장음표시 사용
401쪽
394 institutioni repugnare, nec totaliter tollere secundarium eius finem, bene vero eidem esse generaliter minus zonsentaneam. Clar. Liebermann
haec habet: ε Multum saepe dissicilius est pacem
domesticam servare cum una uxore rixosa, morosa, aut libidinosa, quam cum duabus bene morbgeralis. Deinde an non bona liberorum educalio etiam impeditur per polSgam iam successivam' Et si ex utroque coniugio liberi nascuntur, quania, quaeso, discordiarum Seges, non inter liberos tantum, sed et eorum ex matre familias ' Ergo non illico legi naturae repugnat, quod bono familiarum aut societatis non satis consulit. Alio modo dissert malum a bono, alio minus persectum a perseclo. Quod proprie malum est a culpa eximi nulla ratione potest; at prudens legislator saepe quae minus persecta sunt. Si non approbat, permittit lamen , et ne graviora exinde incommoda naScantur, cautus providet, donec, mutato populi Statu ac conditione, meliora ac persectiora possint in priorem locum substitui. 3 Qui ita sentiunt, facile ea plicant, quomodo polΤgamia licita olim fuit. Sunt vero qui assirmativam sententiam omnino sequuntur , et patriarcharum pol Fgam iam , dispensatione divina peractam esse explicant. Nos itaque asserimus quod pluralitas uxorum simul repugnet primaevae institutioni matrimonii, prout ea nobis ex divinis Scripturis innotescit, eiusque finibus secundariis, et minus praecipuis. Prosecto
quod repugnet primaevae institutioni matrimonii patet satis ex Gen. II, 24, ubi dictum de proto-parentibus, e Erunt duo in carne una, v duorum fla-lus in una carne coniunctio polJgam iam excludit. Quod vero repugnet secundariis, minusque prae-
402쪽
DE PROPRIETATIBUR MATRIMONII 395
cipuis matrimonii sinibus, nemo in dubium revocabit, qui vel obiter perpendat inter matrimonii sines computari animorum intimam coniunctionem, individuam vitae societatem, inter coniuges pacem, tranquillitatem in familia, et rectam filiorum educationem. Haec omnia sperari vix possunt, si uxorum pluralitas admittatur, dissicile quippe admodum eSt, ut omnes suas uxores pari amore vir diligat, quin imo facile contingere solet, ut plus unam quam reliquas diligat, eiusque curam habeat. Ex hac amoris inaequalitate, rixae, contentiones, invidia, zelotypia inter ipsas eiusdem viri uxores oriantur necesse est. Quae prostant in divinis Scripturis exempla in Sara et Agar Abrahami uxoribus, in Lia et Baehele uxoribus Iacobi, id egregie consi mant. Dissicile quoque admodum est, ut in alendis, educandisque filiis nulla appareat praeeminentia, nullum discrimen; profecto singulae matres de suis tantum filiis sollicitae erunt, eosque caeteris praeserendos curabunt, atque hinc invidiam patris in filios , dissidia , et odia intestina excitabunt, quae sicuti pacem familiarum conturbant, ita etiam vitam assiduis angustiis et moeroribus vexatam coniugibus relinquunt. Cum igitur pluralitas uxorum primaevae institutioni matrimonii, eiusque finibus secundariis minusque praecipuis repugnet, illud profecto consequitur, quod SS. Patriarchae veteris Testamenti, qui plures simul, et absque ullo peccato habuerunt uxores, Deo revelante, aut dispensante, id fecerint, ac divinam revelationem seu dispensationem agnoscunt, SS. Ecclesiae Patres, nempe Augustinus , Ambrosius , ChrIsostomus et
Innocentius III, qui cap. GAuDEuus 8, de divortiis haec habet: ε Nec ulli unquam licuit insimul plures
403쪽
396 uxores habere, nisi cui fuit divina revelatione conressum seu dispensatione), per quam sicut Iacoba mendacio, Israeli lae a furto, et Samson ab homicidio, sic et patriarchae et alii viri iusti, qui plures
leguntur simul habuisse uxores, ab adulterio excusantur. v Et merito quidem: quod enim a Sanctissimis viris laetum , nec unquam reprehensum legimus, divina dispensatione suisse factum amrmemus necesse est. Non tamen arbitramur, quod singulis Patriarchis plures siniui habentibus uxores peculiaris dispensatio fuerit necessaria. Exemplo enim Abrahami, cum quo primum fuit sacta, caeteri Patriarchae idem sibi licitum esse autumarunt. Dispensationem huiusmodi non soluti spectasse Veteris Testamenti Patriarchas, verum etiam Iudaeos omnes, tum ex Deuteronomio c. XXI, V. 45, tum etiam ex eo, quod nullus Prophetarum polygam iam simultaneam tanquam pectatum Iudaeis obiecerit, satis superque convincitur.
An ad ipsos quoque Gentiles pertinuerit haec dispensatio negatum fuit ab Κstio. Contra vero Bellarminus, aliique mulli sententiam Εstii iure merito reprobarunt. Divina enim Scriptura narrat, non solum Abrahamum et Iacob, eorumque poSteriores, sed etiam Esau, qui Isaachi quidem filius fuit, sed ad populum Dei nullo modo pertinuit, multas simul habuisse uxores, attamen eam ob causam in reprehensionem venisse nusquam
legitur. Illud etiam accedit, quod Esther, quia Virgo, se Assuero Regi Infideli, qui uxorem iam habebat, passa non fuisset matrimonio copulari, nec huiusce matrimonii contrahendi Mardochaeus vir Deum limens ei auctor fuisset, neque in eo tota Iudaeorum Gens exultasset, nisi licitam tum tem
404쪽
DE PROPRIETATIBUE MATRIMONII 397
poris etiam apud Infideles uxorum pluralitatem auium 3 Sset. Nec omittendum quod Iacob in Mesopolam iam Gentilium regionem ex Laban Insideli duas eius filias Liam et Rachelem sibi in matrimonio iunxerit, quod perpendens S. Augustinus id licite a Iacobo factum ait, propter eum, qui tunc vigebat, morem inculpabilem. ε Quando mos erat verba sunt eiusdem S. Augustini), peccatum non erat, et
nunc propterea crimen est, quia mos non est. v Et re quidem vera, si Romanos exceperimus, qui legibus suis Polygam iam simultaneam constanter reiecerunt, aliae Gentes in ea ad milienda videntur quodammodo conspirasse.
Duplex autem fuit dispensandi causa cum Α-brahamo, caeterisque, qui post diluvium vixere, ad multiplicationem nempe generis humani, nec non ad aliquorum mysteriorum significationem: ita S. Paulus in ep. ad Galalas cap. 4': e Per duas Abrahami uxores Saram et Agar mysterium aliquod significatum fuisse s assirmat S. Augustinus disputans contra Faustum, et tractatu secundo in Ioannem, quid per quatuor uxores Iacobi, nempe
Liam, Rachelem, Zelpham et Balam fuerit signis calum exponit Vide Bellarminum lib. 1 de Ma
irim. c. 43. At cum iis, qui ante diluvium vixere, nulla facta est dispensatio, nullus enim Iustorum ante diluvium legitur, quod plures duxerit uxoreS. 0mnium primus Lamech ex stirpe Cain id attentavit, non lamen sine gravi culpa, et reprehensione, ut a S. Ecclesiae Patribus suit adnotatum : neque ea, quae multiplicatione humani generis deducta superius ratio fuit, ullo modo hic urget. Longaevasi quidem hominum ante diluvium vita multiplici prole suscipiendae parem fuisse, non est dubium
405쪽
398 Atque haec de polygamia simultanea exposuisse sussiciat. Ceterum Christus Dominus in lege nova Matrimonium ad primaevam suam revocans originem, dispensationem veteribus datam penitus revocavit, atque coniunctionem cum pluribus simul uxoribus illicitam fecit, et irritam: etenim, ut legitur apud Matthaeum XIX 4-9, Christus Dominus a Pharisaeis interrogatus , an liceret homini dimittere uxorem suam, sic respondit: et Non legistis, quia qui secit hominem ab initio, masculum et seminam fecit eos' et dixit: propter hoc dimittet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori Suae, et erunt duo in carne una. Itaque iam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet. Dicunt illi, quia ergo Moyses mandavit dare libellum repudii' Ait illis, quoniam Moyses ad duritiem cordis vestri, permisit vobis dimittere uxores vestras; ab initio autem non fuit sic. Dico autem vobis quicumque dimiserit uxorem non ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur. 3 Ex his autem Christi Domini verbis illud ad rem nostram deducitur, ut adulter sit, qui dimissa uxore sua, cum altera copulatur, multo ergo magis, ut innuit Innocentius in cap. GAUDEMus 8 de Divortiis, qui sua retenta priori uxore ad alteram accedit, adulter erit. Hinc merito Trid.
sess. XXIV eap. 2 desinivit: e Si quis dixerit licere Christianis plures simul habere uxores , et hoc nulla lege divina esse prohibitum, anathema sit. 3Hac autem Christi lege tenentur non tantum christiani, sed ea tenentur homines etiam insideles, ita ut illicitum , ac nullum sit, quod apud ipsos contrahitur secundum matrimonium, priori coniuge vivente. Est quippe lex Christi universalis, et
406쪽
DE PROPRIETATIBUS MATRIMONII 399
indefinita ε quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, moechatur. v Idipsum expresse declarat Innocentius III in cap. GAuBEvus 8 de divortiis: propositae enim quaestioni, utrum pagani post conversionem ad fidem, possint retinere omnes uxores, quas duxerant in insidelitate , aut quam ex omnibus queant retinere, respondet et a sonum, et iniquum esse Fidei Christianae, quod possent omnes illas uxores retinere. 2Profecto si validum post hanc Christi legem smret matrimonium cum pluribus simul uxoribus apud infideles, validum etiam remaneret post eorum conversionem, et Baptismum in eis saltem, qui pacifice cohabitare secum invicem consentirent, cum per Sacramenta, ut ait laudatus Pontifex, non solvantur coniugia, sed crimina dimittantur. Quare pagani, aliique ea dumtaxat conditione in Ecclesiae sinum recipiuntur, ut unicam retineant uxorem, cum qua primum coniuncti sunt, caeteris aliis dimissis , quae subinde in consortium maritalis tori fuissent adscitae. Vide Cathechismum Rom. de Matri m. p. 2, c. 18, n. 10.
Hactenus de unitate matrimonii, nunc ad alteram eius proprietatem, quae in firmitate seu indissolubilitate vinculi coniugalis consistit, descendamus. Huiusmodi firmitatem, seu indissolubilitatem natura et finis contractus coniugalis videtur expostulare. Natura quidem matrimonium est animi corporumque coniunctio ad individuam vitae
407쪽
400 societalem. At perit illa societas individua, si natura sua matrimonium dirimi posset, tepescit, imo
pene extinguitur amor, seu animorum coniunctio, si uni liberum sit ab altero discedere; cuntra vero necessitas unionis firmius animos devincit et ligat. Quod vero matrimonii finem spectat, is praesertim est in recta prolis educalione, quae sane vinculum inter coniuges firmum ac perpetuum exposcit. Quomodo enim certus erit prolis pater, si V. g. mulier saepius ad libitum repudiata, pluribus aliis coniungatur ' Quis prolem antea Susceptam nutriet ei educabitΤ Quis porro suturus esset discordiarum sinis non tantum in familiis, sed in republica universa , si dissoluto coniugii foedere et mulier sine viro, et proles Sine certo patre et debita educatione destituta relinqueretur Τ Hisce gravissimis incommodis, ut opportune consuleretur, asserendum videtur , quod ipsa naturae legella coniugii nexus fuerit firmatus, ut nulla privata auctoritale queat disrumpi. Vide de Bona id op. Du divorce au dixne uvieme flecte. Hanc sane naturae legem diu servaverunt Romani, siquidem narrante Tertulliano c. 5 Apologetici, per 600 sere annos nullum apud ipsos soluti matrimonii prostat exemplum. et Ubi est, ait idem Tertullianus , felicitas illa matrimoniorum de moribus utique prosperata , qua per annos 600 ab urbo
condita nullum repudium domus sensit Τ a Primus omnium uxorem Suam repudiasse legitur Spurius Calvinus sterilitatis causa, inquit Valerius Maximus l. 2, c. 1, equi, pergit historicus, quamquam lolerabili causa motus videbatur, reprehensione tamen non caruit, quia nec cupiditatem quidem liberorum coniugali fidei anteponi debuisse
408쪽
DE PROPRIETATIBUS MATRlMONII 40 I
arbitrabatur. 3 At tanta postmodum suit apud romanos ipsos morum depravatio, ut ne dum levissimis ex causis, sed ex spontaneo utriusque coniugis consensu, seu bona gratia, ut ipsi dicebant, matrimonia dirimerentur, unde Tertullianus i. c. sic pergit: e Nunc vero repudium, et Volum est et
quasi matrimonii fructus .a Vide de Boskovanr de Matri m. in Eccl. Catholica, Aug. Vindel. 1840,
o pud quem pertractatam reperies quae Stionem, ansacultas data a Moyse dimittendi uxorem per libellum repudii, ex mera tolerantia , an potius expositiva permissione repetenda est. Auctor hic in opere de indis. Matrim. eam tuetur Sententiam, quae statuit in dissolubilitatem matrimonii a stricto naturae iure non profluere.
Suam etiam firmitatem et in dissolubilitatem repetit matrimonium ex primaeva institutione, de qua Gen. II. Etenim legimus, quod Adam, expergefactus a sopore illo, in quo Deus eductam elatere eius costam, aedificaverat in mulierem, exclamavit his verbis v. 25 Hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea , quamobrem relinquet homo patrem suum et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una a seu
ut observat Chrysostomus hom. 63 in Matth. iuxta vim verbi graeci adglutinabitur uxori Suae, quod
certe verbum unionem in dissolubilem exprimit amplius; quae enim glutine cohaerent, ea p0tius frangas, quam solvas. Hanc etiam peculiarem firmitatem, seu indissolubilitatem matrimonio competere ex primaeva eius instituti une declaravit Christus Dominus apud S. Matth. c. XIX, 6: et taque iam non sunt duo, sed una caro. 0uod ergo Deus coniungit, homo non separet . a El paucis
409쪽
402 interiectis prosequitur: e Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras; ab initio autem non fuit sic. y Conc. Trid. Sess. XXIV ait: e Matrimonii perpetuum in dissolubilemque nexum primus humani generi Parens divini spiritus instinctu, pronuntiavit, cum dixit:
hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea ; quamobrem relinquet homo patrem suum et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Hoc autem vinculo duos tantummodo copulari, et coniungi, Christus Dominus apertius docuit, cum postrema illa verba, tamquam a Deo prolata reserens, dixit: Itaque iam non sunt duo, sed una caro ; statimque eiusdem nexus firmitatem , ab Adamo tanto ante pronunciatam, his verbis confirmavit: 0uod ergo Deus coniunxit, homo non Separet. 3Εx iure pariter positivo novi testamenti, seu ex lege Christi Domini suam peculiarem firmitatem seu indissolubilitatem repetit matrimonium, quod sane manifestum est nedum ex ipsius Christi verbis Matth. XIX, verum etiam ex Marco X, 2-12, ex Luca XVI, 18, et ex Paulo tum ad Rom. VII, 2, tum ad Corinth. VII, 10 ubi inquit: e Iis qui matrimonio iuncti sunt, praecipio non ego, sed Dominus uxorem a viro non discedere; quod si discesserit manere innuptam, aut viro suo reconciliari. 3Hanc Christi Domini legem agnoscit loco superius ei talo Conc. Trid. , dum dixit eius nexus firmitatem tanto ante ab Adamo pronunciatam, Christum istis verbis confirmasse, quod ergo Deus coniunxit, homo non separet. Mitto alia SS. testimonia. Si igitur ex primaeva sua institutione firmum est, atque indissolubile matrimonium; si Christus,
410쪽
DE PROPRIETATIBUA MATRIMONΠ 403
sublato libello repudii, matrimonium ad eamdem
primaevam suam institutionem lege sua revocavit,
patet utique quod ex hac Christi lege quaedam repudia apud infideles fuerint prorsus sublata, meritoque Innoc. III in dicto cap. GAunguus 8 de div. declaravit, e quod insidetis, qui secundum ritum suum legitimam repudiavit uxorem , aliam etiam ad fidem conversus habere non possit, nisi post conversionem , illa renuat habitare cum ipso, aut etiam si consentiat, non tamen absque contumelia creatoris, vel ut eam pertryliat ad mortale peccatum a quae declaratio Pontificis ex eadem ratione ad eum quoque casum se extendit, quo infidelis, repudiata sua legitima uxore , cum secunda contraxerit; suscepto enim baptismate dimittit secundam, et adhaerebit primae repudiatae, etiamsi haec cum alio contraxisset. Vide L. Hug de Coniugii Matr. vinculo indissolubili, Friburgi 1816. Denique quamdam etiam specialem firmitatem, seu indissolubilitatem acquirit matrimonium ex ratione sacramenti, de quo consuli poterunt Theologi. At hic mirabitur fortasse aliquis, si matrimonium non minus ex primaeva sua institutione,
ac Christi lege, quam ex Sacramenti dignitate vinculum parit indissolubile, cur nam Christiani Imperatores, propagato iam per totum Imperium evangelio, plures evulgarunt leges, quibus dissolutio matrimonii pluribus in casibus permittebatur, ut videre est tum in titulis de repudiis et divortiis, qui perstant in codice et in IL, tum etiam in Novellis' At cessabit admiratio, si duplex, quae
ipsis Imperatoribus lavet excusationis ratio, perpendatur. Prior est, quod divortia , seu repudia, quibus .matrimonii vinculum dissolveretur, non