Septimii Mariae Vecchiotti *tractatus canonicus de matrimonio ex opere cardinalis Ioannis Soglia excerptus et ad usum parochorum et confessariorum accomodatus additis appendicibus de impedimenti civilibus matrimonii de formulis supplicum precum ac de

발행: 1868년

분량: 563페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

PUT III.

314 sugam arripere, coniugii ineundi causa. Praeterea nihil vitii in raptu seductionis est, quam iniuria et dissensus parentum. Ex hoc autem illud quidem consequitur, quod seductores et seducti, nec gravi peccato nec a poenis immunes sint, dummodo raptus sit extra terminos iuris civilis, hoc est odiosis artibus, et insidiosis inductus, ut mulier, hisce stantibus, in tantum dedecus se prodat; matrimonia tamen sic contracta non erunt irrita , cum ab ipso Tridentino edictum sit validitatem matrimonii a consensu parentum non pendere. Huc facit cap. CυM CAUSAM de Raptor. , in quo Lucius III sic statuit: e Iste raptor dici non debet, cum habuerit mulieris consensum , et prius eam desponsaverit, quam cognoverit, licet parentes reclament, a quibus dicitur eam rapuisse. 3 Et S. Thomas , in 4, dist. 18, quaeSt. Unic. a. 3, e Puella, inquit, non est in potestate patris quasi ancilla, ut sui corporis potestatem non habeat. 3 Ex quo S. Doctoris loco

Canon istae communiter inserunt, raptum violentum esse, ac proinde dirimens matrimonii impedimentum , si mulier invita prorsus et renitens, consentientibus tamen parentibus, abduci tur. Illud enim secundum ius naturale et ecclesiasticum pro certo habendum est, quod in matrimonio plus potest voluntas eius qui contrahit, quam paren-lum. Unde mulier consentiens , et raptum Studiose exoptans omnem raptus rationem remoVet,

quum ex condicto abducatur, ut liberius matrimonium , invitis parentibus, contrahat. Argumentis contrariae sententiae facile respondetur. Ad primum, quod attinet, missa animadversione Giraldiop. cit. p. 2, secl. 125, dicimus iterum S. Thomam

322쪽

loqui non de impedimento, sed de crimine raptus,

quatenus est species luxuriae a stupro distincta, et specialibus poenis plectenda. Ad secundum repetere non erit abs re, seductionem nullum impedimentum constituere, si ex praecedentibus, probetur consensum in raptum, intuitu matrimonii, exstitisse. Ubi probatio desit, non raptus seductionis, sed violentiae praesumitur, et mulier, licet raptorem Sequatur, censetur dissentire. Ad decisiones S. Rotae, ac S. C. C. quae tertio loco asserebantur, dicimus eas nullum nobis negotium lacessere. Rota enim , missis rationibus a Giraldi l. c. in medium prolatis, nullitatem matrimonii, tum ex capite clandestinitatis, tum ex causa raptus declaravit. Clandestinitas aperte constabat, raptuS autem praesumebatur iure, quia puellae consensus in raptum intuitu matrimonii probari nequibat. S. C. C. loquitur, cit. decisione, generatim de muliere volente et de raptoribus mulierum non reluctantium, et additur et dum sit raptus iuxta te

minos iuris civilis , a quae ratio ita intelligenda

est, ut ad consensus probationem limitetur. Etenim si ea absolute urgeatur, sequeretur toties a Gesse raptus impedimentum, quoties ex iure civili Romano raptus existit, quod absurdum est. 0uibus animadversis, sequitur decisionem comprehendere mulierem volentem, sive ea sui, Sive non

sui iuris sit, quia generatim censetur et quoad hoc remittitur ad ius civile, non consensisse, nisi et haec est correctio iure canonico inducta) id fuerit

luculenter probatum, vel sponsalibus praecedentibus, vel aliis argumentis, quae, sacto plenum consensum ita demonstrant, ut praesumptio iuris eva

nescat.

323쪽

316 cAPUT III.

De raptu violento tria reliqua sunt, quae in medium proferamus. Primum illud est, quod Tridentina Synodus in impedimento raptus constituendo, cum non mulieris raptae aetatem et qualitates , sed matrimonii dumtaxat libertatem spectaverit, planum inde sit impedimento huiusmodi locum esse, sive mulier sit virgo, Sive corrupta, sive vidua , Sive etiam meretrix ; generalia enim verba legis, ubi eadem praesertim ratio militat, generaliter intelligenda sunt. Alterum est, hoc impedimentum, iuxta plures auctores, non oriri, Si mulier virum rapiat, quia decretum Tridentini, cum odiosum et poenale sit, stricte accipiendum eSt. Decretum autem de raptore . non de raptrice verba facit; et quamvis utroque iure expressio masculini sexus semininum etiam includat, saltem in correlativis, ubi par ratio utrinque militat, decretum tamen non de raptoribus in genere, sed de raptoribus, qui seminas abducunt, diserte loquitur. Deinde vero sicuti iura de illis, quae raro contingunt, non constituuntur, ita nec de raptricibus virorum, quae oppido perrarae sunt, quidquam a Concilio constitutum fuisse putandum est. Verum haec sententia multis non arridet, quod S. Synodus , ut inquiunt, impedimentum raptus ea mente con Stituit, ut libertatem matrimonii tueretur. Haec autem libertas perinde laeditur, si semina rapiat virum, ac si vir seminam rapiat. Quemadmodum si mulier viro gravem et iniustum metum iniiceret, licet raro admodum contingere possit, impedimentum metus oriretur. Confer Picliter in lib. 4, Decret. tit. l, n. 120, 12 l. Tertio denique in cit. Tridentini decreto adversus raptorem constitutae Sunt poenae, quae sequuntur: e duod si rapta a

324쪽

DE IMPEDIMENTIA MATRIMONII 317

raptore separata, et in loco tuto ac libero constituta illum in virum habere consenserit, eam raptor in uxorem habeat; et nihilominus raptor ipso et omnes consilium, auxilium, et favorem illi praebentes sint ipso iure excommunicati, et perpetuo infames, omniumque dignitatum incapaces , et si clerici fuerint, de proprio gradu decidant. Teneatur praeterea raptor mulierem raptam , sive eam uxorem duxerit, sive non duxerit, decenter arbitrio iudicis dotare. 3 Excommunicatio est latae Sententiae, non vero reservata Sedi Apostolicae :reliquae poenae sunt serendae sententiae, nec iis assciuntur qui, raptu completo , matrimonio cooperantur. An poenae incurrantur ob raptum alio sine perpetratum, aliisque conditionibus, quaesilum fuit, et duplex adest sententia.

Do potestato eonstituendi Impedimenta matrimonium dirimentia.

Hactenus de impedimentis dirimentibus loquuti

sumus: modo instituti nostri ratio postulat, ut de potestate eadem constituendi sermonem instituamus. Potestatem constituendi impedimenta matrimonium christianum dirimentia alii solis Principibus, alii Ecclesiae soli, alii tum Ecclesiae, tum Principibus tribuerunt. Priorem sententiam docuerunt Protestantes, qui matrimonium dumtaxat humanum et civilem contractum arbitrantur. Ex hoc errore consequitur, absolutam Regibus esse in matrimonio potestatem, quandoquidem humani civilesque contractus saecularium Principum legibus in una-

325쪽

318 quaque societate continentur. Hanc sententiam anathemate perculit Concilium Tridentinum sess.

XXIV, de Sacr. Matrim. Can. 4 : et Si quis dixerit

Ecclesiam non potuisse constituere impedimenta matrimonium dirimentia, anathema sit. 3Protestantium sententiam sequutus est Marcus

Antonius De Dominis Archiepiscopus Spalatensis lib. 5, de Repub. Christiana cap. XI , n. 1, 5 et

20, eamque lueri acerrime conatus est. Contendit enim e contractum societatis inter virum et uxorem, cum sit totus humanus et corporalis, et adesseclum naturalem directe initum, ad potestatem ecclesiasticam , quae tota in se spiritualis est et ad spiritualia spectans, non posse iure divino se tinere. v Verum dum haec de matrimoniis Christianorum dicuntur, nihil in eis est, nisi salsum et quidem a si de Catholica alienum. In primis enim Apostolus Paulus ad Ephesios cap. V, v. 24-25, 32 et sicut, inquit, Ecclesia subiecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus: Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam et seipsum tradidit pro ea. . . . Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia. v Ex quibus innuitur, matrimonium Fidelium in lege nova coniunctionis Christi cum Ecclesia signum esse , et sicut Christus per caritatem et gratiam Ecclesiae coniungitur, ita etiam in matri' monio coniuges per gratiam Christi copulantur. Potissimum vero matrimonium .Fidelium sacramentum esse apertissime ex universali Ecclesiae traditione demonstratur. Patres enim et Concilia passim matrimonium rem sacram et divinam, gratia praeditam, nec non expresse Sacramentum VO-cant; quorum testimonia apud Theologos dogma-

326쪽

ticos passim invenies. Huc illud accedit, quod omnes 0rientis et 0ccidentis Ecclesiae una et

mente et voce de hoc dogmate perpetuo conse serunt, atque mirifice consentiunt etiam post schisma, siquidem Graeci matrimonium non simpliciter mysterium vocant, Sed unum ex Septem mT- steriis, quae per Spiritum Sanctum operantur, et spiritualem essectum continent. e Cum igitur, sunt verba Concilii Tridentini sess. XXIV, de Sacr. Mairim ., Matrimonium in lege Evangelica veteribus connubiis per Christum gratia praestet, merito inter novae legis Sacramenta enumerandum Sancti Patres nostri, Concilia, et universalis Ecclesiae traditio semper docuerunt. Et can. 1 :c Si quis dixerit matrimonium non esse Vere et proprie unum ex septem legis Evangelicae Sacramentis a Christo Domino institutum , sed ab hominibus in Ecclesia inventum, neque gratiam con- .serre, anathema sit. v Nihil autem novi a Patribus Tridentinis desinitum est. Antea enim id ipsum ab Eugenio IV in Instruct . Armenorum , imo et multo prius a Lucio III in Concilio Veronensi anno 1484 , et ab Innocentio III in Lateranensi anno 1215, aliisque in Conciliis desinitum fuerat. Vide Perrone e de Matrimonio Christiano v lib. I,

Sect. 1, cap. 1, art. 1.

Verum idem Marcus Antonius De Dominis, postquam contra Matrimonii sanctitatem multa evomuit, illud denique addit, quod etiamsi matrimonium Sacramentum esset, tamen omnis in illud potestas ad Principes pertineret, nulla autem ad Ecclesiam , e quia , ut ait, supernaturalis haec conditio et ratio sacramenti supervenit matrimonio iam plene et persecte in usu civilis contractus

327쪽

320 constituto, eo scilicet modo, quo persectae iam tabulae additur caelata corona, vel phrIgium opus vestibus; a unde matrimonii validitas, subdit,

a neutiquam ex vi sacramenti e0gnoscenda , sed ex vi civilis contractus, quem iam factum et legitimum, et in suo esse undequaque persectum Supponit , antequam superveniat Sacramentum , si quod tamen supervenit. 3 Iam vero Concilium Trident. sess. XXIV in Beer. Sacr. Matr. : e gratiam, ait, qua naturalem illum amorem persiceret, et in dissolubilem unitatem confirmaret, coniugeSque sanctificaret, ipse Christus venerabilium Sacramentorum institutor atque persector sua nobis

passione promeruit .s Igitur si per Christi gratiam,

qua potissimum veri Sacramenti ratio continetur, in dissolubilis unitas , sive nexus , Sive vinculum, quod ex maritali consensu emanat, confirmatur, . coniugesque Sanctificantur, plane intelligitur eamdem in dissolubilem unitatem ad Sacramenti dignitalem evectam fuisse. Praeclare S. Thomas in 4, dist. 26, q. 2, 3. 2, ad 2: et actus exteriores et verba exprimentia consensum directe faciunt nexum quemdam, qui est Sucramentum Matrimonii, et huiusmodi nexus ex virtute divinae institutionis dispositive operatur ad gratiam. Itaque Matrimonium et Sacramentum non sunt duae reS, Sed una eademque, quatenus nexus ipse matrimonialis Sacramentum est. Scite animadvertit Cerditius tract. de Matr. disc. praelim. t. 15, edit. Romanae 1809: . Si Sacramentum a contractu distingueretur, eique tamquam res distincta accederet, non dixissot Concilium Christum fecisse Matrimonium Sacramentum, Sed secisse Sacramentum distinetum, ut adiungeretur matrimonio ad imper-

328쪽

DE IMPEDIMENTIA MATRIMONII 321

liendum ei sanctificationis gratiam. a Praestat hic

audire Pium IX, qui postquam Brevi et AD APo-sToLic E y 22 Augusti 185s , proscripsit propositionem, qua Nuylg asserit e Matrimonii Sacramentum non esse, nisi quid contractui accessorium ab eoque separabile ν haec allocutus est in Consistorio secreto 27 Septembris 1842 : ε Nemo ex catholicis ignorat, aut ignorare potest, matrimonium esse Vere ei proprie unum ex septem Evangelicae legis Sacramentis a Christo Domino institutum, ac propterea inter fideles matrimonium dari non posse, quin uno eodemque tempore sit Sacramentum, atque idcirco quamlibet aliam inter Christianos viri et mulieris, praeter Sacramentum, coniunctionem cuiuscumque etiam civilis legis visactam nihil aliud esse nisi turpem ei exitialem concubinatum ab Ecclesia tantopere damnatum, ac proinde a coniugali foedere Sacramentum separari numquam posse , y et allocutione 29 0ct. 1866, NON sEMEL, haec habet et Inter fideles matrimonium esse non potest, quin uno eodemque tempore sit Sacramentum. 3 Igitur si, quemadmodum Marcus Antonius De Dominis a stirmare non dubitavit , et ratio Sacramenti superveniret matrimonio iam plene et persecte constituto , eo scilicet modo, quo persectae iam labulae additur caelataeorona, Vel phrygium opus vestibus; ο et si eius validitas, ut idem praetendit, et ex vi civilis contractus, quem factum legitimum , et in suo esse undequaque persectum supponit, cognosci deberet, a illud profecto consequeretur, aliud esse matrimonium , et aliud Sacramentum , adeoque matrimonium non vere, et proprie Sacramentum esse, quod ex citato Tridentini canone manifeste

329쪽

cAPUT III.

322 haereticum est, et coniunctiones insuper quaslibet alias, praeter Sacramentum, civilis legis vi sactas, non semper esse turpes et exitiales concubitus, quod citatis Summi Pontificis verbis directe repugnat. Verum de priori sententia satis distum sit. Quid vero dicemus de nonnullis Auctoisibus , qui cum haereticis sentire, et catholici videri volunt ' Hi scilicet definitionem Concilii Trident. sess. XXIV, de Sacram. Matrim. can. 4: e Si quis dixerit Ecclesiam non potuisse constituere impedimenta matrimonium dirimentia, anathema sit, v malis artibus eludere conati sunt. Ioannes Launotus, in opere De regia in matrimonium potestate an. 1672, interprelatus est, Melesiae nomine designatum a Tridentinis Patribus suisse non ordinem Sacerdotum, sed universum Fidelium coetum , et in primis Beges atque Principes , ad quos ea potestas proprie pertinet, et quorum nomine et auctoritate ab ordine Sacerdotali exercetur. Launoli vestigiis institerunt non pauci novarum rerum cupidi, et regiminis politici assentatores , qui toti in id

incubuerunt, ut adstruerent, Ecclesiam non iure proprio ac nativo , sed ex principum concessione potestatem hanc exercuisse , quos inter eminent

Oberhausser op. editis 4763 Fuldae, et an . 1771, 4777 et 1782 Franeolarii, et Franc. Paulus Vigilop. e defensa de la auctoridad de los gubternos de Lima 1848. Pravam horum hominum doctrinam compresserunt Dom. Galesius Episcopus Rubensium op . e Ecclesiastica in matrimonium potestas, Romae 1 677, et I 'Huillier in op. et 0bservationum in librum M. I. Lannoti Theologi Parisiensis, qui inscribitur De Regia in Matrimo-

330쪽

DE IMPEDIMENTIA MATRIMONII 323

nium potestate, Parisiis 1675, 3 ubi et malam Launoli fidem in testibus corrumpendis, truncandis, et adulterandis, et eius sallacias , aliaque id genus ingenuo scriptore prorsus indigna detexit. Ioannes etiam Gerbesius, in et tractatu pacifico de potestate Ecclesiae et Principum super impedimenta Matrimonii, Parisiis 1693, 3 eamdem pe

versam doctrinam resutavit. Cl. Perrone Op. cit.

lib. feci. 1, c. 2, art. 3. tum ex ipsa rei natura, tum ex scopo Conc. Trid. , tum ab abs0rdo , tum denique ex facto luculenter probat Ecclesiae nomine Concilium significare ecclesiasticam hierarchiam, prout a laicis principibus distinguitur. Neque felicior fuit Canonicus Litta Mediolanensis , aliis etiam erroribus lamosus, in suo 0pere italice conscripto e Dei diritto di stabilire gl' impedimenti dirimenti it Matrimonio, Cremona 1784. Siquidem contendit vocem constitiιendi in praedicto Canone a Tridentinis Patribus adhibitam, ubi

definiunt Ecclesiam potuisse constituere impedimenta matrimonium dirimentia , significare non proprie constitiuere, sed tantum proponere impedimenta matrimonium dirimentia, idque Ecclesiam praestare adhibitis publicae utilitatis et honestatis rationibus, quibus optimi quique Principes ad eadem impedimenta adoptanda , suaque auctoritate roboranda moveantur. Hac itaque in re nihil Ecclesiae praescriptio valet, nisi quae proposuerit, eadem Principum auctoritate confirmentur. Igitur haec opinio Protestantium opinioni plane congruit, qui omnem Principibus potestatem in constituendis impedimentis tribuunt, Ecclesiae nullam. Hos sequuti sunt Petrus Tamburinus praeleci.

de Inst. Christ. l. 2, c. 5 1784, Thomas Nestius

SEARCH

MENU NAVIGATION