Septimii Mariae Vecchiotti *tractatus canonicus de matrimonio ex opere cardinalis Ioannis Soglia excerptus et ad usum parochorum et confessariorum accomodatus additis appendicibus de impedimenti civilibus matrimonii de formulis supplicum precum ac de

발행: 1868년

분량: 563페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

cAPUT IV.

404 probarunt, quasi licita forent et valida, sed veluti

minus mala, quo gra Viora damna praecaverentur, permiserunt. Divortiorum enim , seu repudiorum abusus altas egerat radices, et idcirco potuit quidem restaenari, prout ab iisdem Imperatoribus revera factum est; non tamen potuit statim submoveri. Altera est, quod indissolubilitas matrimonii non ita stricte in primitiva Ecclesia intellecta fuerit, quin liceret ex legitima causa apud Episcopos Provinciales probata libellum repudii dari. Legatur hac de re Sancheg de Mal r. l. 10, disp.

l, n. 12. Ac sane, ut caeterae omittantur quaestiones, quae circa matrimonii vinculum suerunt agi

latae , diu inter christianos dubitatum fuit, an per adulterium idem matrimonii vinculum dissolveretur. Dubitationi locum dedit v. 9, cap. XIX Matthaei, quam tamen dubitationem sustulit Conc. Triden lini sess. XXXIV, can. 7 de Sacr. Matr. , ubi ex causa adulterii matrimonii christiani vinculum

neutiquam dissolvi d/finivit hisce verbis: e Si quis

dixerit Ecclesiam errare, cum docuit et docet iuxta evangelicam et apostolicam doctrinam, propter adulterium coniugum, matrimonii vinculum non posse dissolvi, ut utrumque vel etiam innocentem, qui causam adulterio non dedit, non posse, altero coniuge vivente, aliud matrimonium contrahere, moecharique eum, qui, dimissa adullera, aliam duxerit, et eam quae, dimisso adultero, alleri nupserit, anathema sit. a Ubi probe notandum est Concilium Tridentinum non desinire , tamquam si de catholica tenendum , quod matrimonium, propter adulterium dissolvi nequeat, praesertim quod noluit anathemate ferire graecos contrarium Sentientes, sed decernere Ecclesiam n0n errare dum docet

412쪽

DE PROPRIETATIBUS MATRIMONII 405

matrimonii vinculum propter adulterium, haud dissolvi posse. Unde sidei catholicae dogma est, illud

nempe Ecclesiam non errare, quum docet iuxta evangelica in et apostolicam doctrinam, propter adulterium alterutrius coniugum, matrimonii vinculum

non posse dissolvi. De dissolutione vinculi matrimonii propter haeresim, aut molestam habitationem, aut assecla tam absentiam a coniuge, ita Concilium Tridentinum cit. loc. can. 5, loquutum est, ut fidei catholicae dogma sit propter has rationes matrimonii vinculum dissolvi non posse. Falsum autem omnino est, quod in Suo tractatu de regia in matrimonium potestate uripsit Launo ius, se nempe legisse saepius permissum a christianis Imperatoribus repudium, Iton tamen ab Episcopis reprehensas aut improbatas eorum leges. Huiusmodi quippe imperatorum leges nedum a S. Ambrosio, Augustino, Hieron Tmo, Gregorio Na-2ian Zeno, Chrysostomo, verum etiam a SS. Pontiscibus Innoc. I, Greg. M., Nicolao I, disertis verbis, reprobatae noscuntur, prout a Theologis statim fuit observatum. Vide Mariorelli e Errori recenti sui divoretio a Romae 1792 ; Rosckovany l.

et t. et Perrone de Matr. christ. , t. I, p. 197. 0uae tamen de firmitate , seu indissolubilitate matrimonii huc usque tradidimus, ex praedictis titulis resultante, non ita intelligenda sunt, quasi nullum matrimonium in nullo prorsus casu dissolutionem potuerit aut possit admittere. Quidquid enim sit de matrimonio, quod iudaei in veteri lege contrahebant, an, per libellum repudii scilicet, revera dissolveretur quoad vinculum, qua in re discrepantes proseruntur sententiae, et hinc inde validissimis rationibus disputatur, ut videre praeser-

413쪽

cAPUT IV.

406tim est apud Honoratum Tourneir de Sacr. Mair.; quidquid etiam sit de matrimoniis apud infideles ante evangelicam legem contractis, de quibus etiam dispotatur, an gravi saltem urgenti causa potuerint , quoad vinculum dissolvi, de qua re consuli poterit Sancheg de Matr. l. 2, profecto quod matrimonia , quae post legem evangelicam contracta suerunt, aut contrahentur in posterum,. si excipiamus matrimonium consummatum inter sideles, quod nulla ex causa dissolvi quoad vinculum potest, prout Conc. Trid. Sess. XXIV, can. 5 et 7 definivit, et docuit Pius VI liit. 30 Dee. 1786 ad Ducem Uurtemberg. datis, matrimonia sive rata sive consummata inter infideles, nec non matrimonia simpliciter rata inter fideles dissolutionem , certis in casibus, possunt admittere.

Matrimonium quidem sive ratum sive conSum- malum inter infideles dissolvi potest per conversionem unius ad fidem. Hic enim, qui convertitur, relicto coniuge infideli, poterit novo matrimonio cum fideli copulari, si coniux, qui in infidelitate remansit, renuat cohabitare cum converSO, aut si consentiat, non tamen cohabitare velit absque iniuria Creatoris, quae quidem iniuria duplex esse potest, directa nempe nomen et fidem Christi despiciendo, eiusque laudes et domesticorum conversionem prohibendo, indirecta inducendo coniugem fidelem ad mortale peccatum. Vide Inn. III

414쪽

DE PROPRIETATIBUs MATRIMONII 407

cap. 0uANTO de div. , ex quo illud evidenter eruitur, quod ad dissolutionem recensiti matrimonii Satis est, ut unum alterumve ex his singillatim

occurrat.

Dissolutio autem huiusmodi matrimonii in hisce circumstantiis conceditur ex singulari ac prorsus unico privilegio a Christo Iesu in favorem fidei et christanae religionis, quem innuit S. Paulus I ad Cor. e. VII, 15, alioquin enim ille qui con-

VerSus est, cogeretur absque sua culpa Servare

continentiam, et multi qui continere non possunt, a complectenda fide retraherentur. Neque huic dissolutioni quidquam obstant verba alias laudata Christi Domini e quod Deus coniunxit homo non separet. 3 Siquidem dissolutio haec non humana, sed divina auctoritate conceditur et quidem locum ea habet, postquam pars infidelis saetae interpella-lioni formali, an christianam religionem amplecti, aut cohabitare saltem velit eum fideli sine contumelia Creatoris, negative responderit. Haec interpellatio ita est necessaria, ut si, absque Superioris ecclesiastici permissu, nulla intercedente legitima causa, omittatur, nullo prorsus pacto prius matrimonium dissolvatur, adeo ut infidelis conversus liber omnino non sit ad uxorem aliam ducendam. Vide responsum S. C. de Propaganda 5 Aug. 1806, et 5 Mart. 1816. Plures porro sunt eausae, quae impediunt, quominus interpellatio locum habeat. Non raro namque contingit, ut coniux moneri nequeat, vel quia interdum ad hostiles et barbaras provincias, ubi degit, ne nuntiis quidem accessus pateat, vel quia ignoratur in quas regiones suerit transvectus, vel quia ipsa itineris longitudo, maximam disti cultatem praeseserat, vel quia periculum

415쪽

cAPUT IV.

408 adsit, ne facta interpellatione , persecutio contra

christianos oriatur , aliave causa urgen S existat,

qua interpellatio dissicilis evadat. In hisce rerum adiunctis, sit recursus ad Sedem Apostolicam, nec Sedes Apostolica dissicilem se praebet ad eam

petentibus dispensationem , quam urgens causa Suadet, concedendam , adeoque ab interpellatione facienda eximere insidelem ad fidem conversum consuescit, eique permittit, sive ut liberas nuptias cum alia sideli, etiam diversi ritus contrahat, sive ut ex pluribus, quas habuerat, mulieribus, eam retineat, quae fidem amplectetur , renovato tamen, debita forma consensu, eo quia prior ille mutuus consensus, in infidelitate praestitus, nullus et irritus suit ob nuptias, iam constantes cum ea muliere , quam sibi primum desponsaverat. Vide Const. Pii V Rou Νi PONTIFicis 2 aug. 4574 , et Gregorii XIII POPVLis ET NATIONiBus 25 ian. 1585.

Noverint missionarii, quibus concessa est facultas dispensandi ab interpellatione, ea non uti, nisi legitimis citatis causis, et ad normam citat. Constitutionum; advertant pariter non sussicere, ut de dissicultate monitionis persuasi prorsus sint, sed necessarium esse, ut faciant processum summarium et extra iudicialem, quo pro omni laturo tempore

appareat, interpellationem impossibilem. vel dissicilem, vel inutilem suisse. In quo tamen Summi Pontifices vinculum matrimonii in insidelitate contracti dissolvere in animo non habent, Sicut egregie animadvertit Pontius de Matrim. lib. 7, cap. 48, n. 22 et Dispensavit certe S. Pius Vin ac supplevit monitionem de iure praescriptam, similem etiam dispensationem concessit Gregorius XIII. a Dispensavit pariter Bened. XIV Const. IN

416쪽

DE PROPRIETATIBUS MATRIMONII 409

SUPREMA 16 ian. 1745, et dispensant eius successores, quin tamen dissolvant, quod probe notandum est, matrimonium consummatum insidelium. Interpellationis namque remissio est vere iuris divini, seu privilegii declaratio, qua manifestatur in quibusdam circumstantiis, obligationem desinere iuris divini. Nec vero ex dispensatione hac colligitur dissolverε Pontificem matrimonium consummatum

insidelium. Etenim quum Pontifex possit ius divinum interpretari , cumque ex divino privilegio

dissolvatur matrimonium in favorem fidei, cum insidelis non vult cohabitare cum sideli, profecto patet declarare Pontificem pOSSe eum caSum existere, in quibusdam rerum adiunctis, in quo quis conversus ad fidem , non requisito nec expectato infidelis consensu, queat uti divina concessione , et ad secundas nuptias libere transire, quae quidem, etiamsi postea innotuerit, coniugem insidelem suam voluntatem iuste impeditum declarare non potuisse, et ad fidem, etiam tempore contracti secundi matrimonii conversum fuisse, rescindi numquam debent, sed validae et firmae sunt. Cons. Ben. XIV de Syn. Dioec. l. 43, c. 21, et Const. APOSTOLICI MINISTERII, 7kal. Octob. 1747. Quae cum ita sint, nonnulla hic notanda sunt.1 .est:

Si infidelis, processu temporis, desiciat promissis,

et voluntate immutata, non solum non conVertatur,

sed tentet fidelem , aut discedat ob aliquas rationes, et ad alias transeat nuptias, nullum dubium, quin pars derelicta fidelis et ipsa aliud matrimonium inire possit, dummodo coniugi nullum iustum ac rationabilem discedendi molivum, ex. g. per adulterium, dederit. S. 0. Dec. 1 Aug. 1759,

et 20. Sept. 1848. 2' est, fidelis licet adulterium

417쪽

PUT IV.

410 ante conversionem perpetraverit, i ure potest ad alias convolare nuptias, si praemissa interpellatione, insidetis, dato repudio, cum ea cohabitare recuset; si quidem adulterii macula per conversionem et baptismum sublata est, et infidelis iniuste et irrationabiliter in suscepto consilio eam repudiandrperseverat. S. C. de Propaganda Fide 17 Ian.

1797 ei 30 Ian. 1807. I' est, si fidelis, praevia

dispensatione, matrimonium cum insideli contraxit, et infidelis deinde vel cum eo pacifice coha bitare renuat, vel in perpetuum etiam se separet, et cum alio nuptias contrahat, certum est fidelem privilegio divino non laui, eo quod non exstat Verus casus Apostoli, adeoque usque dum coniux insidelis superstes est, ad alias nuptias transire

nequit. Vide S. 0. 1 Apr. 1757 ad 4, et an . 1854 ad 2.

Quaeritur l. a Theologis iurisque ea noniel eonsultis , quo praecise tempore, matrimonium in infidelitate contraetum, per alterius eonversionem dissolvatur' communissima et in praxi reeepta sententia est, eonnubium tum solvi eum fidelis, postquam novit partem insdelem ne velle quidem se eum amplius paeisce eohabitare, aut postquam dispensationem ab interpellatione laetenda obtinuit, ad alias nuptias cum esseetu transiit. Vide Ben. XIV Constit. Pomaguo, et S. O. decr. 1 Aug. 3759 ad 1. 2' Quaeritur quandona in infidelis, qui nee eonverti, nee eum converso sine ereatoris iniuria habitare vult, eum alio infideli matrimonium valide ae lieite inire valeat Lieet Benedietus XIV Const. Posτ ino, et alia Aromoraci quaestionem dirimere noluerit, tamen communis est sententia infidelem, post initas partis conversae nuptias, posse valide ae sorte etiam licite eum infideli novum matrimonium contrahere. Nam lieet privilegium ea sus Apostoli per se datum sit fideli in savorem fidei, per aeei dens tamen datum est in s deli, si fidelis novum matrimonium eontraxit. 3' Quaeritur, an infidelis, qui parte eonversa adhue in

nupta remanente, novum matrimonium inivit, possit, si eonvertatur ad fidem eum uxore, remanere eum hae coniuge, eon.

418쪽

DE PROPRIETATIBUA MATRIMONII 4 II

sentiente parte antea eonversa, vel aeeedente S. Pontifieis dispens lione 3 Certum est non sussieere partIs eonsensum; an vero per dispensationem apostolieam fieri id possit, disputatum est, et post ea quae a S. C. C. in eausa Flor. 27 Iulii 4 26, et 29 Martii 4827 et a S. O. 8 Iunii 3836 exposita sunt ae pertractata, negative respondendum esse arbitramur, praesertim quod agitur de matrimonio consummato, super quo nullum adest dispensati nis exemplum. .' Quaeritur, an solvatur matrimonium in inmdelitate eontraetum per ordinum susceptionem, aut professionem solemnem eonversi Agitur hie de matrimonio eonsummato; nam de rato matrimonio nullus est dubitationi loeus. Consummatum vero non dissolvi, quidquid contra dicant Tournely, Collet, aliique, recepta est hodie opinio ex eit. Flor. 2s Martii 727. Unde pars in infidelitate remanens aliud matrimonium nequit inire, et si eonvertatur ad fidem , nil aliud remanet, quam ut dispensationem obtineat. 5' Quaeritur, an conversu qui novum non inivit matrimonium, nec prosessionem emisit, aut ordines sacros suseepit, teneatur ex iustitia ad compartem redire, si et ipsa convertatur In eap. 8 de divortiis haec habentur: . Quod si conversum ad fidem et ipsa conversa sequatur, antequam propter causas praedietas legitimam ille ducat uxorem, eam accipere compelletur. . Excipe tum easum, quo primo conversus emisit professionem religiosam vel suscepit SS. Ordines, tum easum, quo secundo conversus post suam conversionem dedit eausam obtinendi separationem. 6' Quaeritur, an Ponti sex dissolvere, sua dispensatione, possit matrimonium ratum inter infideles, vel etiam matrimonium consummatum inter ipsos, si post susceptum a coniuge baptismum nulla carnalis copula intereessit' certa hie ab incertis sunt secernenda. Certum est pontificia dispensatione dissolvi nou posse matrimonium ratum infidelium , si ipsi in infidelitate permaneant. Potestas enim Pontificis ad eos tantum se extendit, qui per baptismum aliquando ingressi sunt Melesiam; eertum pariter est matrimonium ratum infidelium, si ad fidem eonvertantur ex contraria ratione, apostoli ea dispensatione dissolvi, quia per baptisma, quod reeeperunt, iam subiiciuntur seeundum se et seeundum matrimonium suum potestati et iurisdietioni Pontifieis. Quare tota eontroversia spectat matrimonium, quod fuerit quidem eonsummatum ante baptisma ab utroque susceptum , qui nulla carnali eopula post baptismum se cognoverint. Etenim hoe easu dispensationi Pontificis locum esse non pauet assir-Disilireo by Corale

419쪽

cAPUT IV. maiit ea ratione, quia cum Ponti sex dissolvere possit matri monium ratum fidelium, mullo magis dissolvere poterit matrimonium consummatum infidelium, qui ad fidem suerint conversi, si nova carnalis eopula post baptismum se non cognoverint. Firmitas siquidem matrimonii rati inter fideles, inquiunt huius sententiae auctores, maior est, quam matrimonii consummati infidelium; hoc dissolvitur iuxta ea quae die la sunt, si unus ad fidem eonvertatur, altero in infidelitate manente, ergo multo magis per dispensationem dissolvi poterit matrimonium eonsummatum, si nulla post baptismum carnalis copula secesserit. Negativam vero sententiam tuentur alii, tum quia vinculi dissolutio seri non potest, nisi in casu expresso I Cor. VII, tum quia suseepto baptismo, matrimonium corum iam ratum est, eteonsummatum, ac proinde indissolubilcm coniunetionem Christi eum Ecelesia iam repraesentat, atque id ei reo nulla amplins potestate dissolvi potest. Bened. XlV de Syn. Dioce. l. 6, e. 4, II. 5 narrat quaestionem S. C. C. propositam, sed non decisam

suisse.

De dissolutione matrimonii rati inter fideles.

Rata fidelium matrimonia per religiosam professionem , aut per legitimam Romani Pontificis

dispensationem dissolvuntur. De religiosa pro se S-Sione res constat ex cap. Virum 2, et cap. Ex parto 14 de Convers. conivg., et desinita eSi a Conc. Trid. sess. XXIV de Matrim. can. 6: e Si quis dixerit matrimonium ratum non consum malum per solemnem religionis pro sessionem alterius coniugis non dirimi, anathema sit .a Hac in re asserri ratio solet, quia est quaedam civilis et spiritualis mors,

iuxta illud Pauli ad Coloss. III, 3: e Mortui estis; I

et quemadmodum matrimonium etiam consumma tum naturali morte dissolvitur, ita vinculum ma

trimonii rati morte civili, seu spirituali, par est,

420쪽

DE PROPRIETATIBUs MATRIMONII 413

ut dissolvatur. Nomine professionis religiosae com prehenditur quaelibet valida professio trium volorum solemnium. Conceditur porro duorum mensium spatium, quo et sponsi matrimonium consummare

non obligantur, et debitum alteri pεtenti denegare possunt, quod arbitrio iudicis vel restringi vel prorogari potest ex cap. 7 de Cons. coni. et ex causa

S. C. C. Neapol. Mat. 31 mari. et 48 maii 1770.28 sept. 4779, et 17 sept. 1772, ex quibus illud

etiam satis arguitur, quod bimestre et a die praefixionis termini a iudice lactae a numerandum est Quia vero non ingressus in religionem , sed ipsa professio religiosa dirimit matrimonium ratum , aliunde vero professionem validam novitiatus integer annus ex praescripto Conc. Trid. praecedere debet, nemo est qui non videat, duos menses a iure concedi ad ingressum in religionem, non ad professionem; liberum proinde non erit alteri coniugi ad alias nuptias convolare , nisi post solem nem alterius professionem. Nemo pariter est qui non videat, alterum coniugem ius non habere exigendi coniugale debitum, nisi post duos menses ad deliberandum concessos , adeoque illum graviter peccare, si per vim copulam extorqueat. Quoniam vero copulae per vim extortae iniecta est mentio, opportune hic quaeritur , an huiusmodi copula, vi extorta intra bimestre, verum con- Sumetur matrimonium , ita ut non amplius dici possit simpliciter ratum , nec proinde locus sit, aut religiosae professioni, aut pontificiae dispensationi ' Pularunt nonnulli copulam vi extortam non consummare matrimonium, et idcirco, prosessione solemni sequuta, vel obtenta dispensatione, dirimi matrimonii vinculum crediderunt, eo Sus-

SEARCH

MENU NAVIGATION