunt ex provinciis prolestantibus regno Bavariae, an . 18 14 adiu iactis. Cum enim ex una parte constaret protestantes, usque ad illud tempus in societatem Separatam ebi coaluisse, Suoque ritu, sub principe a catholico, matrimonia inivisse, cumque ex alia innotesceret, nil prorsus a Gubernio catholico, quod sus sectum erat, decerni hac super re pro Ecclesiae bono, atque praescribi, Gregorius XVI haec omnia allente serioque considerans, potiusquam quaestionem proponeret, an Conc. decretum ibi fuerit nec ne publicatum, satius duxit, breve ad Episcopos Bavariae 28 maii 4832 mittere, et a Card. Bernetii instructionem edi , ubi statuebatur die 12 sept. 4834 e eiusm0di coniugia firma, ac valida , proptereaque in dissolubilia ha benda esse. 3 4 exemplum suppeditat Hungaria. Ad dubium ab Episcopo Rosnavi ensi propositum: et An cessante omni alio canonico impedimento ,
292쪽
DE lMPEDIMENTIA MATRIMONII 285
valeat in Hungaria matrimonium inter partem utramque haereticam, non servata forma Conc. Trid.; S. 0. ser. 546 martii 4780 reposuit: e matrimonia haereticorum inter se, coram ministro haeretico inita ita oportere dissimulare, ut Supra eorum Ualiditate, vel invaliditate ab omni prorsus abstineas ne dum proserendo iudicio, verum etiam proserenda disputatione .s Huiusmodi dissimulationem tamquam tacitam approbationem habendam esse, citati auctores deducunt, tum ex regula glossae in
cap. Super eo de Cognat. Spir. , ubi super illa verba, dissimulare poterit, habet: et Talis dissimulatio loco probationis lacitae habetur, et merito , cum nullum obstet impedimentum , tum ex Pii II responso eodem tempore ad Episcopi dubium dato,
quo Summus Pontifex a voto ac sententia consultorum, qui stabant pro nullitate matrimonii, recedens, et verba id exprimentia e formula expungens, haec substituenda esse voluit: e Prudentiam tuam non latet ,huiusmodi nuptias catholico homine prorsus indignas Ecclesiam semper obhorruisse , nec quidquam intentatum reliquisse, quo fideles suos ab eis ineundis omnino deterreret; proptereaque si in quibusdam regionibus, propter locorum et temporum disticultates, eadem connubia tolerari contingit, id quidem ad eam reserendam est aequanimitatem, qu0e nulla ratione approbationis, vel consensus cuiuspiam loco habenda est; sed merae patientiae , quam 'ad maiora vitanda mala assert necessitas, non voluntas. 3 Accedit, ad
rem confirmandam , Gregorii XVI instructio per Emin. Lambruschinidio 30 maii 1841 ad Prima lem, Archiepiscopos, et Episcopos Hungariae data, quis
praescribitur, matrimonia mixta, non servata Con-
293쪽
286cilii forma, et ea ratione inita, inspectis tam praeteritis, quam praesentibus locorum, de quibus est Sermo, peculiaribus circumstantiis, esse ab Episeopis et Parochis dissimulanda, et quamvis illicita, pro validis habenda. γ Ubi notandum , peculiares hasce circumstantias non desumi aut deduci ex eo, quod non constaret de promulgatione decreti concilii, sed praesertim ex eo quod, haeretici vel multo antea in IIungaria publicum religionis suae exercitium, pactis ac legibus, nacti essent, et parem cum catholicis civilem ac politicum statum haberent, vel saltem ex eo quod successu temporis, et post edicta Iosephi II, an. 1781, ac Leo-poldi I, an. 179l, quibus iurium aequalitas, nullis locis circumscripta, et cultus omnimoda libertas, et expedita matrimoniorum mixtorum, absque ulla limitatione, celebratio impertiebatur, societatem
omnino Separatam constituerent. 5 tandem argu
mentum ex decisione S. 0sticii ad 4 dubium propositum a quodam Germaniae Antistite, deducitur. Quaerebatur et quid de matrimonio iudicandum , quod sponsi mixtae religionis , ad quod Parochus
ea tholicos propter desectum cautionis opportunae de catholica educatione prolis , illud benedicere , aut litteras dimissoriales dare recusavit, coram ministello protestantico contraxere ' Numquid mulier hic, ubi Concilium Tridentinum est receptum concubina erit habenda' Et si ita, quibus sub conditionibus Ecclesiae' poterit reconciliari, eiusque matrimonium validari' a Die 30 Ian. 1842 responsum suit: et duoad primam et secundam partem recurrant in casibus peculiaribus. a Porro ex hoc responso illud consequi videtur, nempe fieri posse, ut attentis adiunctis, matrimonia inter haereticos
294쪽
in locis ubi Concilium Trident. receptum est, tamquam valida habeantur. duae cum ita sint, nil aliud remanet nunc, quam ut responsiones hic breviter asseramus, quas huius sententiae patroni in medium asserunt ad destruenda argumenta, quae ab oppositae Sententiae auctoribus proponuntur. Primum itaque quod spectat ex SS. CC. decisionibus desumptum argu mentum, lacile solvitur. Nam citatue decisionesulio omnes spectant, eo quod attingunt haereticos incolas, qui nondum, constituta separata societate,
intra catholicae paroeciae limites , in qua Conc. Trid. est publicatum, domicilium et habitationem habent, ecclesiasticaeque iurisdictioni subiiciuntur. Cum itaque sermo sit de haereticis , de quibus loquuti suimus in prima quaestione, nullum adest
dubium, quin eorum matrimonia, non Servata lege
Ecclesiae, nulla sint ac irrita. Ad rescriptum S. C. C. de matrimonio Ulmae celebrato quod spectat, iidem auctores animadvertunt agi de matrimonio, quod sponsi ex loco, ubi Concilii decretum suit promulgatum, et acceptum, Se Ulmam, unius matrimonii celebrandi causa transtulerunt, quin
legitimum domicilium, vel quasi domicilium ibi
revera adepti essent. Iam vero paullulum memoriae revolventi iuris regulas iampridem constitutas ac superius a nobis expositas , de iis ,
qui relicta regione in qua domicilium habent,
alio Se conserunt, ut, nullo novo ibi domicilio , vel quasi domicilio adhuc acquisito, matrimonium contrahant, illico patebit ac manifestum erit matrimonium Ulmae contractum ea solum ratione irritum esse, quia illuc contrahentes fixerunt habitationem, eo solo animo , ut, nullo
295쪽
288 novo domicilio, vel quasi domicilio habito, absque
Parocho contraherent. Itaque matrimonium nullum erat, utpote contractum in loco, ubi sponsi nullum erant adepti domicilium , aut quasi domicilium, ex cuius desectu, matrimonium semper nullum exstitisset, etiamsi admittatur Concilii decretum Ulmae numquam promulgatum fuisse, quod palet ex resolutionibus Sacrae Congregationis Concit. superius pariter citatis, quibus constat 4 nullum esse illorum censendum coniugium , qui illic celebrant, ubi receptum non est Concilii decretum , non habentes sive domicilium, sive quasi-domicilium. a Quin imo dicendum, nullum fuisse matrimonium , licet coram Parocho Ulmae, proprii domicilii Parocho praetermisso, celebratum fuisset. Nam S. C. C. die 22 Feb. 1634, censuit dandam esse declarationem in abstracto informa sequenti: et Vir et mulier e loco suae habitationis, absque animo illam relinquendi, discedentes et ad locum alterius Parochiae solo animo ibi matrimonium celebrandi, non autem domicilium transferendi, ibi coram Parocho illius loci matrimonium inter se contraxerunt. Supplicatur per S. C. declarari, an huiusmodi matrimonium sit nullum, vel validum Τ S. C. secundum ea, quBe eXponuntur censuit esse nullum. ν Tandem ad Breve
Pii VIII et instructionem Card. Albani qu0d Spectat,
quae ultimo loco obiiciebantur , opportunum esse duco quae de hoc documento, in suae sententiae sulcimen ab auctoribus exponuntur, suSO calamo exponere , ut aperte constet quid e0 tandem assertur , ac decernitur. Duo Sunt, reapse, quae inibi praescribuntur; alterum est, matrimonia mixta usque
ad diem 24 Martii 4830, absque Concilii serina
296쪽
DE IMPEDIMENTIA MATRIMONII 289
in iis, irrita esse ; alterum est, valitura quae deinceps iniri contingeret. Iam vero primum nil prodesse contrariae sententiae patronis, quisque facile sibi persuadet, si pacalo animo animad-Vertere voluerit, sermonem esse de provinciis maxima ex parte a catholicis inhabitalis, et catholicis principibus usque ad annum 4770 subiectis, quo primum tempore sub Regis Borussicia catholici usque ad an. 1798 dominatu devenerunt. Scimus praeterea ex eo tempore usque ad an .
18 14 sub Gallorum regimine catholicos vixisse , alqup adeo haereticos ibi commorantes valde paucos numero suisse, saltem usque ad annum 1825, unde factum est, ut populi omnes catholicam religionem profiterentur, et si qui essent protestantes, vel nullum religionis suae publicum cultum haberent, lege id velante, vel ad nonnulla loca coarctatum et ea, non minus quam alia quaecunque, iurisdictioni Parochi subiecta omnino conlinerentur. Neminem latet anno 1825, primum ad Rhenanas provincias legem illam nefariamCodicis Borussici an. 1792 editi, fuisse applicatam,
qua statuebatur, ut in matrimoniis mixtis masculi institui deberent in religione patris, et seminae in religione matris, quin imo ad easdem extensam legem die 21 Nov. 1803, qua declaratum fuit, universam prolem institui debere in religione patris,
et insuper sacerdotibus interdictum, ne a personis matrimonium contracturis ullam exigerent sponsionem super religiosa nasciturae prolis institutione. In his rerum ac locorum adiunctis, mirum non eSi,
quod Pius VIII de illorum causa respondens, qui mixta matrimonia inire ausi fuerant, catholico Paroelio non praesente, iuxta iuris canonici princi-
297쪽
pia , probatasque SS. CC. decisiones decreverit; ε Matrimonia usque ad id tempuS, absque Parochi
praesentia inita, nulla esse et invalida. a duo decreto nil adinvenitur quod Sententiae, quam auctores defendunt, opponatur. Alterum autem decretum eidem magis lavet, quam obsit. Nam S. Pontifex ex una parte maximo animi sui moerore perspiciebat, plures catholicos, terrore saevitiarum fractos iniustae ac exitiosae legi parere, et simul praevidebat futurum in posterum, ut matrimonia mixta , lege praecipiente , coram ministro solum prolestante , contraherentur , nullis obstanIibus monitis; praesertim quod protestantes potentia, ac numero sere catholicis praestabant, ac societatem separatam, in iis provinciis, cum suis templis, aeministris constituebant, et quae suae Sunt sectae exercebant; ex altera parte pertimescebat, ne iterum quaestio proponeretur , an scilicet, attentis hisce circumstantiis, praesertim citata lege, matrimonia mixta, quae mutato earum regionum tem
porali dominio, iisque e catholici Regis ditione inhaeretici principis potestatem translatis, in posterum fierent, absque Parochi praesentia, nulla et irrita censenda eSSent, veluti facta contra Conc. Trid. dispositionem , an vero valida , utpote Sub eiusdem Concilii censura non amplius comprehensa. 0uae cum seria attentione perpendisset Pontifex Summus, prudentissimo sane ac providentissimo consilio decernendum duxit, religionis causam, utilitatemque prae oculi S habens e matrimonia mixta, quae posthac contrahi contingeret, non servata Ecclesiae forma , pro Veris connubiis haberi, prout apostolica auctoritate vera ei rata sorodeclarat et decernit, contrariis quibuscumque non
298쪽
obstantibus. 30uod quidem maxime consorme spiritui lenitatis, qua semper Ecclesia catholica usa est et valde conducens esse ad omnes scrupulos eliminandos, et ad consulendum bono sidelium , nemo est qui non videat, ac sateatur. Quid quaeso, significat aliud haec duplex agendi ratio, nisi quod Pius Vi II duplici casui, accurata decisione, providere voluerit, in quorum altero agebatur de haereticis paucis admodum numero, qui nullum coetum proprium, sub principe catholico, efformabant, nec statum civilem publicum habebant; in altero erat quaestio de protestantibus auctis numero, sub Principe a catholico. qui quae suae essent sectae libere exercerent, et in societatem Separatam coalescerent' Haec vero paulo susius uberius que prosecuti sumus, ut quisque intelligeret, qua ratione, quoque sine de gravissimo hoc argumento S. Pontifex statuendum iudicaverit. 0uibus sic expositis, ac enucleatis, iam pluribus opus non est . ut intelligatur, affirmativae sententiae haud ita generatim, ac simpliciter a quiescendum eSse, Ut ea in praxi, quibuscumque in casibus indiscriminatim sequenda sit, nullo habito respectu sive circumstiantiarum , quae modo in una facti specie adsunt, molo in altera desiderantur, sive rerum ac locorum adiunctorum, quae maximi ponderis esse solent. Quapropter consultum quam maxime erit, in casibus peculiaribus, antequam transitus ad alias nuptias, aut denegetur, aut permittatur, ad S. Sedem recurrere . expositis omnibus circumstantiis, ut ea vel de valore matrimonii decernat, vel statuat quid magis expediens sit, et interea temporis a iudicio serendo abstinendum est, eo vel magis quia ex hoc iudicio
299쪽
292 non iam utilitatis fructus, quam ostensionis et periculi metus in catholicae Beligionis perniciem
4' Tandem quaeritur, an in regionibus catholicis, ubi Concilii decreto promulgato ac usu recepto tum plena adest cultus ac conscientiae libertas , tum iniqua lex viget de matrimonio, quod coram laico administro ad hoc constituto iniri debet, vera ac legitima habenda sint eonnubia
haereticorum, qui etsi parvo numero sint, statum tamen civilem, ac religiosam distinclam societatem cum omnibus iuribus civilibus et cum publica cultus libertate essormant, ac constituunt Quaestio haec eo tota reducitur ut videatur, an in regno catholico , ubi aequalitas civilis, et culius libertas omnibus civibus concessa est, haereticis paucis numero commixtis cum catholicis, sola societatis separatae constitutae ac recognitae ratio potens prorsus Sit, ac sussiciat, saltem decursu temporis, ut a lege Concilii liberi et exempli dicantur ' Astii malivam sententiam praeter alios sequuntur Carriere op. de Matrim. , auctoro p. Eludes de Theologie, Paris 1839, et Adamus
Iosephus Ahrig professor Dil ingensis. Fertur cardinalem Caprara quaestionem haud ab hac absimilem , nempe , an in Gallia heterodoxi decreto Concilii absolute ac semper delineantur, Pio VII proposuisse, et additur Summum Pontificem eam dirimere noluisse. Verum postquam Pius VIII nulla declaravit matrimonia mixta clandestine inita inprovincia Coloniensi usque ad an. 1830, et Gregorius XVI, tum responso S. Poeni lentiariae superius citato an . 1834, tum decis. S. 0. 16 Feb. 1852, decrevit constare de nulli late matrimoniorum mi.
300쪽
torum in Galliis et Belgio, non servata forma Conc. Trid. celebratorum, nullus amplius dubitandi locus relinquitur, quin negativa sententia vera sit. Accedit quod licet ex laclo separatae societatis haereticorum in regno catholico Sedes Apostolica vim hau serit, ut in quibusdam casibus haereticorum matrimonia pro validis habenda esse decerneret; certum tamen est, huic facio non ita simpliciter institisse , ae innixam fuisse, ut aliis argumentis missis, et diversis rerum, ac temporum adiunctis postpositis, putaverit per se susticiens esse, ut haereticorum matrimonia valida haberentur. Nolumus hic silentio praeterire , non deesse pientissimos ac sapientissimos Antistites , qui vehementissime exoptant, ut pro salute animarum, ac pro Ecclesiae bono aliquid de rigore huius iuris imminuatur, atque permittatur in posteruma S, Sede, ut matrimonia, de quibus agitur, dissimulentur, vel saltem ut sponsi in bona fide relinquantur. 0uin imo nonnullos audivi, enixis precibus exposcere, ut vel generali lege decernatur, a catholicas omnes societates ac communitates ubivis et quomodolibet pacisce viventes, quanium ad religionem pertinet, decreto Conc. Trid. non comprehendi, vel saltem expressa declaratione aut Brevi Apostolico per extensionem Declarationis Bened. XIV ab eodem eximi. Motiva autem, quibus antistites ii sapientissimi pressius innituntur, procedunt, tum ex eo quod reddatur inde religio catholica minus invisa prolestantibus in genere , et valde lacilis iis in specie, qui sorte parati sunt in Ecclesiae sinum se recipere, tum eX eo, quod gravissimum illud malum, ad quod prae- Sertim evitandum Conc. Trident. in suo decreto de