Septimii Mariae Vecchiotti *tractatus canonicus de matrimonio ex opere cardinalis Ioannis Soglia excerptus et ad usum parochorum et confessariorum accomodatus additis appendicibus de impedimenti civilibus matrimonii de formulis supplicum precum ac de

발행: 1868년

분량: 563페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

cAPUT III.

354norum. 7' 0b aetatem mulieris , quae 25 aetatis

annum attigit, aut etiam praetergressa est, nec Virum sibi adiungere adhuc poluit; haec causa providua non susscit nisi iunior sit, et in periculo incontinentiae facile versetur, praesertim si prolem habeat, nec alere commode possit. 8' 0b infamiam, quum scilicet vir et mulier consanguinei vel amnes tanta consuetudine invicem usi sunt, ut orta sit suspicio publica , licet salsa , quod se carnaliter cognoverint; quapropter nisi matrimonium inter eos contrahatur, mulier graviter dissa mala et innupta remaneret. 9' 0b copulam , dum nempe vir et mulier consanguinitate vel anfinitate coniuncti, non quidem peccato data opera, ut crimine admi Sso Apostolicam Sedem ad misericordiam et gratiam erga se faciliorem redderent , sed solum vesana libidine victi carnaliter copulati sunt: unde si matrimonium non contrahatur, mulier tum dissa mala et innupta maneret, tum etiam gravia scandala possent verosi militer exoriri. 10' 0b periculum vitae, dum scilicet uxoris parentes, aut fratres, aliive propinqui mortem minantur viro, nisi mulierem ipsam, cum qua rem habuit, uxorem duxerit. H' 0b periculum reale desectionis a fide catholica, non vero perversioni Smorum, idque lum locum obtinet, cum prudenter timetur, ne quis valde sortis in side, ex denegata dispensatione, ob animi infirmitatem , ac fragili talem, caecum impetum, aliasque Similes rationes, a catholica fide deficiat, eo sine ut quod inter catholicos inire prohibetur matrimonium, illud contrahere attentet sese recipiendo in eam communionem, in qua nil de dispensatione sollicitus genio suo indulgere valeat, ut habetur in Instruct . S.

362쪽

DE IMPEDIMENTIS MATRIMONII 355

nae data : hae duae postremae causae Omnium gravissimae habentur. 12' 0b bonum prolis et matrimonium civile contractum aut contrahendum, et tunc dispensatio conceditur praecipue sive in gratiam sponsae, prolis natae aut nasciturae , et familiae, sive ad vitandum scandalum religioni ac moribus perniciosum. Denique personis nobilibus, aut valde honestis tribuuntur dispensationes eae remiis rationabilibus causis , nulla singillatim expressa; quamobrem dispensationes sine causa dicuntur, non quod nulla causa subsit, sed quod nulla in specie exprimatur. Exsecutor autem eas cauSas nec Scrutari, ac ne inquirere quidem debet; reliqua tamen, utrum Veritate nitantur, diligenter investigabit. Hae causae in Romana Curia probantur. Possunt tamen et aliae existere, dummodo secundum aequitatem licitae, secundum honeStatem convenientes, et secundum utilitatem expedientes sint. Si post dispensationem aliud detegatur impedimentum , vel ob alium defectum irrita est dispensatio , recursus sit iterum ad S. Sedem, quae dat litteras in sorma perinde valere, quarum ea est vis, ut revalidetur matrimonium, et retrotrahatur ad diem primi rescripti. In concedendis dispensationibus nimius rigor aeque ac nimia facilitas vitari debet. Primum reprobat Symmachus Papa dicens: e Legi insistere, cum observantia inferret praeiudicium, crudelitatem sapit. 1 Secundum reprobat Conc. Trid. sess. XXIII, c. 18. Caeterum eadem causa omnibus impedimentis non sussicit, sed quo gravius est impedimentum, quo propinquior gradus, quo plura numero impedimenta, eo gravior causa , vel plu-

363쪽

cAPUT III.

356riuin concursus postulatur, quod tamen non mathematice , ut aiunt, Sed moraliter accipiendum

est. Unde Episcopus, Sive delegata, Sive quasi ordinaria potestate is utatur, nequit dispensationem impertiri, nisi constet de causa, quae prudenti ac morali iudicio sussciens, ex S. Sed is praxi, sibi videatur. Vide dec . S. Poeniten. 1 Maii 1858.

De eonsensu dispensanus et de notandis in suppliet IIbeIIo.

Praeter potestatem in dispensanie , et iustam causam dispensandi, postulatur etiam ad dispensationis validitatem consensus ipsius dispensantis. Descit autem huiusmodi consensus, si quid necessario exprimendum reticeatur, aut si quid averitale alienum exprimatur: exploratum est enim dispensantem nolle gratiam sacere dispensationis, deficiente veritate. In primis itaque cavendum est, ne causae pro dispensatione obtinenda adductae, aut subreptionis, aut obreptionis vilio laborent. Vide Bened. XIV Inst. 87, et Const. AD APOSTOLICAE SERVITUTIS, ubi ait: et Uuod expreSsio causarum earumque verificatio ad substantiam et validitatem dispensationis pertineat, illisque descientibus, gratia nulla et irrita sit, nullamque executione in mereatur. a Similiter can0nicum impedimentum in specie exp0nendum est, et si plura impedimenta concurrani, singula distincte explicanda sunt, veluti si orat0res consanguinei sint et a mines simul, tum quia concursus plurium impedimentorum multo dis sciliorem reddit dispensa-

364쪽

DE IMPEDIMENTIA MATRIMONII 357

ionem, tum quia cuique dispensationi tacita conditio inest e nisi aliud impedimentum obstet .s Praeterea si dispensatio Super consanguinitatis impedimento petatur, haec in Super aperienda sunt: 1' An impedimentum occultum Sit, vel publicum. in quo gradu sit consanguinitas ;An ex uno, an ex pluribus stipitibus proveniat. 4' Utrum in linea recta vel transversa. 5' Utrum aequalis sit, vel inaequalis lineae transversae gradus. 6' Si gradus inaequalis sit et simplex, uterque exprimi debet, proximior nempe et remotior; attamen si exprimatur tantum gradus remotior, modo primum quomodolibet non attingat, cum quo Pontifex dispensare non intendit, nisi exprimatur ut

patet ex Brevi S. Pii V SANCTISSIMUS 26 Aug.

4566, et ex S. C. C. decis. in Lucionen. Nullius Matrim. 18 Martii 1723, certum omnino est remotiorem secum trahere propinquiorem, obtentis tamen postea super propinquiore litteris declaratoriis, adeo ut dispensatio de obreptionis aut subreptionis vitio, seu de intentionis desectu notari nequeat. Quin imo coniugium validum est, licet litterae declaratoriae , vel sanatoriae , aut perinde vale N, quae pro soro tantum externo deserviunt, ab exsecutore nec petantur, nec obtineantur, ex S. C. C. dec. 28 Nov. 1722, et ex Brevi

4755. Verum aliter dicendum est, ex cit. hisce documentis, si sermo sit de duplici consanguinitatis gradus impedimento, etiam inaequali, quum irritum sit matrimonium cum dispensatione initum, si in petitione unicus tantum gradus expressus Sit. Vide Benedictum XIV decreto in causa Lisbon.

365쪽

cAPUT III.

TRIM0NI0., Eadem omnia exprimenda sunt, Si super assinitatis impedimento dispensatio petatur; et illud insuper explicandum est, utrum amnitas, ex lici ia, an ex illicita copula exoriatur. Ιlic autem quaeri 1' solet, an copula incestuosa necessario exprimenda sit Τ Pontius lib. 8 de Matrim. cap. 17, 3 6 existimat dispensationem ad contrahendum cum amni vel consanguinea matrimonium, non facta carnalis copulae mentione, non

esse subreptitiam, et proinde validam; et quia copula illa carnalis, ut ipse inquit, si suisset expressa, faciliorem reddidisset Pontificem ad concedendum dispensationem. uuando autem tacetur veritas, quae si fuisset expressa faciliorem reddidisset Pontificem ad concedendum rescriptum, non censetur subreptilium iuxta doctrinam Glossae in cap. SsPER LITTERIS de re scripta verbo litteras: quae Glossa est communiter approbata.

Atque hoc, quod de copula diximus, sine dubio verissimum fuit ante Concilium Tridentinum, ut docet Navarrus in Manuali latino cap. 2, n. 86, et in cap. SI QUANDO de Rescrip t. in 4 exceptione. O cum autem Concilium Tridentinum sess XXIV, cap. 5 de Besorm. Matrim. decreverit, ut qui intra gradus i prohibitos matrimonium non

tantum contrahere, sed etiam conSummare ausi fuerint, separentur, et spe dispensationis consequendae careant; hinc multi Doctores colligunt copulam exprimendam esse , cum incestuosi ex praedicto decreto indigni esse videantur, qui dispensationem obtineant. Itaque Pontius cit. loc Sia prosequitur: e Neque obstat textus dicti Concilii Trid. cap. 5, sess. XXIV de Remi m. Matrim.; nam

366쪽

expresse loquitur, quando inter prohibitos intervenit copula carnalis cum animo de facto consummandi matrimonium antea inter illos scienter contractum. Nam quemadmodum matrimonium ipsum scienter contractum reddit dissicilem dispensationem, sic a sortiori reddere debet dissiciliorem , si fuerit copula carnali consummatum.

Id quod etiam ante Concilium Tlidentinum dicendum erat ex bene landata Iuris pontificii doctrina. Unde colligitur, quod Concilium Tridentinum nihil innovare voluit, quando copula earnalis intervenit sine matrimonio. 3 Eamdem sententiam acriter tuetur Vincentinus de Iustis in suo Tract. de dispens. Matrim. I. 1, cap. 4, ubi multis cumulatis rationibus et auctoritatibus concludit : et Non esse necessdriam dictae copulae expressionem in dispensatione obtinenda , si oratores aliam causam habeant, quae moveat Ponti sicem ad dispensationem concedendam. a Verum haec non obstant, quominus contrariam senten-liam amplectamur. Nam praxis Romanae Curiae ea est, ut incestuosa copula in precibus supplicationum exprimatur. Hinc Prrrhus Corradus , hisce in rebus multum et praeclare versatus, lib. 8 Dispensat. Apostolic. cap. 4 asserit, hanc certam sententiam et stabilem in Romana curia es-Se, eamque confirmat sequenti declaratione Congregationis concilii: e Congregatio Cardinalium

Concilii censuit dispensationem subreptitiam esse, si inter consanguineos et amnes, aut spirituali cognatione coniunctos carnalis copula praecessisset, cuius mentionem in supplieationibus non se-cisSent. γ Conser. S. Poenit. responsum 1 Maii

1858. Cum nil statuatur de publica honestate, me-

367쪽

360rito insertur non esse necessarium ut copula in hoc impedimento exprimatur. Praeterea in casibus de assinitate , consanguinitate et spirituali cognatione , dispensatio subreptilia habetur, sic0pula non praecesserit, sed litteras dispensationis subsequuta sit, antequam ipsas litteras 0rdinarius exsequutus fuerit, et dispensationem impertiverit, quia, ut ait Sylvius Besolui. Variar. , vel b. dispensatio: et Ut bulla mandari possit exsecutioni, oportet casum, qui in ea proponitur,

manere invariatum, quoad usque ipsa sit exsecutioni mandata. 3 copulam vero Supervenientem

post dispensationem ab 0rdinario factam non impedire matrimonii validitatem declaravit eadem Congregatio Concilii apud Gargiam de Benes. pari. 8, cap. 3, ubi plura ad rem congerit. Similiter si Pontifex non in forma commissaria , sed in forma gratiosa litteras dispensationis dederit, hoc est absolute et immediate per se ipsum dispensando, copula Superveniens matrimonio valide ineundo non obsistit. Caeterum, quoties copula , ut unica causa sinalis adducitur, necessario

prorsus requiritur, iuxta S. Alphon sum n. 4434, aliosque auctores, ut illud etiam exprimatur, an sola libidine habita sit, an sub spe facilius oblinendae dispensationis; sic enim dispensatio aut nullo pacto aut dissicilius conceditur, no facilitas veniae incentivum ac stimulum iribuat delinquendi; econtra intentio non esset exprimenda , si aliae causae sussicientea asserantur. Alii nulla facta distinctione loquuntur, et mentionem malitiosae intentionis semper expostulant. Vide Bened. XV, Inst.

eccl. 87, p. 10. Hanc Senientiam servandam esse existimamus ; non eo lamen progredimur ut im-

368쪽

DE IMPEDIMENTIS MATRIMONII 361

probemus eos, qui in casu urgenti opinionem contrariam sequuntur. Copula et in lentio non semper eodem modo exprimitur, siquidem publica aut occulta, ut ipsum impedimentum, esse potest; adeoque diversimode exponitur, facto recursu vel

ad Dalariam , vel ad S. Poenitentiariam, de quibus in serius sermo redibit. At vero si qui super aliquo impedimento publico dispensationem consequuti sint, nulla facta mentione carnalis copulae , quae occulta maneat, validitati matrimonii contracti vel contrahendi prospicitur per occultam dispensationem a S. Poenitentiaria oblineudam. Porro exsecutor dispensationis matrimonialis contra ius et sanes mandati ageret, interrogando dispensatos, an carnalem copulam habuerint ; etenim inquisitio criminis fieri nequit, nisi infamia praecesserit ex cap. INQUISITIONIS 21 de Accusat. et Inquisit. , neque ad exsecutorem Seu iudicem delegatum spectat cognitio rei, de qua in Rescripto nulla mentio habetur, cap. CUM OLIM, et cap. VENERABILI de 0ssic. et potest. Iudi c. de legat.

Quaeri 2' solet, utrum in obtinendis dispensa tionibus super primo ac secundo a minitatis gradu ex licita coniunctione pro manantis illicita illa copula exprimenda sit ex eo orta , quod superstes coniux defunctam coniugem ante nuptias cognoverit' Sunt qui affirmativam sententiam tenent ,

et asserunt decretum Leonis XII 18 Martii 1827.

Verum post recentiora S. Poenitentiariae, hac super re, responsa non possumus, quin negativam sententiam amplectamur. in litteris enim eiusdem

S. Tribunalis ad Episcopum Namuricensem die 29 Martii 1842 datis decernitur : c ut in dispensa-

369쪽

PUT III.

tionibus matrimonialibus super primo aut Secundo gradu a minitatis ex licita coniunctione provenientis, necessarium deinde non sit expIicare, Si ante praecedens matrimonium ab oratore vel ora trice cum defuncto coniuge initum et consummatum alia inter ipsos illicita copula intercessit. γPorro huiusmodi responsum non tantum respicere illos, in quorum favorem emanavit, sed ad omnes extendi posse casus, eisque applicari, iisdem rerum adiunctis concurrentibus, liquido ex eo apparet, quod Archiepiscopo Ultraiectensi eumdem generis eiusdem casum proponenti, die 9 Sept. 1851, rescriptum fuerit: e dentur litterae Apo

stolicae de die 29 Martii 4842 : , quae quidem

verba, si vel leviter expendantur, Satis demonstrant, ut observat Benedictus XIV Instit. 10, n. 5: e S. Sed is voluntatem suisse, ut ea, de quibus e St Sermo, ad universos reserantur, licet viri alicuius singularis gratia emanaverint. 2Pro dispensatione super reliquis Impedimentis matrimonii haec sunt praecipue exponenda. In cognatione spirituali, praeter expreSsionem copulae, si habita sit, exponendum est, an sit paternitas et siliatio spiritualis, an compaternitas et commaternitas; siquidem aut numquam, aut raro admodum dispensatur , si cognatio sit inter levantem et levatum. In criminis impedimento explanandum est, an proveniat ex solo adulterio et fide data, an machinalio aliqua ex parte utriusque, vel alterutrius intercesserit, an essectum Sortita sit, an denique, vivente adhuc legitimo coniuge, cum adultero vel adultera matrimonium attentatum sit. In impedimento publicae honestatis explicandum eSt, an haec ex Sponsalibus de suturo, an ex Matrimonio

370쪽

rato ortum habeat: namque in primo casu gradum explicare non oportet, quum publica honestas primum gradum non excedat; at in altero casu gradus probe explanari debet, itemque linea: quo enim gradus propinquior est, eo dissicilior dispenSatio.

De matrimonii revalidatione.

Haec autem Omnia praecipue spectant matrimonium contrahendum. Verum non raro contingit,

ut post contractum matrimonium dirimens aliquo limpedimentum detegatur. Porro si impedimentum eius generis sit, ut nulla dispensatio dari queat aut soleat, medium quod ordinarie praesto est, in eo consistit, ut matrimonii nullitas declaretur; coha bitatio enim, tanquam frater et soror tum tantum permittitur ac inducitur , quum eam moraliter certo servatum iri noscatur. Si e contra impedimentum sit huiusmodi, ut dispensari ab eo possit, rei componendae triplex , secundum varias circumstantias , medium adhiberi solet, nempe aut matrimonii nullitas declaratur, aut matrimonium ope dispensationis revalidatur, aut partes in bona fide relinquuntur. Priori medio locus datur, quum partes pacifice, sancte fideliterque non vivunt, ita ut tristes nuptiarum exitus praevideantur. Secundum medium enixe curandum et non raro etiam .imponendum est. Tertium interdum adhibetur, Sive quum monitio non solum nil profutura, verum etiam ingentia incommoda allatura est, sive quando agitur de impedimento, a quo dispensari

SEARCH

MENU NAVIGATION