Septimii Mariae Vecchiotti *tractatus canonicus de matrimonio ex opere cardinalis Ioannis Soglia excerptus et ad usum parochorum et confessariorum accomodatus additis appendicibus de impedimenti civilibus matrimonii de formulis supplicum precum ac de

발행: 1868년

분량: 563페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

cAPUT III.

294 clandestiuitate intendit, aut non amplius existit, aut alia ratione prorsus impeditur, et praeterea Omne

ex renovato consensu et simulata conversione periculum sere evanescit; tum demum ex eo, quia impossibile nunc est, ut nuptiae clam fiant, et ut pars, relicta priore uxore, cum alia palam contrahat, et

in perpetuo sic vivat adulterio. Archiepiscopus Friburgensis una cum suffraganeis suis 1 Augusti 1864, id a S. S. expetivit ad tollendum omne dubium, ad evitanda quaecumque mala , et ad anxietates conscientiae amovendas. Verum die 17 Martii 4865 rescriptum est: et Non expedire, ut in re de qua agitur, in praedictis dioecesibus aliquid innovetur, nec ut ad eos applicentur, quae pro aliis di0ecesibus concessa aut declarata suere. v An idem resp0nsum aliis etiam locis applicandum sit, S. Sed is erit decernere. Quod ad nos attinet,

eorum vota exposuisse sussiciat. Interea illud accurate notandum est, quod usque dum aliter a S. Sede n0n sit definitum, sequamur oportet propositam sententiam, qua decernitur, in casu, matrimonia haereticorum, aer mixta clandestina nullo pacto esse valida in regnis catholicis, licet societates a catholicae per se stent. Unde monitos V0lumus parochos, ut, si de matrimonio convali- dand0 aperte agatur, in eo toti sint, ut con SensuScoram parocho et testibus renovetur, sin minus caule est procedendum, nihilque agendum, inconsulta Sancta Sede, quae omnibus attente consideratis, videbit, an expediat nullitatem matrimonii declarare, vel potius satius sit contrahentes in bona fide relinquere. Restat nunc, ut breviter indigitemus tum loca quibus declaratio Ben. XlV extensa est; tum loca,

302쪽

quibus ex S. Sed is indulgentia aut decreto matrimonia mixta valida sunt; tum tandem loca, in quibus Conc. Trid. publicatum non est, vel saltem dubium adest, an publicatum sit. Plures sunt regiones, praecipue aea tholicis subiectae principibus, in quibus B R. PP. Benedictinam declarationem extenderunt. Clem. XIII itaque hanc declarationem extendendam esse voluit

dec. S. 0. die 29 Nov. 1764 ad regionem Quebe- ciensem et Canadiensem, ex quo sub dilione Angliae perveneral; die 21 Uebr. 1765 ad Uratista viam et dioecesim in ea territorii parte, quae Regi Borussiae subiiciebatur ; die 12 Septembr. 1765 ad provinciam Malabariam iamdiu sub ditione Bollandiae existentem : die 17 Maii 4767 ad Bombaicum, ubi pervenit ad potestatem societatis ab Indiis nuncupatae. Clemens XIV 5 Maii 1774 ad Ulmiam civitatem , Olim in dioecesi constantiensi, nunc in regno Uurtembergico, et ad dioecesim Culmiae sub regno Borussico ; Pius VI 2 Martii 4780 ad eam Poloniae partem, quae regno Moscovitico unita fuit; et die 19 Iunii 4793 adducatum clivi ensem eamdem declarationem extendit. Ad ducatum Cliviensem quod spectat, illud notandum est, quod licet Suprema Inquisitio die 5 Iulii 4796 rescripserit: . Ex hactenus deductis non constare de nullitate matrimonii in ducatu

Cliviensi; , tamen die 15 Iulii 1793 propositis

dubiis et 1' an matrimonia contracta a catholicis et haereticis coram ministellis a catholicis ducalus Clivi ensis sint valida et licita in casu Τ 2' an et quomodo parochi catholici eiusdem ducatus licite concedere valeant dimissorias ad ea contrahenduin casu 3' an declaratio Ben. XIV quoad Hollan-

303쪽

296diam et Belgium sit extendenda ad praedictum ducalum in casu's S. C. C. reposuit: et ad 1 stat S. C. pro valore, sed tamen ait illicita esse, si eritamen posse licita ex dispensatione S. Pontificis; ad 2' id licite non fieri: licitum tamen fieri ex dispen. satione cum iusta causa; hanc causam hic adesse; ad 3' respondit assii malive, et insuper censuit consulendum. SS. 's Pius VI dedit instructionem

die 19 eiusdem mensis. Ulterius idem praestitit Pius VII 25 Apr. 1817 quoad Silesiam, quae ad BOrussiae regnum ξpectat, et 3 Martii 1823 quoad

Septentrionales Americae insulas Angliae, Bataviae, Daniaeque guberniis obnoxias, S. 0. Sede ud Cante, hoc est die 9 Septemb. 1823 applicavit declarationem ad Stalus laederatos Americae Septentrionalis, et speciali in ad Dioecesim Neo-0rleanensem, quatenus opus esset, Seu ad Superiorem et Inferiorem Luisianam ac Floridas, caeterasque partes olim Gallorum et Hispanorum ditioni subiectas; nec non ad Insulam SS. Trinitatis. Clar. Kenrich. Op. cit. n.

184 Opinatur ipsos catholicos ibi haud ligari, nisi

in parochiis olim erectis , sstu antiquis. Leo XII per S. 0. 20 April. 1826 declarationem ad omnes ineolas Mosae Traiecti extendit, ac denique 3 Septemb. 1828 ad provincias Ital0-graecas, Seu ciubaniam, Bulgariam, Bosniam Turcicam, dummodo non agatur de matrimonio inter duos catholicos; tandem Gregorius XVI an. 1831 ad oram Coro mandelicam et Colonias Gallicas, 6 Septemb. 1832 ad plures Americae partes Angliae subiectas ditioni, praecipueque ad novam Scotiam , Caleculiam, Bomba I, quatenus opus esset, et ad omnem excludendam dubitationem, eadem ratione, qua pro di0ecesi Quebeciensi, et Canadensi

304쪽

factum fuerat, item an . 1833 ad Ponticericium, ei 28 Febr. 1844 ad parvum S. Petri Suburbium prope Mosam Traiecti nam Benedicti XII declarationem applicavit; sed ad cautelam tantum, quoad ultimum locum, secit, propterea quod suburbium iam partem civitatis efformabat an . 1826, quo de-esar. Benedicti a Leone XII extensa suit. Loca vero, in quibus rescripto, aut indulgentia S. Sedis matrimonia haereticorum ae mixta valida habentur, haec sunt: omissis Hibernia, Helvetia, Provinciis Rhenanis, ac Vest phalia, IIungaria ac Transylvania, Bavaria, de quibus superius loquuti sumus, notanda sunt 1' Civitas Constantinopoli lana eiusque suburbium, ubi ex S. 0. dec. s. 5, 20 Augusti 1769 matrimonia haereticorum valida sunt. 2' Universum imperium Russicum et Poloniae regnum ex dec. S. D. 2 Martii 4780 et S. C. negotiorum extraordinariorum die 19 Aug. 1844 deci-Sione, qua dictum est: e respondendum Orelenus

matrimonia mixta pro validis habenda. x 3' Georgia , an . 18 45, et loca Terrae Sanctae nomine nuncupata , Civitas Smrrnensis et Natolia; 4' demum Dioecesis Detroitensis in America, ex decisione S. 0. die 26 Iun. 1842 , qua decrevit non esse inquietandos, qui matrimonia ibi contrabunt , non servata Tridentini forma, excepta civitatis eiusdem nominis paroecia. Mitto hic responsa S. D. 12 Aug. 1824 ei 25 Apr. 1825, quibus

valida decernebantur matrimonia mixta inter addictos copiis militaribus re i Belgici sub imperio tum lemporis aea tholici Willelmi I in munientibus loca extra territorium iam Belgii foederati, non obstantibus mutationibus iam lactis urbibus sinitimis, quousque aliter a S. S. non disponeretur.

305쪽

CAPUT III.

298 Nam certum est, ex quo regnum belgicum est es- formatum, dispositionem hanc vim omnem ami

sisse.

Loea , in quibus Concilii decretum publicatum non fuit in Europa haee sunt praecipua: Anglia, Scotia, Borussia presse . Sumpta, seu primitivi eius nominis principalus acalliolici, Pomerania, Saxoniae maximus circulus, Suevia, pleraeque Helvetiae provinciae, Bania ac Norvegia, quae longe ante an. 1563 a fide catholica defecerant, haereseosque veneno insectae erant. Idem dicendum de dioecesi Hild est mensi, ac de Civitate Argentorati, quae in haeresim an . 4529 inciderat, ubi tamen quum a Ludovico XIV resti lutus esset cultus catholicus et Conc. decretum publicatum, matrimonia catholicorum inter se, sine Ecclesiae sorma irrita dicenda sunt ex decreto S. 0. 22 Iul. 1842: tandem in Valachia, Molda via , et in toto Archipelago Concilium non est publicatum in Ecclesiis schismaticis, quemadmodum non est publicatum in regionibus sebismaticis et haereticis sub ditione turcica, persica, et sub imperio infidelium degentibus. In Asia, in Vicariatu Sutchuensi, in pluribus imperii Sinensis provinciis , et in regionibus orientalibus sub ditione turcica, et persica; in Asrica, in Abyssinia; in America, in dioecesi Baltimorensi; et ex parte in dioecesi Quebe-tiensi Conc. decretum non suit publicatum , et idem forsan dicendum de Insula Curaqo sub ditione regis Itollandiae, eo quod dec. S. 0. 1851 matrimonia clandestina ita contracta, et contrahenda pro validis habenda esse decernit, si nullum aliud impedimentum exStet.

Tandem dubitatur serio de sussicienti publica -

306쪽

tione decreti, quod spectat ad Europam, in Civila te Bremae, in circulo Saxoniae inferioris, in dioecesi Sophiae in Bulgaria, ubi ex dec. S. 0. 34 Aug. 1758 matrimonia etiam inter catholicos celebrata valida habentur, et, quoad Asiam, in Syria et in Insula Cypri et quoad Americam, in quibusdam statibus foederatis nullum est vestigium legis tridentinae promulgatae; quod speciatim constat de Cali fornia superiori ex resp. S. 0. an. 1853.

De consensu parentum in natrimoniis liberorum.

0perae pretium est de parentum consensu in matrimoniis liberorum disserere. Desiderius Erasmus, et post eum Calvinus, nedum illicita, verum etiam nulla et irrita, iure naturali ac divino, arbitrantur quaecumque matrimonia, quae a filiis- familias, non praecedente parentum conSensu, Seu ipsis insciis, vel invitis, suerant contracta. Luthe rus vero non sine distinctione hac in re dogmatigat; vel enim nata est proles ex matrimonio , vel non. Si 1. stat matrimonium firmum; si 2. in arbitrio parentum est illud ralum vel irritum sacere. Contra vero catholicorum omnium concors sententia est, nullo in casu, si ius naturale ac divinum spectetur, irrita esse illorum matrimonia desectu consensus parentum; plerumque tamen illicita, cum sine iusta causa ac rationabili, filii non expetito prius et obtento suorum parentum consensu contrahunt, atque idcirco peccare illos graviter contra honorem ac reverentiam , quam omni iure naturali, divino, ecclesiastico et civili

307쪽

PUT III.

debent parentibus suis exhibere, uno verbo, iuxta omnium catholicorum sententiam ius naturale ac divinum plerumque saltem prohibet, non tamen irrita reddit matrimonia siliorum familias, quae

ineantur sine consensu parentum. Errores Calvini ac Lutheri Theologi consularunt, et ipsa S.

Tridentina Synodus reprobavit damnavitque Sess. XXIV, c. 1 de Res. An vero huiusmodi matrimonia filiorumfamilias, sine parentum consenSu, Seuiis insciis vel invitis, contracta, iure civili romanorum, suerint nulla ac irrita, et an etiam nulla et irrita ante Concilium Tridentinum, de iure ecclesiastico, saltem aliquando fuerint nunc discutiendum est. 0uoad primum spectat, ius civile romanorum videtur profecto matrimonia filiorum familias, sine parentum consensu contra cla , prorSuS

nulla habuisse et irrita, siquidem in lege NEc FI-Lius in Cod. de Nuptiis, Imperatores Diocletianus

et Maximinianus rescripserunt: e Nec filium quidem familias ad uxorem ducendam cogi legum disciplina permittit; igitur, sicut desideras, observatis iuris praeceptis, sociare coniugio tuo, quem volueris, non impedieris, ita tamen ut in contrahendis nuptiis, patris tui consensus aecedat. 3 Et in L. 20 Cod. eod. Imperatores Honorius et Theodosius Iunior pariter rescripserunt: e In coniunctione siliarum ex sacris positarum, patri S expectetur arbitriiua, sed si sui iuris puella sit intra quintum et vigesimum annum constituta, ipsius

quoque avensus exploretur. 1 Imperator autem

Iustinianus initio tit. Inst. de Nuptiis idem repelit. Non me latet duos celeberrimos Iurisconsultos Iacobum Cui acium et Dionysium Gotholaedum hasce leges ita fuisse interpretatos, quod nempe

308쪽

DE IMPEDIMENTIS MATRIMONu 301

prohibeant tamquam illicitas, non vero irritent tamquam nullas eas nuptias, quae a filiissa milias,

non sunt, lateor, ait Cui acius lib. 35 Pauli, contractae lamen non dissolvuntur. 3 Coti fredus in suis notis ad L. Filium 25 de ritu nupt. addit:

e Civiles hasce leges esse imperfectaS, cum nuptias absque parentum consensu fieri prohibeant, contractas tamen non dissolvant. ι Et addit: e sicut cincia lex imperfecta dieitur, quod Supra certum modum donare vetet, donatum tamen non rescindat. 3 Potissimum autem in suae opinionis

praesidium, idem Cui acius, et Gothostedus auctoritatem adducunt iurisconsulti Pauli, depromptam ex libro ipsius 2. Sentent. t. 19, ῆ 2, ubi sic ait:

c Eorum qui in potestate patris Suni, sine voluntate eius, matrimonia iure non contrahuntur, sed contracta non Solvuntur. Contemplatio enim publicae utilitatis privatorum commodis praesertur. Pace doctorum virorum dictum sit, ipsi, meo quidem iudicio, falluntur, et in meridie caecutire videntur .. Etenim, praeterquam quod opponi eorum interpretationi posset famosa lex, NON DΓBIUM est 5 Cod. de leg. et const. Principum, qua lege diserte Imperatores statuerunt e ut ea, quae lege fieri prohibentur, si fuerint sacta non solum inu- lilia, sed pro insectis etiam habeantur, licet legislator fieri prohibuerit tantum, nec specialiter dixerit, inutile esse debere, quod factum est; sed etsi qn id fuerii subsequutum, ex eo vel alio, quod interdicente lege, factum est, illud quoque cassum atque inutile esse praecipimus; ν prosecto hanc interpretationem tum Iustinianus, tum Paulus aliique Iurisconsulti, quorum sententiae

309쪽

CAPUT III.

302 in Pandeetis relatae sunt, manifeste refellunt. Ιustinianus Inst. O 12 de nuptiis inquit: e Si adversus ea, quae diximus, aliqui coierint, nec vir, nec uxor, nec nuptiae , nec matrimonium, necdos intelligitur. a Raec sane non illicitum modo, sed etiam nullum et irritum exprimunt matrimonium. In eumdem sensum leges illas interpretatur idem I. C. Paulus in contrarium adductus.

Nam lege 2 ff. de ritu nupt. ex lib 35 ad edictum

sic legitur: et Nuptiae consistere non possunt, nisi consentiant omnes, qui coeunt, quorumque in potestate sunt. 3 Idem arguitur ex Ulpiano, ut caeteros I. c. omittamus, in lege sis. de ritu nupt.:4 Si nepos uxorem velit ducere , avo furente , Omni modo patris auctoritas erit necessaria. 3 Ηuiusmodi sane phrases, nuptiae consistere usu poS- sunt, omnimodo Patris auctoritas est necessaria, et similes , nullum dubitationi locum relinquunt , quod nuptias, absque parentum consenSu contractas, prorsus nullas et irritas declarent. Id sane est necessarium quoddam consectarium summae

ac peculiaris illius potestatis , qua iam romani fruebantur erga sili 0S; unde iure merito inquit Iustinianus ἶ 2, tit. de Patria post.: a Ius autem parentum , qu0d in liberos habemus , proprium est romanorum; nulli enim sunt homines, qui talem in liberos habeant potestatem , qualem n0S

habemus. ι Ex his autem omnibus tuto videtur inferri verba illa Pauli, quae ex Sententiarum l. 49 adducunt Cui acius, et Goth 0 laedus, a sed contracta non diss0lvuntur, 3 n0n esse Pauli, sed ab amanuensi, seu g0this suisse adiecta, vel ita esse explicanda, ut nuptiae ex parentum voluntate contractae nequeant, contraria parentum v0luntate,

310쪽

DE IMPEDIMENTIS MATRIMONII 303

dissolvi. Vide Schultingium ad dictum Pauli lo

cum.

Quod vero ad secundum altinet, an nempe nulla etiam et irrita, saltem aliquando, et ante Concilium Tridentinum , de iure ecclesiastico fuerint matrimonia a filiissa milias contracta, sine consensu parentum, licet Theologi et Canon istae passim eam amplectantur sententiam, quod nullis unquam ecclesiae legibus, irritata suerint matrimonia , quac contraherentur u filiissa milias, absque parentum consensu, nonnulli tamen sunt, qui agnoscunt quidem cum caeteris catholicis, adversus novatores, matrimonia huiusmodi non esse irrita ac nulla de iure naturali ac divino, tuentur tamen ea fuisse nulla et irrita de iure ecclesiastico, seu ex ecclesiae disciplina, quae legibus civilibus, hac in parte, se conformavit, a primis nempe temporibus, usque ad saeculum circiter duodecimum. Post enim saeculum decimum secundum huiusmodi disciplinam in desuetudinem abiisse ultro admittunt, et matrimonia huiusmodi rata et valida habita suisse propugnant. Eorum , qui ita sentiunt momenta legi poterunt apud Honoratum Tournely de Sacram. Mai. qu. 6, n. 3, conc. 1; qui ipsis subscribens, non pauca tum graecae, tum latinae ecclesiae documenta, in huius sententiae praesidium adducit. Superest nunc ut quid circa matrimonia silio.

rum familias, Sine parentum consenSu contracta ,

a Conc. Trid. statutum fuerit, perpendamus. Diu multumque suisse ea de re .inter illius Concilii Patres disputatum refert Card. Pallavicinus l. 22, c. 4 Hist. Conc.: postulantibus quidem Gallis decretum, quod ad limam saepius revocatum , sic

SEARCH

MENU NAVIGATION