장음표시 사용
391쪽
384ria prius petitur, tacito altero, quod Secretum remanere debet. Postquam dispensatio Oblenta est, recursus sit ad s. Poenitentiariam , cui tota facti species, et Datariae rescriptum paleseri, et impedimentum utrumque exprimi debet in supplicibus precibus pro nova dispensatione et revalidatione prioris impetranda. Quo facto , dispensatur Super utroque impedimento: super publico, quod lactum est occultum propter publicam dispensationem, quia in foro sori suit, licet nulli ter, super eo dispensatum : Super occulto, ut per so patet.
Quaeritur hic, an valeat dispensatio petita informa pauperum, si oratores pauperes reapse non sint ' Sunt qui negant, tum quia existentia causa rum est de valore dispensationis ei Pontifex non
intendit dispensare ab illa forma , nisi eos quivere pauperlis sunt, tum quia paupertas est sundamentum et causa concessionis. Alii autem amrmant, eo quod paupertatis status continet praeceptum , quo non Servato, concessio adhuc valida remanel, et innituntur decreto S. C. C. 9 sept.
4679, quod refert Monacelli formularium legalet. 16, sor. L n. 33, et S. C. C. in Gram. IV. SS.LL. 48 Apr. 1863, ubi ad dubium c An Apostolica
dispensatio in forma pauperum obtenta censenda sit valida in casu Τ a reposuit e Dilata. 3 Causa postea haud proposita reperitur. Posteriorem hanc sententiam sequuntur S. Alphonsus op. Homo Apostol. iract. 48, n. 87; Mavini Theol. mor. t. III, tr. 12, t. 3, c. 5, art. 3; et Scriptores Ephemeridis Ana lecta, I. P. mari. et apr. 1868, p. 197, addentes paupertatem non eSSe causam neque finalem, neque impulsivam dispensationis, sed constituere lantum rationem , ob quam dispensatio ipsa conceditur
392쪽
DE IMPEDIMENTIS MATRIMONII 385
gratis. Verum in hac sententia , si coniuges se pauperes esse finxerunt, obtenta dispensatione, tenentur solvere iura Datariae Apostolicae , ex resp. S. Poenitentiariae 3 dec. 1852. Pauperes vere ac miserabiles, iuxta instructionem iussu Pii II editam an . 1788 , quam resert Campans n. 297 , iuxta declarationem a Rectoribus apostolicae Dalariae, an . 1842 datam ex iusta consuetudine , ii reputandi sunt in regionibus transalpinis, quorum fortuna in re mobili sive immobili,
vel in emolumentis ex industria, munere, et Opisicio, valorem circiter 3,000 Dancorum non excedit; ii vero, quorum fortuna non excedit 40, 000srancorum, sere pauperes dici solent. In Italia vere pauperes ii sunt, qui ex labore et industria tantum fructum colligunt, quantum sufficiat ad decentem sustentationem , quin aliquid notabile supersit. Caeterum ad Episcopum spectat iudicium de vera paupertate, inspecta dispositione Urbani VIII, an . 1671 a Romana Curia consecta, et habita praecipue
ratione mutationis, quae in siclivo nummorum prelio, temporum decursu supervenit, ex quo sit, ut qui olim pauca possidentes, pauperes non reputabantur, hodie multum habentes, tales merito
Duo adhuc notanda sunt. Alterum est, licet causa finalis, seu motiva solum exstet in actu dis.spensationis, dispensatio ipsa tamen valida est, adeoque exsecutioni committi potest, eaque fulminari, dummodo adhuc , eo tempore, perduret, ut notat Pyrrhus Corradus i. 7, e. 6, n. 25. Caeterum si cesSat, antequam exsequutio locum habeat, cum quaelibet dispensatio concedatur hodie in forma commissaria, iam manifestum est, eam non poSSe
393쪽
suum sortiri essectum, nisi postquam constiterit de veritate causarum. Alterum est, si post dispensationis exsequutionem, aliqua causae pars deficiat, non autem tota cesset, ipsa dispensatio valida manet, et matrimonium contrahi potest, ut probat Sancheg disp. 30, n. 8. Disputatur an dispensatio permaneat, si sorte 'causa omnino ces-aet , ei multa in utramque partem dicta sunt; at assirmativa videtur verior, eo quod impedimentum semel extinctum non amplius reviviscit, c. 7, ex tua 9 de fit. presbyt. Vide Giovini, op. cit. Sect.
394쪽
Iam superest, ut de matrimonii proprietatibus atque effectibus dicamus. S. Augustinus tria bona matrimonii ex Scriptura observat, fidem, prolem, et Sacramentum. Fides unitatem matrimonii; proles procreationem filiorum eorumque educationem, et religiosam institutionem; sacramentum indissolubilitatem ipsius matrimonii designat, quae res praecipuae sunt matrimonii proprietates. Quae sint parentum et filiorum ossicia, quive rectus matrimonii usus, theologis disserendi provinciam libenter damus. Nos de unitate matrimonii eiusque indissolubilitate breviter dicemus. Cum unitati matrimonii opponatur Polygamia, Seu uxorum, Vel maritorum pluralitas, lacile qua in re matrimonii unitas consistat perspiciemus, si eius contrarium, nempe diversas Polygamiae species, perpendamus. Polygamia igitur vel successiva
est, cum nempe mortuo uno coniuge, qui Super- Stes est, ad secundas vel ulteriores transit nuptias; vel est simultanea , cum nempe eodem tempore , aut vir plures uxores, aut mulier plures maritos habet; de utraque seorsim agendum.
395쪽
Polygam iam successivam, seu secundas et ulteriores nuptias, velut illicitas, et per se malas reprobarunt veteres inter haereticos, secundo saeculo, montanistae, quibus se addixit Tertullianus; tertio autem saeculo eas reprobarunt Novatiani. Εumdem errorem alii postmodum amplexi sunt. Petrus
de Marca in tractatu de Matrimonio existimavit ratas quidem fuisse apud veteres secundas nuptias publice ac legitime contractas, at negavit eas pro vero Sacramento habitas tunc fuisse. Basilius Macedo, 0rientis imperator saeculo Ecclesiae IX, contra, tertias nuptias in quadam sua novella declaravit illicitas, quartas vero plene nullas et irritas. Leo imperator cognomento Sophus, Seu sapiens, Basilii filius, et in imperio orientali successor, illud etiam statuit, ut qui tertias nuptias contraherent poenis ecclesiasticis subiicerentur: at ipse imperator Leo, qui hoc statuit, tertia defuncta uxore, quartam duxit, quod non levia peperit dissidia , de quibus videri poterit Cardinalis Baronius ad annum 901. Ex decreto Concilii Toletani XIlI, quod habitum est an . 683, can. 5, Secundae nuptiae hispaniarum Reginis neutiquam permillebantur.
Verum secundas aut alias qua Scumque ulteriores nuptias haud invalidas esse, aut illicitas, ipso
naturae lumine ed0cemur; cum enim mors omnia solvat, illud consequitur , quod vinculum Omne , quod inter coniuges erat, ob unius mortem, statim
396쪽
DE PROPRIETATIBUA ΜATRIMONII 389
suerit dissolutum, nec sane matrimonium, eiuSque vinculum concipi ullo modo potest, quod subsistat adhuc inter mortuum et viventem mutua
quippe traditio, et potestas in corpora et obligatio
inde nascens ad actus coniugales ob unius mortem penitus resolvuntur, et cessant, cum nec mortuus potestatem sui corporis praebere amplius queat viventi, nec vivens mortuo; recuperat proinde coniux superstes liberam sui corporis potestatem,
quod alteri per modum matrimonii tradere poterit. Id ipsum egregie cunfirmatur disertis Apostoli Pauli testimoniis in Epist. ad Rom. VII, 2-3 :ε Quae sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi: si autem mortuus fuerit vir eius , 'liberata est a lege viri, ut non sit adultera si fuerit cum alio viro. s Et in I ad Corinthios cap. VII, vers. 39: e Mulier alligata est legi, quanto tempore vir eius vivit; quod si dormierit vir eius, liberata est: cui vult nubat, tantum in Domino. 3Hinc Eugenius IV in decreto pro instructione
Armenorum, nedum Secundas, verum etiam tertia S, quartas, et quascumque ulteriores nuptias , ea posthabita disciplina, quam laudati Graecorum imperatores primum invenerant, validas atque licitas declaravit hisce verbis: e duoniam nonnullos, asseritur, quartas nuptias tamquam condemnatas reSpuere, ne peccatum, ubi non est, esse putetur, cum secundum Apostolum, mortuo Viro, mulier sit ab eius lege soluta, et nubendi, cui Vult in Domino, habeat facultatem, nec distinguat mortuo primo, Secundo , vel tertio; declaramus non solum secundas, sed etiam tertias, et quartas, atque ulteriores, si aliquod canonicum impedimentum non obstat, licite contrahi posse, commen-
397쪽
390datiores tamen dicimus, si alteruter a coniugiis abstinentes in castitate permanserint, quia sicuti viduitati virginitalem, ita nuptiis castam viduitatem laude ac merito praeserendam esse cens mus. 1 Hactenus Eugenius IV. Quia vero secundae nuptiae considerari possunt, vel in se simpliciter, vel ratione intemperantiae , et incontinentiae, qua praesumuntur nnubentibus contrahi, nemo mirabitur, si nonnulli Ecclesiae Patres paulo durius ac severius aliquando de huiusmodi nuptiis secundis loquuti sunt, et dum ipsi praesumptam secundo nubentium incontinentiam, vehementiori stylo exagitarunt, ipsas-m et ulteriores nuptias damnasse visi sunt, unde purgare Se, et omnem erroris suspicionem editis Apologiis, a se amovere suerunt compulsi, quod
praesertim s. Hieronymo contigit, qui in epistola ad Geruntiam vel Agerachiam: et Quid igitur, inquit, damnamus secunda matrimonia Τ minime, sed prima laudamus; abiicimus de Ecclesia bigamos' absit, sed monogamos ad continentiam provocamus. 3 Narrat eam in rem eodem in loco S.
Docior historiam sane lepidam, vidisse se Romae virum, et mulierem, e vilissima plebe, extremo ut ipsi putabant matrimonio copulatos. Vir enim viginti sepelierat uxores, mulier vero vigeSimum secundum maritum habuerat. Nemo etiam mirabitur, si prioribus saeculis severior, praesertim apud Graecos erga eos diseiplina suerit, qui ad secundas, et ulteriores Nuptias convolassent. Hos enim poenitentiae fuisse subiectos ex Neocesariensi. Ancyrano
ei Laodiceno IV saeculi Conciliis compertum est satis, cumque hisce conciliis nullum poenitentiae certum tempus suisset praefixum, illud postea praesi-
398쪽
DE PROPRIETATIBUA MATRIMONII 391
xit S. Basilius Magnus, aut potius Ecclesia Graeca, cuius disciplinam is expressit. Videatur canonica eiusdem S. Basilii Epist. ad Amphilochium c. 4.
Non aliunde aulem petenda est huiusce severitatis ratio, quam ex praesumpta secundo nubentium incontinentia , ut supra indicavimus : quae etiam in causa fuit, ut ipsi secundo nubentes, benedictioni sacerdotali, quin imo eleemosInis M-clesiae privarentur. Hac autem veteri disciplina molus Petrus de Marca existimavit, ut supra etiam iudicavimus, secundas nuptias ratas quidem et legitimas apud antiquam Ecclesiam fuisse in ratione contractus, veri tamen Sacramenti rationem neutiquam habuisse, quia nempe praesentia Sacerdotis et Ecclesiae benedictione privarentur. Cumque etiam incontinentia maxime dedeceat Ecclesiae ministros, inde irregularitatis ex bigamia promanantis causam aliquam deduci posse non ambigimus. Diximus causam aliquam, quia in hodierno iure canonico irregularitas haec repetitur a desectu Sacramenti, quod non hoc quidem sensu est intelligendum, quasi secundae nuptiae, ritu legitimo contractae, non sint verum Sacramentum , sed in eo alio sensu est intelligendum , quod nempe significatio Sacramenti, non tam persecla in secundis, quam in primis nuptiis eluceat. cum enim Matrimonium significet coniunctionem Christi cum Ecclesia, quae coniunctio est unius ad unam, nemo non videt, quod non ita persecte huiusmodi coniunetio per bigam iam exprimatur. Bationem hanc assert Celestinus IlI in cap. debitum de Bigamis. Stat igitur, quod secundae, et ulteriores Nuptiae nedum sint in se validae, verum etiam licitae, proindeque Innocentius III in cap.
399쪽
3925 de secundis Nuptiis, reprobata sanctione Iuris civilis, merito declaravit: e Viduam non debere legalis infamiae sustinere iacturam, quae licet post viri obilum intra tempus luctus, Scilicet unius anni spatium nubat. 3 Idipsum antea statuerat Urbanus III cap. 4 de secundis Nuptiis: et Per sententiam et auctoritatem Apostoli infamia aboletur, 3 in ea scilicet muliere, quae intra annum luctus alteri nupserit: non solum autem laudati duo Pontifices innocentius Ili et Urbanus III sustulerunt secundo nubentium civiles poenas, quae infamiam irrogant, sed alias etiam , cum et in aliis eadem ratio urgeat tuendae libertatis in contrahendo matrimonio, quam libertatem iuxta rectae rationis dictamina , et superius relata Apostoli testimonia, Superstes coniux, altero defuncto, statim assequitur. Non tamen ab iisdem Pontificibus , aut aliquo alio canonico iure abrogatae fuerunt illae civiles
legeS, Seu p0enae, quae contra secundo nubentes inductae comperiuntur, non tam ad vindictam et
punitionem, quam ad utilitatem filiorum , qui ex prioribus nuptiis fuerint suscepti : his quippe civilibus legibus seu poenis, quoad civiles essecluS,
nullum fuisse inflictum vulnus a Iure canonico concordi Doctorum sententia erudimur ivideri hac in re poterunt Gonga leg in caput ultimum de secundis Nuptiis, Sanchea de Matrimonio l. 7, disp.
78; Van-Κspenius Iuris canonici universalis pari. 2,lit. 15. Haec, quae hucusque protulimus ad evidentiam demonstrant secundas et ulteriores Nuptias de iure naturali, divino et ecclesiastico indistinctim validas esse, et licitas n0n minus respectu viri superstitis, quam mulieris, si vir eius fuerit praede-
400쪽
DE PROPRIETATIBUS MATRIMONII 393
Duo sunt circa Polygam iam simultaneam ceria et explorata apud Theologos et sacrorum Canonum Interpretes. Primum est quod nusquam iure naturae licitum fuerit, aut esse possit uni seminae plures simul habere maritos. Ratio aperta est, quia id per se ac directe pugnat contra primarium matrimonii finem, nempe siliorum procreationem, et educationem. Et sane mulieres, quae pluribus copulantur viris, aut nunquam, aut raro concipiunt, ut patet in meretricibus. Proles vero, Si sorte nascatur ex aliqua muliere, quae pluribus viris sui comporis copiam facit, redditur incerta atque adeo multis in educatione periculis obnoxia est, ruit pacificae vitae inter coniuges consuetudo , tranquillitas et ordo in re familiari; quae scilicet pax et rectus ordo fingi poterit in familia, in qua plures viri, hoc est plura capita sunt ' Hinc in veteri Testamento nullam legimus mulierem sanctam plures eodem tempore maritos habuisse. Alterum est quod pluralitas uxorum primario matrimonii sint non plane repugnat, quia nempe unus, et idem vir pluribus filiis ex diversis uxoribus suscipiendis, alendis et educandis par esse potest; an Vero re pugnet primaevae matrimonii institutioni, prout ea ex divinis Scripturis nobis innotescit, et Secundariis , minusque praecipuis matrimonii sinibus , illud est, quod serius examen exposcit. Non desuerunt qui negativam tenerent sententiam. Alii putarunt polygam iam nec primaevae matrimonii