Septimii Mariae Vecchiotti *tractatus canonicus de matrimonio ex opere cardinalis Ioannis Soglia excerptus et ad usum parochorum et confessariorum accomodatus additis appendicibus de impedimenti civilibus matrimonii de formulis supplicum precum ac de

발행: 1868년

분량: 563페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

CAPUT III.

374liae quaestionis fuit supra demonstratum. Faten leautem ipsomel Navarro in modo, quem ipse proponit non fit vera, plena, et sussiciens certioratio nullitatis prioris consensus. Perperam proinde ad suae opinionis probabilitatem demonstrandam, e iam ex paritate riptismatis in extremitate digiti collati, quando partus periclitans illum extrahit, amguit ad casum, de quo agimus; siquidem cum etiam in extremitate digiti, quae humani corporis pars est, vera et propria lotio fiat, aut dubia, aut non omnino improbabilis opinio est, quae urgente morte partum sic baptizari posse contendit. Iungitur etiam quod Baptisma aut conferri, aut repeti sub conditione potest, si partus integer, et vivus prodeat, verum in circumstantiis casus, de quo agimus, nulli conditioni locus est, aut esse potest: denique ex eo etiam capite male arguit Navarrus a paritate bapti

mutis in casu necessitatis ad casum nostrum: in hoc enim nostro casu non datur extrema illa necessitas, prout in baptismate existit, quo non collato, de aeterna morientis partus salute omnino actum

esset. Et sane, quemadmodum a Sylvio probe notatum suit, contingit non raro, ut impedimentum dirimens eius sit generis , in quo Ecclesia numquam aut perraro dispensat, si v. g. Monialis iam professa virum duxerit religiosi status penitus ignarum. In his circumstantiis nemo non videt, quod omnino separandi sunt putativi isti coniuges, quidquid mali inde evenire possit; neque revera necessitas extrema reapse adest, ita ut aliquo modo sibi mulier nequeat consulere, scilicet se abscondendo, sugiendo in loca remota, et incognita, regrediendo praesertim occulte ad religionem, quam per apostasiam deseruit: sicuti ergo extrema ne-

382쪽

DE DIPEDIMENTIs MATRIMONII 375

cessitas locum non habet, quando impedimentum eius est generis, in quo Ecclesia numqvum aut rarissime dispensat, ita etiam locum habere non poterit, quando super eo impedimento dirimente, unde oritur matrimonii nullitas, dispensatio suerit obtenta, quia Ecclesia in eo impedimento dispensare conbueverit.

Inter tot, tantasque expositas ambages , quae diversos certiorandi de nullitate matrimonii modos respiciunt, non abs re erit, si pro instructione praesertim Consessariorum , ut conscientiae suae tutius queant prospicere , tres regulas proponamus. Prima regula est, si Consessarius advertat intercedere aliquod impedimentum dirimens, quod ab utroque coniuge ignoratur, ita ut ambo sint in bona fide constituti, non temere debet eisdem matrimonii nulli latem aperire; ium solum aperiet,

quando compererit eos in coniugio esse concordes, Seque amore sincero complecti: at si male inter eos convenerit, et frequentes intercedant rixae, potius eos in bona side relinquere debet, quam impedimento non satis caute delecto, gravissimis incommodis, et scandalis ansam praeberet. Cap. 6 de Cons. et smn., et Instructio Card. Caprara 25 Apr. 1803. Haec praxis locum etiam habet, ubi agitur de aliquo iuris naturae impedimento ex. g. de impotentia, nec audiendi sunt qui monitionem in hoc casu praemittendam esse arbitrantur. Secunda regula est, si consessarius detegat unum ex coniugibus conscium esse impedimenti dirimentis , et in mala fide versari, nec illi suppetat modus aliquis tutus, quo certior reddatur altera pars de nullitate matrimonii, in hoc casu rem totam cum omnibus suis circumstantiis Maiori

383쪽

cAPUT III.

376 Poenitentiario aperiat, qui magnis illis difficultatibus adductis, aut aliquid de severitate remi tet, removendo clausulam de certioranda parto, vel facultatem a S. Pontifice postulabit, pro matrimonii sanatione in radice. Si vero S. Apostoli ea adiri nequeat, et periculum sit in mora, rem Episcopo harum maleriarum primario Iudici detegat, eiusque decisionem expectet. Tertia regula est: si sorte non possit ad Episcopum recurrere, Sequatur saltem consilium, quod hisce in casibus suggerit Anactetus Reissensiuel ad lib. 4 Deeret. in appendice de disp. super impedimentis n. 603. Kn consilium , quod iisdem Anacleti verbis exhibemus : e Habito tempore, et occa Sione prudenter , ne advertatur, per ConseSSarium v. g. vel prudentem aliquem tertium, cui fidem habet coniux nulli latis ignarus, fiat discursus de praestantia matrimonii, eiusque dissicultatibus, et crucibus item, et praecipue de gratiis Sacramentalibus, quantum videlicet per has coniuges adiu- Ventur, in amore mutuo conserventur, in variis benedicantur, et ad matrimonii onera portanda consertentur , quae gratiae Si non e Ssent, mutrimonium saepe valde miseros et infelices essectushoberet, prout multiplex experientia demonἰstrat, et in illis, qui existente inter illos occulto impedimento, nulli ter matrimonium contraxerunt, et Si illud ignorantes bona fide contraxerint, quia nullum tunc fuit Sacramentum Matrim0nii, et percon Sequens nullae gratiae sacramentales. 0b quod pergere potest Consessarius in iam aliquibus consului, vel consultum duco, ut cum plura sint impedimenta occulta, et variae cauSae, ob quas matrimonium, coniligibus in optima fide existentibus,

384쪽

DE IMPEDIMENTIS MATRIMONII 377

et innocentibus potest esse nullum , ut coniuges inter se solos de novo sub conditione contrahant, dicente uno v. g. : Si ex aliqua causa matrimonium

nostrum non esset validum, volo tecum ex nunc, et de novo contrahere, altero sincere respondente:

Volo pariter et ego tecum contrahere, et te pro nunc, et Semper pro meo coniuge habere; tali enim modo saepissime susscienter consulitur, et esset tur Sacramentum. Post huiusmodi discursum expectet, et videat coniux nullitatis conscius, an non post istum discursum alter nulli latis ignarus , ipsemet incipiat de hac materia iterum discurrere , et discursui consormiter matrimonii novum contractum conditionatum praelato modo appetere, vel saltem occasionem, et ansam praebere, ut conscius nullitatis idem ob auditam rationem consulere valeat; si nullitatis ignarus nil desuper aliud discurrit, ipsemet conscius opportuno tempore , et occasione de hoc incipiat, et ad narrata de se reserendo , persuadere studeat, ut pro maiori securitate gratiarum sacramentalium, matrimonium de novo sub conditione secum contrahant, videlicet, quod si etiam ipsorum matrimonium ex aliqua causa esset nullum, ex nunc de novo illud contrahere velint. 3 Hactenus Anacleius Reissensi vel .

De sanatione In radiee.

Superest nunc , ut breviter disseramus de dispensatione in radice matrimonii, seu de matrimonii sanatione in radice, quae urgentibus gra-

385쪽

cAPUT III.

378vissimis causis, conceditur, sive in casu communi ut scandala ac damna evitentur, si a magna hominum multitudine matrimonia de facto, ac bona fide, nulliter celebrata, rei terato consensu, revalidari lacile nequeant, sive in casu individuo, ut innocentis partis animae saluti, prolis legitimationi, et familiae tranquillitati, nec non renuentis bono consulatur ac provideatur. Itaque sanatio in radice est legis ecclesiasticae , quae impedimentum induxit, abrogatio ex tunc, seu ex tempore prae stiti consensus, una cum irritatione omnium esse-ctuum antea ex lege sequutorum. Dicitur legis ecclesiasticae abrogatio, quia pro huiusmodi sanatione requiritur omnino, ut impedimentum , quo matrimonii nullitas inducia est, non a iure divino, aut naturali, sed a iure canonico dumtaxat proveniat: dicitur ex tunc abrogatio, ut appareat discrimen quod inter sanationem in radice, et rati habilionem, seu revalidationem coniugii, simplicemque dispensationem intercedit, siquidem vera sanatio, absque ullo novo consensu, ad tempus initi matrimonii directe prorsus revocatur, illudque, sublato obice, validum ab initio natura sua reddit mrati-

habitio e contra et reconvalidatio ex nunc operatur, et ad praesens tempus resertur, adeo ut no-Vum con Sensum semper importet; dispensatio vero

essectum habet pro suturo tantum. Dicitur tandem cum irritatione essectus legis, quia sanato impedimento et consensu , essecluS habetur ut non productus, sive fictione iuris, sive alia ratione. Ex quo sequitur etiam, quod ad sanationem in radice non requiritur, ut ambo Sponsi adhuc vitam agant, siquidem cum agatur de matrimonio primitivo , et de consensu olim actualiter ab initio praestito,

386쪽

DE IMPEDIMENTIE MATRIMONII 379

quorum validitas in ipso primo actu a Pontifice declaratur, manifestum sit, uiriusque coniugis vitam haud requiri, ut sanatio fiat, et, ipsa sua natura, suos essectus producat.

De potestate Romani Pontificis sanationem in radice impertiendi, quibusdam in casibus, ubi matrimonium cum consensu connubiali initum est, nefas est dubitare, praesertim quod id luculenter plurima documenta demonstrant, et constans ac vetustissima Ecclesiae praxis confirmat. Accedit ratio ex eo deprompta , quod impedimenta iuris ecclesiastici non absolute irritant, sed solum suspendunt consensus naturalis emcaciam, et exceptionem seu conditionem habent adnexam pro eventibus extraordinariis in arbitrio legislatoris positis. Pro exsecutione dispensationis in radice nulla adest praescripta formula specialis. Vide Barbosa caus. 29, n. 29, Rigantium ad reg. 19, et Bened. XIV inst. 87, Clar. Carri8re hanc proponit : et Ego potestate apostolica mihi concessa

specialiter et expresse , matrimonium a te N. . . cum N. . . in consensu adhuc permanente nulliter contractum in radice eius sano et consolido, pr

lemque legitimam declaro. 3 Cum seri possit, ut post sanationem in radice impedimentum detegatur in soro externo, simulque contingere, ut, detecto impedimento, coniuges renuant in connubio manere, cum gravi fidelium scandalo, et filiorum detrimento, provido sane consilio Sacrae Poenitentiariae Tribunal, in concedenda facultate sanandi in radice, hac utitur clausula e descriptis in calce praesentium propriis coniugum nominibus, et cognominibus ac praesens gratia pro quolibet suturo

eventu caule ac Secreto in Caneellaria asservanda. F

387쪽

cAPUT III.

380 Duo adhuc quaeri solent. Alterum est, an S. Sedes sanationem in radice concedere queat in casu, quo alter impedimenti inscius, divortium ex praesumpto quodam impedimento quaereret, vel ea esset prava intentione, ut si illud novisset, eo uteretur, ut nullum redderet matrimoniumΤ Huic quaestioni assirmative est respondendum ex iis , quae habet Bened. XIV. Brevi ETSI MATRlMONIALIS 29sept. 1755. Agitur namque de retractatione matrimonii interpretativa, ac coniecturali, quae sanari potest. Alterum est, an S. Pontifex possit sanare matrimonium in radice, quando uterque, vel alteruter, cognito impedimento, sanationem obtreetat, suamque vindicat libertatem Τ Quaestio haec eo reducitur, ut videatur, an consensus prior viribus destitulus suum robur accipere possit ex S. Ponlisie is dispensatione tum etiam, cum alteruter, vel uterque ex sponsis positive retractet consensum, et ipsi sanationi expresse obnitatur ac se opponat. Perrone assirmativam tenet sententiam, de Mat. Christ. l. 2, sect..1 de Potest. Eccl. n. 4. Alii e contra negativam tuentur, cui lavere videtur au

ctoritas S. C. C. Decis. 5 dec. 1865. Quidquid sit

de hac quaestione, certum est S. S. sanationem in radice non concedere , si alteruter, vel uterque coniux , conscius de impedimento , expresSe eon tradicat.

Ex dielis patet landamentum sanationis in radiee silum esso in consensu matrimoniali tempore celebrati eonnubii praestiti. Si itaque uterque, vel alteruter nullum Praestitit consensum, sanatio dari oequit, quia sanari nequit radix, quae non exstitit. An in impedimonio elandestinitatis, et in matrimonio eivili sanatio in radiee obtineri quandoquε possit, quaesitum fuit, et ex praxi S. Sed is assirmative est respondendum, servatis servandis. Consor de Saint Exupery op . . Onservations fur la fulmination des dispenses de mari age, M Paris 854, p. 4 4. Diuiti oti by Corali

388쪽

DE IMPEDIMENTIS MATRIMONII

De dispeligationis impetratione et exsequutione.

Duplex Romae tribunal est confli ulum concedendis dispensationibus, nomine S. Sedis, unum quod dicitur Dalaria , alterum quod Poeni lentiaria nuncupatur. A Dalaria petuntur dispensationes pro soro externo et pro impedimentis publicis, vel quae publica fieri praevidentur; et quandoque eliam pro occultis. A Poeni lentiaria pro solo sorointerno, et pro impedimentis occultis dispensatio

regulariter expeditur. Aliquando vero conceditur pro utroque soro, vel etiam pro soro externo, si agatur de pauperibus, aut si adsint casus urgentes, quibus ordinarius opportunum existimat eamdem adire etiam pro oratoribus non pauperibus. Illacessat, defuncto Pontifice, ista vero non desinit. In Dalaria , nisi dispensatio obtineatur in forma pauperum, ut aiunt, solvenda est laxa pecuniaria, quae aut proprio nomine laxa vocatur pro laboro ossiciali uin, aut componenda dicitur ad pios usus in poenam incestus, vel ratione causae: nulla vero pro Oeeultis impedimentis in Poenitentiaria solvitur laxa, vel valde exigua, si in foro externo promiserabilibus personis concedatur dispensatio. Iid Bened. XIV, lum Bulla PASTOR BONUS, lum Const. GRAVIssIMUM EccLEsΙΑΕ, et instit. 87, Pyrrhum Corro do-Praxis dispensationum, Amydenum tractatus de ossicio et iurisdictione Dalarii, et de Iustis de dispensationibus matrimonialibus. In postulato ad s. Poeni lentiariam, lacilis propriis sponsorum nominibus, sicia omnino opponuntur, et solum 3d-

389쪽

cAPUT III.

ditur nomen ac cognomen Verum personae, ad quam rescriptum dirigendum est, nec non nomen

loci, in quo ipsa moratur. In postulato ad Datariam, epistola supplex ad Summum Pontificem dirigitur, et nomina, cognomina , aetaS, ac dio cesis oratorum vere indicantur. Dispensatio a Poenitentiaria sive a Parocho, sive a Consessario, sive ab ipso oratore peti potest. Securius tamen et sa-cilius, mediante Episcopo postulatur. Dispensatio a Dataria semper per Episcopum, vel additis eius litteris, petenda est. Dispensatio obtenta a Poenitentiaria super impedimento occulto et pro soroconscientiae exsecutioni committitur a consessario in actu consessionis, impletis conditionibus appositis de veritate precum , et de gravi poe- 'nitentia salutari. Nulla dispensandi sormula praeseribitur. Ben. XIV instr. 87 , unam pro matrimonio contrahendo, aliam pro contracto proponit. Si dispensatio a S. Poenitentiaria concedatur pro utroque soro ab anno 1852 additur clausula: e Interdicto per tempus exsecutori benevisum , quocumque tractu ν qua non solum separatio a toro,

et habitatione, sed omnis conversalio familiaris prohibetur. Vide decis. s. Poenitent. 15 tui. 1854. Ex responso s. Poenitentiariae apud Compans: c dispensatio valida est etsi consessio sit nulla , et absque absolutione sacramentali concedi potest, si sorte urgens aliqua necessitas id suadeat. aQuoad dispensationem a Dalaria expedi lam , delegatus debet 1' inquirere de veritate causarum,2' declarare coram partibus ac testibus tolli impedimentum matrimonii, 3' attestationem dispensationis in registris dioecesis scribere; et 4' mandare Parocho, ut, servatis servandis, nuptiis as-

390쪽

DE IMPEDIMENTIs MATRIMONU 383

sistat. Si delegatus dispensationem concedat, non saetis debitis perquisitionibus, graviter quidem

peccaret, nisi necessitas id expostularet, sed valide, iuxta plures doctores, dispensaret, modo causae expositae Ierae reapse sint, eo quod Pontifex non praecise informationem, sed rei veritatem sub poena nullitatis praecipere videtur. Alii autem contrariam tenent et innituntur auctoritate Benedicti XIV Const. AD APOSTOLICA. Hic notandum est 1' si exsecutio dispensationis ad ordinarium remittatur, prosecto Vicarius generalis, et ossicialis in matrimonialibus, litteras exsequi poterit, quin indigeat speciali mandato; 2' si ad Episcopum remittatur, nec Vicarius generalis exsequi, nec ipse Episcopus potest dare speciale mandatum , nisi in rescripto ei detur facultas subdelegandi, ut patet ex responso s. Poenitentiariae 5 sept. 18b9 ad Episcopum Gandavensem , ubi ad dubium 4 et quando dispensationes ad Episcopum , ordinarium, ossicialem diriguntur, quaeritur an Episcopus , ordinarius, ossicialis, respeclive alium delegare pro Singula causa occurrente possint Τ 2 responsum est: c Negative , nisi in rescripto reperiatur lacultas subdelegandi. 3Cum contingere aliquando possit, ut duo adsint impedimenta, quorum unum publicum sit, alterum occultum , non 'erit abs re quaedam , praeter ea, quae superius diximus, adhuc hic exponere. Iam vero aut impedimenta sunt disparata, aut coniuncta. Si primum, nullum dubium quin recurrendum sit ad Datariam pro publico, et ad Poenitentiariam pro occulto, nec necessarium est mentionem apud unum

tribunal steri de dispensatione ab altero obtenta. Si alterum, dispensatio publici impedimenti a Data-

SEARCH

MENU NAVIGATION