Septimii Mariae Vecchiotti *tractatus canonicus de matrimonio ex opere cardinalis Ioannis Soglia excerptus et ad usum parochorum et confessariorum accomodatus additis appendicibus de impedimenti civilibus matrimonii de formulis supplicum precum ac de

발행: 1868년

분량: 563페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

cAPUT III.

304 primo conceptum fuerat, ut Synodus irrita lacerei ea matrimonia quae contraherentur a filiissa milias ante an. 18, et a filiabus ante an. 15 compleium

absque genitorum consensu. Post multas contentiones mutuo Patrum consilio, decretum emissum

est, quod legitur sess. XXIV e. 1 hisce verbis:

c Tametsi dubitatum non est clandestina matrimonia libero contrahentium consensu laeta , rata et era esse matrimonia, quamdiu Ecclesia ea irrita

non fecit, et proinde iure damnandi sunt illi, prouieos sancta Synodus anathemate damnat , qui ea vera ac rata esse negant, quique salso assirmant matrimonia a filiissa milias sine consensu parentum contracta irrita esse, ei parentes ea rata vel irrita sacere posse, nihilominus sancta Dei Ecclesia ex iustissimis causis ea semper detestata est,

et prohibuit. 3 Hactenus verba Triden lini Decreti. At hoc ipsum Tridentinum Decretum triplici circa huiusmodi matrimonia siliorum familias quaestionil0cum aperuit. 1' quaestio est, an quod eo decreto stoluitur matrimonia siliorum familias respiciat, nedum sutura, nempe quae in posterum contrahuntur, verum etiam ea, quae ante ipsum decretum fuerant contracta, ita ut ea habita sempersint, et haberi respeclive debeant rata et valida ΤLocum quaestioni aperuit illud, quod in eodem decreto sub eadem sermonis serie de matrimoniis clandestinis, tum suturis tum praeteritis agitur. Nostro verum iudicio ex simplici eiusdem decreti lectura, facile haec quaestio dissolvitur; siquidem ex varia loquendi ratione, quae in ipso decreto observatur, satis apparet illud decretum de clandestinis tum suturis, tum praeteritis statuisse hocm0do, nempe qu0d praeterita valuerint, quandiu

312쪽

DE IMPEDIMENTIR MATRIMONII 305

Ecclesia nulla et irrita non fecit, sutura vero non amplius valeant. De matrimoniis autem, quae asiliissa milias contrahantur, insciis vel invitis parentibus, dumtaxat pro futuro statuit, nempe non esse in potestate parentum ea rata vel irrita sacere, nihil prorsus pronuntians de iis, quae antea suerint contracta. 2' 0uaestio in eo versatur an illa postrema eiusdem decreti verba :. Nihilominus S. Dei Ecclesia ex iustissimis causis illa semper detestata est , tum ad matrimonia clandestina, tum ad matrimonia filiorum familias, quae insciis aut invitis parentibus contrahantur, pariter debeant referri Τ Εstius in 4 dist. 28, n. 3 in re- Sponsione ad postremum existimat eadem decreti Tridentini verba: ε Nihilominus Ecclesia illa semper detestata est, atque prohibuiis reserenda dumtaxat esse ad matrimonia clandestina , non vero ad illa, quae ineuntur sine parentum con SenSu.

Particula enim nihilominus, relationem habet ad illam tametsi, quam statim ab initio decreti adhibet Concilium, loquendo de clandestinis matrimoniis, ita ut intra parenthesim legi debeant, quae idem Concilium dicit de matrimoniis filiorumsa

milias contractis, insciis parentibus. Sane absurdum omnino videretur, hunc sensum eidem Tridentino decreto assigere, quod nempe detestetur et prohibeat ea filiorum familias matrimonia, quae simul unicoque contextu rata et valida agnoscit, sique pronuntiat. Patet proinde, Sive prima, sive Secunda spectetur quaestio, Concilium Tridentinum nihil pronuntiasse de matrimoniis, quae a filiissa milias fuerant antea contracta, alque idcirco intactam omnino reliquisse eruditorum illam disputati0nem, de qua supra, an haec siliorum fami-

313쪽

306lias matrimonia nulla et irrita aliquando fuerint de iure ecclesiastico, vel semper habita sint valida. 3' Quaestio satis implicata eSt, an nempe eodem Concilii decreto suerit dumtaxat desinita doctrina adversus novatores, quod scilicet matrimonia siliorumfamilias, insciis aut invitis parentibus contracta, sint rata ac valida, nec ea ab iisdem parentibus rata vel irrita fieri possint, vel potius generalis etiam disciplina praescripta suerit, qua nempe ita declarentur valida et rata huiusmodi matrimonia, ut leges omnes et consuetudines, quae sorte antea viguerint, quaeque et ipsa matrimonia declaraverint irrita et nulla, prorsus remanserint abrogatae, nullaeqtie insuper serri, nisi a suprema Ecclesiae potestate potuerint in posterum leges, quae ea habeant nulla et irrita Verum cum

alias laudatus Cardinalis Pallavicinus in historia huius Concilii scribat agitatum inter Patres fuisse, utrum praesens de matrimonio inter filiossa milias

argumentum, inter canones ad doctrinam spectantes esset reserendum, vel potius inter capita etiam reformationis et disciplinae, cumque illud inter disciplinae capila reperiatur relatum, Satis manifestum videtur huiusmodi decreto ne dum desinitam fuissa doctrinam adversus novatores, Verum etiam generalem disciplinam fuisse praescriptam, iuxta Sensum, quem supra exposuimus, eo

vel magis, quia desnitio ipsa doctrinae, prout in eodem decreto exprimitur , ipsam disciplinae resormationem necessario involvere videtur.

314쪽

DE IMPEDIMENTIA MATRIMOU

De Raptu.

Raptus est violenta seminae de loco ad locum abductio matrimonii ineundi causa. Leges Imperiales, quae reseruntur in Codice Theodosiano lib. 9, til. 24 de Rapt. Virg. et Vid. , et Lex unic. Cod.

Iustin. eod. tit. adeo crimen Raptus detestatae sunt, ut matrimonium inter raptorem et raptam nullo umquam tempore, nec subsequenti ipsius raptae Spontaneo consensu, nec parentum rati habitione amplius consistere posse decreverint. At Ecclesiae legibus matrimonium inter raptorem et raptam nullum habebatur , quamdiu consensus

raptae deerat; si enim puella, etiam in potestate raptoris, non amplius invita, sed volens lubensque consensisset, matrimonium essiciebatur; quod plures Synodi particulares edixerunt, et Innocentius III decrevit cap. 7 de Raptor. his verbis: e Bapta puella legitime contrahet cum raptore, si prior

dissensio transeat postmodum in consensum , et quod antea displicuit, tandem incipiat complacere. 3 At vero Tridentina Synodus Sess. XXIV, cap. 6, de Resorm. Matr. decrevit: e inter raptorem et raptam, quamdiu ipsa in potestate raptoris manserit, nullum posse subsistere matrimonium: quod si rapta a raptore separata, ei in loco tuto ac libero constituta illum in virum habere consenserit, eam raptor in uxorem habeat. 3 Quamobrem vulgo fertur, novum raptus impedimentum a Synodo Tridentina inductum esse, non solum quod recesserit a placitis civilium legum, dum inter ra-

315쪽

308ptorem et raptam nuptias dirimit, non perpetuo quidem, sed quoad haec in illius potestate manserit, verum etiam quod recedit a iure Decretalium

in cit. cap. de Raptor. , quatenus con Sensus raptae

ad contrahendas nuptias ineptum lare constituit, nisi a raptore separata , et in loco tuto ac libero constituta consensum ipsum'praestiterit. Unde compertum est, raptum ex iure Decretalium non aliam ob causam validitati nuptiarum obstitisse, nisi ob vim illatam et desectum liberi consensus, quod impedimentum est iuris naturalis, Exide creto autem Tridentino raptus irritat nuptias iure

etiam ecclesiastico , quum scilicet manente rapta in potestate raptoris matrimonium nullum et irritum est, quamvis puella rapta non animo repugnante, sed ultro, libenterque consenserit.

Aliqui Canon istae distinguunt duplicem raptus

speciem ; alterum appellant raptum violentum, alterum fraudulentum. Raptus violentus is est, quem supra desinivimus, quo scilicet persona invita ac renitens per vim abducitur animo matrimonium cum ipsa contrahendi. Quare ad raptum violentum haec tria postulanlur, violentia, Bbductio et sinis matrimonii ineundi. In primis itaque requiritur , ut mulier per vim Seu physicam , cuiusmodi estiviolenta manuum iniectio, seu m0ralem , uti graves minae, gravi Sque metus, Sive ab ipso raptore, sive a mandalario illatam abducatur: si enim solae adhibeantur impor- . tunae preces, nisi tales sint, ut violentiae aequiparentur, non erit raptus Violentus. itemque

si mulier etiamsi sub patria potestate, vel sub tutela constituta sit, intuitu matrimonii consentiat raptui, quamvis Violentiam patiantur parentes vel

316쪽

DE IMPEDIMENTIS MATRIMONII 30s

tutores inscii vel inviti, raptus non erit violentus: in hoc enim raptu violentia existimatur respectu solius personae quae rapitur, non reSpectu parentum, vel lutorum; agitur de raptu in raptam, non de raptu in parentes vel tutores. Itaque Omnis violentia deest, dum puella in raptum intuitu matrimonii sponte consentit, et haec est vera S. C. C. praxis, quidquid contra asserat Archiepiscopus Viennensis litteris ad Clerum datis 24 Dec. l856, et instructione pro Iudiciis ς 19. Vide decis. Rubens.

3 Martii 4714: 0mo lue. 14 Martii 1772 et 29 Iul. 1796. Decisio eiusdem S. C. C. in Horbi p. 24 April. et 18 Iunii et 27 Aug. an 1858 et 1859,

quae habentur in Analeci. Iur. Pont. colleci. 1854 ei 1863, nullum lacessit negotium, quandoquidem, inspecta facti specie, liquido constat, nullilatem ideo declarari, quod non constabat puellam in raptum lubentem consensisse, vel saltem non probabatur consensisse eo sine , ut matrimonium iniret; si quidem , ut plenius consulatur libertati nuptiarum, non susticit, pro excludendo raptu , ut consensus puellae adsit, sed inSuper requiritur , ut probetur eum datum esse intuitu matrimonii. Fieri enim potest, ut femina consentiat in raptum , sed dissentiat in matrimonium. Nisi itaque utrumque eum ulatim probetur, raptus in foro externo violentus praesumitur; idque merito sancitum est. Cum denique vim inferre noneenseatur qui aliquod ius in raptam consequutus est, hinc Doctores plures colligunt violentum raptum non haberi, si post contracta sponsalia, vel invita rapiatur, nisi iustam ab initis sponsalibus recedendi causam habeat. et Sponsus, inquit S.

Thomas 2, 2, quaest. 154, a. 7 ad 4, ex ipsa de-

317쪽

PUT III.

310 sponsatione habet aliquod ius in suam sponsam, et ideo quamvis peccet, violentiam inserendo, excu-

Satur a crimine raptus. a Non desunt tamen alii qui contrarium tenent, quos inter aceensendi sunt

S. Alph0nsus de Ligorio de Matr. 4108, Bochmann. 33, Knapp , Scho ulte , et Bargen , praesertim

quod iniuria ex raptu illata iustam recedendi a sponsalibus causam semper praebeat; insuper dicunt S. Thomam non loqui de impedimento raptus , sed de crimine raptus, ut est species luxuriae et specialibus poenis plectitur. Secundo requiritur, ut mulier de loco ad locum moraliter diversum reipsa abducatur. Verum absolute non requiritur , ut abductio fiat in locum aliquantum distantem , cum raptus, Si reliqua ad Sint, quae requiruntur, existere possit, licet mulier in domum vicinam, vel e via publica in locum occultum abducatur, quin imo non est plus aequo insistendum in materiali abductione de loco in locum, Seu de solita mulieris habitalione, siquidem raptus haberi potest, sive mulier ex uno in aliud eiusdem domus cubiculum abducatur, sive veniat ad locum , in quo detinetur, vocala per dolum; siquidem abductio e loco seu statu luto, in quo mulier non est in raptoris potestale, in locum vel statum, in quo sub huius potestate degit, ad raptum constituendum sussciens est. Iide S. C. C. Paris. Matr. 23 Iunii et 27 Aug. 4864. Tertio requiritur, ut mulier abducatur matrimonii ineundi cauSa. Unde raptor nec est, nec dici potest, qui puellam in aliquo loco repertam ibi opprimat, aut in sua, alienaque domo arcte custodiat. ut exire non possit, aut ab uno ad aliud cubiculum abducat libidinis explendae causa. Nam S. C. C. tum

318쪽

DE IMPEDIMENTIA MATRIMONII 311

25 Ian. 1586, tum 14 Nov. 1648 aperte declararunt raptum ex alia, quam matrimonii ineundi causa, commiSSum, non comprehendi Concilii decreto. Vide Riganti Commend. in Reg. Cancel. ad res. 49, n. 54, qui iure animadvertit inde a citata decisione an. 4586 eam esse S. Apostolicae praxim, ut in dispensatione super aliquo impedimento usitatae clausulae e dummodo mulier rapta non fuerita expressius altera poneretur et dummodo mulier propter hoc rapta non fuerit. 3 In dubio, an raptus matrimonii ineundi causa perpetratus sit, adiuncta sedulo accurateque consideranda sunt. 4 Si quis nuptias iam antea ambiverit, ait Boecklin de Spons. et Matr. n. 50, ac repulsam passus ad raptum deveniat, matrimonii causa fuisse censetur; secus, si priuS animum mere impurum ostenderit. a Ubi nil certi ex adiunctis statui ac deprehendi potest, lavor libertatis matrimonii generatim exigere videtur, ut raptus, potius matrimonii ineundi, quam libidinis explεmdae causa, factus praesumatur. Ad rem instructio

pro iudiciis ecclesiasticis Imperii Austriaci in causis matrimonialibus a Cardinali Archiep. Viennensi composita haec habet * 173: e De rapta, quae cum

raptore, dum in eius potestate permaneret, matrimonium contraxit, praesumendum est, quod matrimonii ineundi causa rapta sit. Quod si contrarium plene probatum suerit, consistit nihilominus praesumptio, eam violentia iniusta ad consentiem

dum adactam esse. Haec ipsa praesumptio adve Sus omne matrimonium militat, quod a quacumque persona , quacumque ex causa rapta e antequam libertatem penitus recuperaverit, contractum fuerit. γ

319쪽

cAPUT III.

3I 2 Raptus fraudulentus is est, quo ob eumdem finem matrimonii ineundi puella aut filiussa milias precibus, suasionibus, pollicitationibus, aliisque

blandis artibus seducitur, ut lubenti animo raptorem ipsum sequatur, parentibus insciis vel invitis: ex quo sit, ut etiam raptus seductionis appelletur. Qua de re ad raptum fraudulentiae, vel seductionis tria requiruntur: I. Abductio personae seductae ad nuptias contrahendas perpetrata , aut

eiusdem personae spontanea fuga eum seductore praemeditata. ΙΙ. Minor aetas ipsius personae seductae ; nam viginti quinque annis maiores non iam seductionis capaces, quantum ad matrimonium spectat, existimantur. III. Iniuria parentum,

quod nempe iis inscitis vel repugnantibus abducatur : nomine autem parentum Veniunt omnes,

quorum legitimae potestati persona Seducta obnoxia est. His positis, nemo dubitat, quin raptus ex cit. cap. Tridentini impedimentum sit inter raptorem et raptam matrimonium dirimens, sed huiusmodi impedimentum perseverat, quoad inpotestate rapioris rapta maneat. Idque merito sancitum est, ut nuptiarum libertati plenius consuleretur. Praesumitur enim , quod persona rapta, quamdiu in potestate raptoris est, metu potiusquam voluntate consentiat. Sed controversia est de 'raptu seductionis, utrum Tridentini decreto

contineatur ' Plerique Theologi, quos inter Navar- rus resp. l. 5, co m. q, i ata. De Luca dis. 5 de Matr. et disc. 28, Riganthis L c., instructio Car. Rauscher

n. 19, Gi essen, Philli ps, Ginget, Binder, Poelten,

Papp-Sgiliari, et canonistae Gallicani serme omnes assi mant: 1'nula seductio veram habet rationem raptus: c violentia, inquit S. Thomas 2, 2, quaest.

320쪽

154, a. 7, quandoque insertur tam ipsi virgini,

quam patri, quandoque vero insertur patri, non ipsi virgini: puta cum ipsa consentit, ut per violentiam de domo patris abstrahatur, qualitercumque enim violentia adsit, salvatur ratio raptus. γIam vero Synodus Tridentina inter impedimenta dirimentia raptum generatim refert, quin inter violentiae et seductionis raptum distinguat. Non itaque inter utrumque distinctio ponenda est. 2'0uia non minus seductionis , quam violentiae raptus libertati nocet, quin ipsa violentia seductione deterior est. Etenim saepenumero facilius resistitur opertae violentiae, quae animum alienat, nedum conciliet, quam fraudulentis persuasionibus ac sollicitationibus dolosis, quibus inea perrae, ac versatiles puellae circumveniuntur , ac fili inmilias scite saliuntur, atque, ut ait Albertus Magnus, y persuasio sallax magis offuscat animum volentis quam metus. 3 3' Quia S. Rota decrevit ex raptu seductionis oriri impedimentum dirimens,

in decis. 18 Iun. 4666 , 27 Aug. 1667, et 11 Martii 1671, de qua vide De Luca cit. disc. 5 de

Malr. Eodem sensu saepe respondit S. C. C., praesertim in una decis . an. 1608, ubi ad dubium et an raptores mulierum quae raptui consenserint, comprehendantur quoad poenam et matrimonii prohibitionem decreto Conc. Trid. Τ s rescripsite Concilium procedere etiam in muliere volente, dum tamen sit raptus iuxta terminos iuris civilis. 3 Verum haec non adeo momeniosa sunt, ut in eam sententiam adducamur. Lex enim Tridentinae Synodi nuptiarum libertatem respicit,

quae ineolumis et salva manet, cum rapta Voluerit serioque consenserit, apprime advertens se

SEARCH

MENU NAVIGATION