장음표시 사용
371쪽
nequeat. De dissolutione, seu de declaratione nulli talis matrimonii nihil attinet plura dicere. Quaedam de revalidatione matrimonii modo exponemus. Itaque ubi agatur de revalidando matrimonio iam contracto, quod propter impedimentum aliqdod nullum sit, praeter expositionem impedimenti in sua specie, gradu, linea, et Origine, declarandum adhuc est : 1' An matrimonium ipsum bona unius, vel utriusque fide , 2' An spe dispensationis lacilius obtinendae, 3' An publice , praemissis et omissis denuntiationibus, contractum fuerit, 4' Denique an fuerit consum- malum ' De qua re attendenda est Const. Pauli IV,
e AB IPSA DIE , idib. Dec. 1555. Exprimi etiam debet matrimonium civile, si illud habitum sit in
contemptum matrimonii canonici, et tanquam connubium legitimum ; tunc enim est matrimonium clandestinum. Si e contra contractum sit matrimonium civile, ut legi solum pareatur, neceS- Sarium prorsus non est ad valorem dispensationis illud exprimere, licet ea intentione initum sit, ut facilius dispensatio obtineatur. Id decisum esse
a S. Poeni lentiaria 2 0et. 1829, et 18 Apr. 183lasSerunt Carriere, et Cail laud. Quibus sic positis, rem nec inutilem, nec ingratam me facturum esse duco, si hoc in loco tres ad trutinam revocem quaestiones: 1' nempe an ad revalidandum contractum matrimonii, quando uterque novit impedimentum, novus consensus iterum
coram Parocho, et Testibus iuxta Concilii Tridentini decretum debeat praestari. 2' An ubi unus tantum novit impedimentum , sussiciat novus consensus eius dumtaxat, qui impedimenti praeexistentis notitiam habuit, vel potius utraque eX
372쪽
DE IMPEDIMENTIA MATROIONII 365
parte novus consensus requiratur; 3' quo denique modo consensus iste praeStari, seu renovari debeat. duae autem in hisce tribus quaestionibus examinabimus, locum sibi vindicant in omnibus casibus, quibus Matrimonium, sive ex desectu consensus, Sive ex clandestinitate, sive ex aliquo impedimento, per dispensationem, aut aliis legitimis mediis sublato, iterum debeat repeli et celebrari. Quod primam quaestionem altinet, omnes quidem
in eo convenire comperiuntur, ad renovationem con- Sensus, necessariam omnino esse novam Parochi, eltestium praesentiam, si impedimentum dirimens, quo Matrimonium antea fuit contractum , aut publicum sit, et notorium, et plene ex . gr. per duo Stestes legitimos in foro externo deserri, ac prObari possit, et ratio est, quod ex mente concilii Triden lini Matrimonium ita contrahi debet, ut Ecclesiae constet, illud esse firmiter contractum , et in dissolubile. Si igitur contractum quidem suerit in faciem Ecclesiae, sed cum impedimento dirimente, quod publicum sit, et notorium, et plene probari possit, licet deinde eo impedimento sublato, clam renoVetur consensus, neutiquam constabit
Ecclesiae de Matrimonii illius firmitate. Parochus enim , et testes prius adhibiti, non essent testes valoris , sed nullitatis Matrimonii, proindeque ut
rite contrahatur per renovationem consensus, iterum praesentia Parochi et testium exposcitur. Tota igitur in eo dumtaxat casu vertitur controverSia , quo impedimentum dirimens omnino sit occultum, nullumque timeatur periculum, quo illud in foro externo probari possit. Porro non pauci quidem suerunt, qui hoc ipso casu ad renovationem consensus necessariam Parochi et testium
373쪽
366 praesentiam autumarent; at licet ad tollendos Scrupulos con Sultius sit, ut, quoties id fieri sine
incommodo possit, consensus coram Parocho et testibus renovetur , ad Matrimonii lamen valorem, dummodo non sit nullum ratione clandestinitatis, id nullo modo est necessarium ; satis idcirco erit, si sublato impedimento , mutuus cOΠSensu S , Sive verbis, Sive signis, sive assectu, et copula coniugali occulte renovetur. Ita enim fuit declaratum a S. Pio V , ut testatur Navarrus' in manuali cap. 22, n. 7, et ita etiam servat Praxis Sacrae Poenitentiariae , quae in dispensationibus super impedimentis occultis, non solum non iniungit novam Parochi et testium praesentiam , sed expreSSe rescribit, ut pulativi Coniuges inter se iterum secrete contrahant ad evitanda scandala; contra vero
in dispensationibus super impedimentis publicis , Semper expresse exigit, ut in faciem Ecclesiae iuxta formam Concilii Tridentini iterum contrahant. Est autem eiusmodi declaratio S. Pii V et Sacrae Poenitentiariae Praxis menti Concilii Tridentini
omnino consentanea. Et re quidem vera ex huiusmodi mente illud dumtaxat clandestinum Matrimonium irritatur , ex quo, quia probari non P0- terat, quod suisset contractum, oriebantur Scandala atque incommoda propter quae semper Ecclesia Matrimonia clandestina detestata est, prout Suo loco fusius exposuimus. Profecto illud Matrimonium , de quo agimus non est huiusce indolis; cum enim in laciem Ecclesiae primum fuerit contractum , quamvis nulliter, ob impedimentum occultum , iam probari potest, suisse contractum , ideoque cum incommoda illa, quae secum trahunt Matrimonia clandestina, ex illo nequaquam orian-
374쪽
DE IMPEDIMENTIs MATRIMONII 367
tur, plane consequitur ex mente eiusdem Tridentini non esse clandestinum, neque irritum, et ideo sussicit clam renovari consensum. Idque locum obtinet eo vel in casu, quo impedimentum ad torum externum et contentiosum delatum sit, non tamen in eodem soro fuerit probatum. Cum enim huiusce Matrimonii valor adhuc constet Ecclesiae,
convalescere utique poterit, si novus consensus occulte praestetur.
Quod spectat secundam quaestionem , an scilicet sussiciat consensus eius dumtaxat, qui impedimenti praeexistentis, aut per dispensationem, aut
alio modo legitime iam sublati notitiam habeat,
Seu potius ex utraque parte requiratur , multis , quos nominat, quorumque rationes perpendit, et consulare satagit Schmalggrueber ad tit. 16, lib. 4, Decreta l. num. 266 et seqq. ea placuit opinio , nempe eo in casu, quo revalidandum sit Matrimonium, quod nulli ter ex desectu consensus unius,siete scilicet, aut per metum , aut per errorem praestitus, suerit contractum, cum impedimentum reducatur ad vitium aliquod consensus solo novo consensu sanabile, satis esse, si ille, qui prius legitime non consensit, consensum Suum renoVet, alterius partis consensu non renovato, sed Virtu3liter perseverante. Hanc sententiam S. Alphonsus de Liguorio n. 11 14 communiorem ac veriorem dicit, ac confirmat variis iuris textibus; quidquid lamen de
hac sententia sit, quam graves auctores cum Pontio reiiciunt, docentes in casu requiri, ut utraque pars comenSum renovet, profecto, si matrimonium nullum detegatur ex alio quocumque impedimento dirimente, quod non ex sictione, metu, aut errore enaSgatur, ac utramque partem assiciat, utriusque
375쪽
368 consensus, ut illud revalidetur, intercedat necesso est. Ita communiter Theologi, ac Canon istae, ac merito quidem. Prior quippe consensus, licet naturalis per se, suit omnino ex parte utriusque invalidus , cum super illegitimam et ineptam materiam fuerit versatus, atque idcirco operae pretium est, ut, sublato impedimento, renovetur. Aliunde vero assirmari nullatenus potest, quod ille prior consensus moraliter perseveret. Cum enim consensus perseverantia illius praeexistentiam supponat ; iam per se patet, quod consensus , qui nunquam exstitit, perseverare nullo modo possit. Quod tertiam quaestionem respicit, quo nempe modo praestari, seu renovari consensus debeat, en dissicultates et ambages quotidie tamen occurrentes. Sane Matrimonium antea nullum convalescere non potest, nisi pars, quae impedimentum ignoravit, certior reddatur , priorem contractum
fuisse invalidum , idque duplici ratione convincitur: 1. quia debet eo in statu constitui , in quo
libere consentiat: 2. quia ratificatio, quae ex errore prosiciscatur, nullum parit essectum, novamque inducere obligationem non potest, unde ex L. 15, II. de iurisdictione etc. errantis et ignorantis nullus est consensus. Id ipsum, desumpta paritate a voto, illustratur egregie. Qui enim volum invalidum ratificat, nil esscit, donec praevium eius invalidi latis notitiam compara Verit. Iam Vero, qui impedimenti dirimentis nescius Matrimonium ratificat illud ex errore ratificat, ideoque per hanc ratiscationem, contractus antea invalidus convalescere non potest. Ex praxi autem S. Poenitentiariae, quae cum dispensat ad permanendum in Matrimonio semel contracto hanc apponere solet clausulam et Muliero
376쪽
DE IMPEDIMENTIS MATRIMONII 369
vel viroὶ de nulli tale prioris consensus certiorata, sed ita caute, ut latoris delicium nunquam cognoscatur , illud luto insertur, ei probe notandum,
quod Matrimonium, ut renovatione consenSus convalescat, eius prius invalide contracti nullitas, non tamen eiusdem nullitatis causa, utrique debeat innotescere, praesertim si causa sun detur in delicto unius ex partibus, pula in astini late contracta
ex copula illicita , quo delicto patefacto plurima
damno, et scandala possint exoriri. Sane superius exposita clausula pro necessitate certiorationis , solum evincit patefaciendam non esse eiusdem nulli talis causam : hac enim non patefacta , et libere , et non ex errore ratificat, qui nulli latis duntaxat, non causae nulli latis certior redditur ;sed hic dissicultates et ambages, quam maxime excrescunt. 0ua enim arte poterit alteri parti ita detegi Matrimonii nullitas, et ad praestandum novum consensum pertrahi, ut delictum penitus occultetur' Hinc varii a Theologis, et Ca- non istis obtinendae consensus renovationis modi proponi solent, quos operae pretium eSt, ut recenseamus, et ad serium examen reVocemuS.
Primo igitur proponunt, quod ille qui conscius est impedimenti dirimentis, dicat alteri parti se
a principio invalide consensum praestitisse, vel se non consensisse , ut par erat, desectu necessariae instructionis , seu advertentiae , proptereaque ex consilio Consessarii oportere, ut ad con Scientiae securitatem, invicem consensum uterque ren0Vet, unde ipse iterum consentit libentisssime accipere eam in coniugem, et optat, ut ipsa etiam gonsentiat de novo habere eum in maritum , et tunc Si ea quoque consensum suum praestet, regon Vale-
377쪽
370 scit Matrimonium. Cum veritate autem, et absque ullo mendacio pars impedimenti conscia dicere potest se a principio invalide consensum praestitisse,
vel se non consensisse, ut par erat, desectu necessa riae instructionis: consensus enim antea praestitus
ob impedimentum dirimens, quod intercedit, nec validus, nec sufficiens est, et perinde habetur ad Matrimonii essectum, ac si praestitus non fuisset. Invalidum quippe aliquid esse, et non esse, iuxta vulgatum iuris principium sunt paria. At quia modus iste graves patitur dissicultates, praesertim si mulier rea sit, et ex delicto suo causam dederit impedimento dirimenti, aliunde vero Mari ius impedimenti nescius, perspicacis, vividae, et suspiciosae indolis esse cognoscatur; ideo secundum alii proponunt modum, quo pars impedimenti conscia generatim ignoranti indicet prioris consensus nullitatem , et novum consensum exigat, dicendo, v. gr. Suspicor te non esse meam coniugem aliqua de cauSa, ideo precor ad conscientiae meae pacem nos denuo pro coniugibus habeamus. Ita post Card. Caietanum, Martinus Navar-rus in Manuali cap. 22. Tertium non pauci modum suppeditant, quod nempe a parte impedimenti ignara
novus reportetur consensus sub conditione: puta si
eam his vocibus amice compellat: e Ita sibi assidio, ut Si non esset inter nos Matrimonium, aut illud ex aliqua causa nullum foret et irritum, nihilominus reciperem te eliam de saeis, ita te recipio. Numquid, et tu similiter' a Si respondeat recipio non
enim iuxta omnium sententiam sussiceret vox reciperem ; huiusmodi enim vox a clualem consensum
de praesenti pro essentia. Matrimonii requisitum neutiquam involvi l), vel eo assectu se cognoscant,
378쪽
Matrimonium convalescet, ait Silvius, quia ignarus impedimenti non solum in Matrimonio prius contracto permanere intendit, sed et novum Matrimonium contrahit. Unde huiusmodi consensus , prosequitur Silvius mox laudatus, est quidem cum
errore, sed non ex errore. Quartus modus, quem
nonnulli proponunt, ut cum viris indolis, et naturae dissicilioribus adhibeatur, hic est, ut putamulier viro suo impedimenti dirimentis ignaro desectum prioris consensus, et contracti matrimonii nullitatem non aperiat, sed dissimulando eum roget, ut pro sua consolatione ipsam habeat coniugem, simulque dicat et Et ego te in virum
Ex quatuor praemissis modis novum praestandi consenSum, primus dumtaxat, si ad exsecutionem absque periculo mandari queat, tutus est, et ad matrimonium certe revalidandum omnino idoneus, quia licet certiorem non reddat partem impedimenti dirimentis ignaram de causa nullitatis matrimonii, certiorem tamen reddit de ipsa nullitate, quod sane susticit, ut supra suit demonstratum. Reliqui vero modi tres non videntur satis tuti, siquidem nec continent certiorationem sormalem nullitatis Matrimonii, nec certiorationem aequi- pollentem : accipi enim facile possunt ea verba a parte impedimenti ignara, vel tamquam prolata ex praegrandi assectu alterius coniugis, quin nullitatem contracti matrimonii vel a longe suspicetur, vel accipi facile possunt tamquam pro manantia ex levi, et oscitanti scrupulo, praesertim si cum muliere res sit. Dum amrmamus huiusmodi modos non esse satis tutos, nolumus quemquam arbitrari eos a nobis prorsus reiici. Cum enim agatur de
379쪽
372gravissimi momenti re, ultro fatemur, in casu necessitatis unum ex iis adhiberi licite posse, et novum etiam excogitari, ac Sequi. Reapse quoniam aliquando in his versamur circumstantiis, ut nullus omnino ex praemissis modis queat adhiberi, et aliunde scandali gravis, homicidii, infamiae, divortii,
ei destitutionis susceptae prolis prudens urgeat timor, hinc nonnulli, quos inter Tiburtius Navarrus pari. 20 manua l. ad prax. hunc alium suggerunt modum, ut reportata dispensatione ab impedimento dirimente, habeatur copula asseelu maritali ex parte illius, qui impedimenti dirimentis est conscius; pars enim altera, quae impedimentum ignorat, cum putet matrimonium esse validum eodem maritali aD seclu copulam habebit, atque ita novus aliquis consensus ex parte utriusque obtinebitur. Haec opinio
inquit supra lauda lus Navarrusin probabilitate non
caret, maxime cum in dubiis praeserenda sit sententia animabus favens, et hac de causa c0nfertur Baptismus in extremitate digiti, quando partus periclitans illum extrahit. Nec ullum eidem Navarro negotium lacessit superius memorata clausula a S. Poenitentiaria apponi solita evulsere, vel viro de nullitate prioris consensus certiorata γ tum quia inquit ipse) Sancta Sedes in his casibus relaxare, et meliori, quo potest modo providere de remedio censetur, tum quia clausula haec non ponitur ut conditio necessaria, et allegat Sancheg lib. 8 de Matrimonio disp. 34 n. 64, qui revera hac in parte ei sarve l. Verba Sanchegii haec sunt: e Sed mihi persuadeo meram non esse conditionem, sed instructionem quamdam Consessarii. . . Ducor autem ad hoc,
quia quando p0nitur, ut conditio , sicut conligit in lacullate Commissarii Cruciatae, ponitur multo
380쪽
DE IMPEDIMENTIA MATRIΜONII 373
strictioribus verbis denotantibus conditionem . . . .
Adde saepe frustrandas has dispensationes suo valore, si id esset necessarium, quia saepe contingit, non posse nullitatem delegi absque periculo delegendi dplicii, et maxime si impedimentum sit ex parte feminae. Raro accidit posse viro nulli talem delegi absque periculo et suspicione alicuius deli-eli, et instabit vir, ut sibi causa nullitatis detegatur, et ea non delecta, urgentiorem delicti suspicionem concipiet atque inimiciliae inter coniuges orientur. Deinde quia cum stylus habeat, ut semper in huiusmodi dispensationibus haec clausula apponatur, non est credendum Doctores, quos retuli lib. 2, disput. 39, n. 2 hunc StIlum ignorasse, et tamen consulunt in hoc casu impetrari dispensationem occulte, et tacita prioris consensus nullitate, illud denuo contrahi. 3 Hae tenus verba Sanchegii. Si verum lateri volumus, recte de Navarro ; et iis, qui eius opinionem sequuntur, ab erudito Auctore notatum fuit, quod pondere dissicultatum oppressi omnem movent lapidem , quo gravibus malis medicantur, imitati hac in parte medicos, quibus solemne est, ut post exhausta scientiae, et artis remedia, illa etiam adhibeant, quibus nec ipsi fidem habent, et quorum ope non tam expellere morbum, quam morbo laborantem solari, et pacare moliuntur. Esto enim clausula illa continens certiorationem nullitatis matrimonii, iuxta stTlum Sacrae Poeni lenitariae, apponi non soleat tamquam conditio necessaria, sed veluti instructio quaedam Consessarii, quod tamen admitti nullatenus potest,
ex dictis a Benedicto XlV , Inst. 87, n. 67-74 ,
Semper tamen verum est, quod certioratio haec ex ipsa natura rei requiritur, ut initio huius ter-