장음표시 사용
61쪽
se eam in matrimonium ducturum Τ Non pauci sponsalia haec iurata dissolvi mutuo consensu posse inficiantur, et citant S. Thomam 2, 2, qua est. 89 a. 9 ad 12, ubi inquit: c Homo potest alteri promittere aliquid sub iuramento dupliciter . Uno modo quando promittit aliquid pertinens ad utilitatem ipsius, puta Si sub iuramento promittat se serviturum ei, vel pecuniam daturum, et a tali promissione potest absolvere ille, cui promissio facta est: intelligitur enim iam ei solvisse promissum, quando facit de eo secundum eius voluntatem. Alio modo promittit aliquis alteri, quod pertinet ad honorem Dei, vel utilitatem aliorum, puta si aliquis sub iuramento promittat alicui, se intraturum religionem, vel aliquod opus pietatis facturum. Et tunc ille, cui promittitur, non potest absolvere promittentem, quia promissio non est sacta ei principaliter, Sed Deo, nisi sorte sit interposita conditio , rati0ne cuius possit,
scilicet si illi videbitur, cui promittitur , vel aliquid aliud tale .s At postiori iure, ni fallimur, sponsalium dissolutio eodem in casu ab aliis admittitur. IIuiusmodi quippe iuramentum Deus non videtur acceptare, nisi in utilitatem puellae , quae proinde potest promissionem factam sibi remittere. 0ui hanc sequuntur sententiam mentem S. DoctOris ex posterioribus citatis verbis ita explicant, ut res iuramento promissa remitti et condonari ab homine nequeat, quando in eius utilitatem tota non cedat, uti si quis alteri iuraret se religionem ingressurum, vel Ecclesiam aedificaturum, quae proprie iuramenta Sunt, Sive vola. Contra autem si promissio, etiam intuitu Dei facta, omnino vergat in utilitatem eius, cui iuratum est, poterit is b
62쪽
57 eo remitti et condonari; iuri enim suo quilibet renuntiare potest, et quamvis religio in Deum causa sueri cur promissio lacta sit, res non Deo tamen, sed homini promissa est. Haec tamen accipias de sponsalibus puberum, nam quod ad impuberum sponsalia spectat, supra diximus.
De dissoIutione ob Iapsum temporiη.
Secunda est lapsus temporis ad siniendam sponsalium obligationem a contrahentibus constituti, nam, ex regula luris 85 in 6, c Contractus ex conventione legem accipere dignoscuntur. v Igitur sponsalia ob conditionem non impletam obligare
desinunt: interest tamen nosse , utrum matrimonium stato tempore celebratum non sit culpa utriusque, an alterutrius, an neutrius. Si uterque
nuptias inire neglexerit, utrinque solvitur obligatio; mutuo enim consensu eisdem videntur renuntiasse. Si ex parte unius tantum culpa intercessit, tum is a sponsalium obligatione solvitur, per quem e non stetit, quin ad statulum terminum matrimonium consummaverit, 3 id est contraxerit, uti
perspicue habetur in cap. SIcu T de Sponsal. et Matrim. Is autem , qui in culpa fuit, a vinculo sponsalium non liberatur ; nemo quippe debet ex propria iniquitate commodum reportare. 0uod si
per neutrum Stetit, quominus nuptiae celebrarentur, sed uterque legitimo impedimento non potuit praestare fidem, Sanchez lib. 1 de Matrim. disp. 53 , n. 8, aliique Doctores sponsalia dissolvi docent , propterea quod, expleto tempore, cui obli-
63쪽
gatio alligata est, eadem obligatio desinit: et actus quippe agentium non debent operari ultra eorum intentionem, 1 L. NON OuNIS st. Si certum pet. At vero si tempus constitutum sit non ad finiendam,
sed ad implendam obligationem, cum scilicet in sponsalibus tempus praestitulum est, intra quod obligatio ineundi matrimonii implenda sit, non exstinguenda, veluti si sponsi nuptias sibi promitterent intra annum contrahendas , expleto anno,
obligatio non exstinguitur. Hoc enim in casu, quasi duo contractus sunt , alter ineundi matrimonii, alter certo tempore ineundi ; qua de re prior obligatio semper manet, etiamsi contrahentes suo tempore non impleverint; perinde atque debitor pecuniae certo tempore solvendae a facienda solutione non eximitur, etiamsi pecuniae dies venerit, nec eam solverit. Interdum etiam perficiendis sponsalibus terminum Iudex constituit, cap. Lx PUBLICO, de convers. conivg. , quo elapso , ille per quem non stetit, aliud matrimonium inire potest, quia terminus praestitutus censetur obligationi finiendae, ne scilicet diutius cum periculo fornicationis nuptiae protrahantur.
De dissolutione oti alterius spongi absentium.
Tertia est diuturna alterius Sponsi absentia. Α- liquando contingit ut, sponsalibus rite contractis, sive vir sive mulier alio abeat, altero inscio vel invito. Ιus quidem Romanum , si causa aesentiae sit necessaria , veluti si sponsus ob defensionem patriae, iussu Principis, prolaetus sit, aut si infirmi
64쪽
69tate correptus, aut ab hostibus captus reverti non possit, decernit expectandum a Sponsa per triennium , quadriennium, et adhuc diutius arbitrio Iudicis, L. 17, ff. de Sponsal. Abaens vero ex causa voluntaria , si intra provinciam commoretur , per biennium, L. SI IS 2 Cod. eod. , Si extra provinciam, per triennium expectandus est, L. LIBE-RuM 2 Cod. de repudiis. Verum Alexander III cap. DE ILLIS hoc lii. sic pronuntiavit: e De illis autem, qui praestito iuramento promittunt, se aliquas . mulieres ducturos, et postea eis incognitis dimittunt terram, se ad aliam terram transferentes, hoc libi volumus innotescere , quod liberum erit mulieribus ipsis, si non est amplius in facto processum, ad alia vota se transferre. 3 Quare iu- xka leges canonicas ad Episcopum confugiendum erit, et tempus absenti praefiniendum, intra quod, nisi redierit, alter sponsus ab omni exemptus vinculo declaretur, eique facultas fiat, ut quamlibet vitae rationem amplecti, aliaque, si velit, sponsalia. inire possit.
De dissoIutione ob matrimonium eum alia initum.
Quarta est, cum sponsalia solvuntur per matrimonium, quod sponsus cum alia muliere, aut sponsa cum alio viro contraxerint. Hic autem tria sunt
apud Omnes certa et explorata : I. Eum qui matrimonium contrabit, graviter peccare, quod in re gravi sidem stangit, ei iniuriam alteri lacit, qui ius ad matrimonium ineundum ratione sponsalium adeptus erat; quin etiam eum, qui fidem sesellit,
65쪽
60 teneri praestare damna, Si qua pars innocens passa est. II. Matrimonium sic contractum validum esse; sortius enim est vinculum matrimonii, quam sponsalium. e Si aliquis alicui mulieri fidem secerit pactionis, ait S. August. in cap. 1 de Sponsa duor. , non debet alsam ducere ; si aliam duxerit, poenitentiam debet agere de side mentita: maneat tamen cum illa quam duxit, non enim rescindi debet tantum Sacramentum. 3 III. Priora Sponsalia ipso iure dissolvi, nec amplius obligare saltem respectu partis innocentis, cui las est ad alia vota transire, tum quia si angenti fidem fides frangi potest, L. CONVENERIT T pro socio, L. PROPONAS cod. de pactis, tum quia matrimonium cum alia contrahens ostendit se priori contractui renuntiare. Vorum in dubitationem venit, an sponsalia dissolvantur, dum alter matrimonium contrahit, alter vero innuptus manet, nec iuri suo renuntiass Probabilius videtur obligationem sponsalium, ex parte eius, qui contra ipsorum fidem nuptias inivit, non penitus exstingui, sed manere SuspenSam, quouS-que durat matrimonium, ita ut si coniugis morte dissolvatur, prior obligatio reviviscat. Nam obligatio parti innocenti ex sponsalibus quaesita per alterius matrimonium iniuste contractum penitus auferri non potuit, cum et non debeat alteri per alterum iniqua conditio inferri; a et et factum cuique suum non adversario nocere debeat, 1 Reg.
75, ei 198 ff. de B. I. Praeterea prior sponsalium obligatio aut ex iuris dispositione , aut ex ipsa
natura rei ob secutam potiorem sortioremque Obligationem exstingueretur. At vero non extinguitur ex iuris dispositione, quia Canones, qui contra adduci solent, non id plane desiniunt; neque
66쪽
61 etiam ex ipsa rei natura, quia priori vinculo, dum sortius vinculum supervenit, eique impedimento est, quominus impleatur, vis prioris vinculi non exstinguitur , sed durante impedimento suspenditur , veluti cum quis votum religionis emisit et postea matrimonium contraxit, consumatque, non exstinguitur voti obligatio, sed soluto matrimonio teneretur ingredi religionem , Argum. cap. 3 de
De dissolutione ob posteriora sponsaIla inlis.
Quinta est, si quis, primis sponsalibus validis
et adhuc integris, non quidem matrimonium, sed secunda sponsalia in iverit; n3m ex certa et communi Doctorum sententia posteriora sponsalia irrita et nulla sunt, nec ullum ex eis publicae honestatis impedimentum oritur. Neque etiam frecunda sponsalia, si iuramento firmata sint, oss-ciunt prioribus ; siquidem posterior promissio , cum sit illicita, eo quod in praeiudicium alterius.
et adversus legem primae desponsationis facta, nullam vim ex iuramento mutuatur, quia iuramentum esse nequit vinculum iniquitatis. Nec demum posteriora sponsalia valent, etiamsi secunda femina priorum Sponsalium ignara decepta sit, et violata sub spe coniugii, quoniam iniuria illata posteriori seminae non aufert ius suum priori: hanc tamen caritate et aequitate quadam iuri suo renuntiare debere opinantur passim Canon istae, quando ipsa leviter laederetur, contra autem de- norata grave damnum magnamque honoris iactu-
67쪽
ram pateretur. In locis autem , ubi nondum Tridenti nurn publicatum est, secunda sponsalia vincunt , si copula carnalis intercessit, quia ex hac copula in foro externo contrahitur persectum omnino matrimonium , ut decisum est c. 30 de Spons. et Mat. Huc spectat decisio S. C. de Propaganda Fide 5 Martii 4816 ad dubium e An sponsalia, quae copula carnalis pluries subsequuta est, censeantur transiisse in matrimonium in dissolubile in locis, ubi lex Concilii Tridentini publicata non est, etiam quando sponsus et sponsa asserunt se in actu copulae nihil aliud intendisse, quam ut natura Ii suae invicem inclinationi et passioni indulgerent. y S. C. reposuit: e Assirmative, iuxta caput 5 qui de Sponsalibus et Mat. x Eodem die et anno, eadem Sacra Congregatio ad dubium septimum a B. D. Ioanne Cusi rarit Provicario Generali Vicarii Apostolici Tunkini occidentalis respondit: e quaecumque copulo, modo Vera, et in vase debito peracla etiamsi per accidens sit ad generationem inepta) efficit, ut sponsalia transeant in verum matrimonium, dummodo in ea regione concilium Trid. non suerit publicatum. y Non possum hic silentio praeterire instructionem, quam 17 Ianuarii 182l eadem S. Congregatio ad omnes Episcopos Vicarios Apostolicos in Imperio Sinarum eique adiacentibus regnis atque Provinciis misit, qua continetur responsum ad tria sequentia Dubia. ε Dubium Primum. An in Chinae, C0cli incli in aeot Tunkini utriusque Regionibus, in quibus Tridonii num de Matrimonio Decretum n0ndum promulgatum est, Copula sponsalia subsequens verum Matrimonium inducat, etiamsi sponsi inter coeundum non maritali affectu, sed libidine moli, exi-
68쪽
stiment se in illicitum ac sornicarium actum irruisse , matrimonio iusto constituendo imparem, ac propterea non sibi ereptam facultatem existiment ia alia vota transeundi, cum haec apud eas gentes persuasio vigeat Τ Bubium Secundum. 0uale consilium dandum Missionariis earum Regionum circa modum servandum, praesertim in Poenitentiae Sacramenti administratione, cum iis fidelibus, qui post sponsalia et copulam habitam cum una muliere, nuptias publice cum alia contraxerunt, quas ipsi bona si de iustas existimaverunt, valida S-que Τ Dubium Tertium. Vicariis Apostolicis ac Missionariis remedium flagitantibus aptum ad cohibenda coniugia clandestina , et avertenda damna ex iisdem sun estissima suboritura, quid consilii dandum , aut praescribendum sit' a Sacra congregatio respondit ad c 1 Si in praelatis regionibus, ubi publicatum non fuit decretum S. Concilii Tridentini , duo sponsi carnalem inter se deinde habeant copulam, eam tamen non ex assectu maritali, sed assectu illicito ac fornicario; haec eorum copula minime transire facit praecedentia eorumdem sponsalia in verum matrimonium coram Deo, seu in foro conscientiae, liberi manent; atque poterunt, si praedicta eorum sponsalia ex aliqua legitima causa dissoluta fuerint, nuptias alias licite inire ; nihilominus si eorum copula in foro externo et iudiciali probetur, poterunt iidem, ex praesumptione Iuris et de fure, contra quam non admittitur probatio, per Ecclesiasticam polestatem adigi ad sese habendos tamquam veros
coniuges , quibus , vivente consorte, quodUi S connubium interdictum sit ex capite 30, de Sponsalibus et Matrimonio. Ad 2 : Si quis fidelium post
69쪽
sponsalia et copulam dein habitam cum una muliere, cum altera muliere publice matrimonium contrahat, atque in hoc statu ad Missionarium aliquem in tribunali poenitentiae accedat, debebit eum interrogare, an copulam istam cum illa prima muliere habuerit ex af Iectu maritali, an vero ex assectu illicito et fornicario. Si alterum hoc respondebit, nullum de validitate praesentis sui matrimonii
dubium ei movebit. Sin autem primum respondebit, graviter ipsum commonebit. eum maritum esse non secundae sed primae mulieris , ad eamque redire omnino debere. Additur vero ad eorumdem Missionariorum Instructionem , quod si sorte homo iste probare non valens in soroexterno carnalem copulam ab se habitam cum prima illa muliere , cogeretur hinc per Ecclesiasticam potestatem cum altera muliere remanere, qua cum publice matrimonium contraxit, deberetis p0enam quamlibet, ipsamque excommunicationem humiliter potius sustinere, quam eum allera
hac muliere carnale commercium exercere non
sine lethali culpa , eae Capite 44 de sententia G- communicationis. Ad 3 Sacro congregatio censuit, a si id Sanctissimo Domino nostro placuerit, ut quibus in locis id expedire maturo consilio iudicaverint, in iis concilii Tridentini de Matrimonio Decretum integrum rite promulgandum curent Episcopi Vicarii Apostolici, aut saltem quoad fieri licuerit, iuxta regulas traditas a Benedicio XIV. Pontifice Maximo in opere de Synodo Dioecesana libro XII, Capite V, ῆ 8. 9, 10 et 1l, et in constitutione ET SI PAST0RA LlS 8 de Matrimonio 4. et duamobrem
eadem sacra congregatio decernit qu0d sequitur: et Omnia et singula matrim0nia quae p0sthac ce-
70쪽
65 lebrari contigerit apud Sinas, ut valida nominentur et sint, ineunda erunt coram Paroelio , aut Missionario, aut alio quovis legitime designato, ac duobus vel tribus testibus, iisque quoad licuerit, Christianis. In iis vero locis in quibus integrum non possit promulgari Decretum, vel si promulgatum sit, Parochus tamen, vel alius rite designatus absit, vel facilis ad eumdem aditus non sit, iniri quidem possint coniugia etsi absque Parocho, coram duobus saltem testibus, iisque, si seri possint , christianis , ita tamen ut contrahentes , ne Sacramenti dignitas vilescat, obligentur lege Sistendi se coram Missionario vel Parocho, quandocumque reduci, ut rite ab eo benedictionem recipiant. Missionarius autem vel Parochus redux, quando sibi de consensu coniugum constiterit, antequam coniuges bene licat, eos commonefaciat, eiusmodi benedictionem ad ritum unice, non ad validitatem perlinere coniugii, ac pr0pterea non committet ille, ut rursus consensus per nova Verba exprimatur. Tandem ne decreti Tridentini memoria, iusque obsolescat, cupit sacra congregati 0 ut quotiesse dederit occasio, Missionarii illud popularibus sibi
commissis explicent, ac iuxta regulas modo expositas declarent. Expedit enim, ut ipsae maxime adolescentulae virgines id perceptum habeant, ne in fraudem induci, et occultis , vimque nullam habituris nuptiarum promissis se ad ullam pelli
turpitudinem patiantur. 30uam sacrae congregationis sententiam sanctissimus Dominus Noster Pius Papa III die 14 Ianuarii 1821 benigne approbavit, et Omnino Servari iussit. Verum enimvero, cum Vicarii Apostolici exposuerint gravissimas dissicullates ex publica-