장음표시 사용
421쪽
414sulti unico argumento, quod matrimonium consummatum repraesentat unionem Christi cum Ecclesia per incarnationem, atque inde omnimodam indissolubilitatem sortiatur. Per eam igitur solam
copulam, inquiunt ipsi, revera et ad praedictos
effectus matrimonium debet consummari, quae hanc unionem queat repraesentare; sola vero copula voluntaria ad hanc ipsam unionem repraesentandam est idonea , cum unio Christi voluntaria prorsus fuerit, non coacta, aut per vim extorta. Ab hac sententia tamen recedendum arbitramur. Etenim per copulam vi extortam coniugesessiciuntur una caro, ut constat ex cap. Discretionem de eo qui consanguineam , ubi definitur ex huiusmodi copula amni latem oriri: nullo sane modo id contingeret, nisi una caro emceretur, ut constat ex iis, quae de amnitate diximus. Iungitur etiam, quod matrimonium favorabile sit, cap. Fin. de sent. et re lini. , alque idcirco constitutio quaelibet, quae in ipsius dissolutionem tendat, tamquam odiosa non debet extendi, sed potius restringi, ut intelligatur de matrimonio, quod nullo modo sive sponte, sive per vim fuerit consummatum. Quin obstet, quod pro contraria sententia deductum est argumentum. Copula enim per vim extorta repraesentat unionem Christi cum Εcclesia quoad substantiam, siquidem per eam fiunt coniuges una caro, sicut Christus per carnem est Ecclesiae unitus , licet non repraesentet unionem
Christi quoad modum cum Ecclesia: unio quippe Christi spontanea fuit, illa autem, de qua agimus,
violenta. Hac autem retenta sententia, de eo insuper disputatur, an uXor, quae per vim cognita eSt, inter bimestre tempus ad deliberandum concessum,
422쪽
DE PROPRIETATIBUS MATRIMONII 415
nihilo tamen minus possit ingredi in religionem, atque in ea solemniter prosilieri, invito coniuge , qui vim intulit, unde hic ob vinculum, quod per ipsam Mopulam factum est indissolubile, debeat absque spe ulla coniugii usque ad uxoris obitum permanere ' Verosimilior autem ea videtur Sententia, quae affirmat, posse religionem ingredi et in ea solemniter profiteri, altero coniuge invito ;validissimae prosecto rationes eidem sententiae assistunt; 1' quia sponsus, extorquendo copulam intra bimestre, gravem sponsae iniuriam intulit, quippe quae adhuc debitum eidem negare poterat; ex hoc igitur sua culpa commodum sentire . non debet sponsus; sentiret autem, si sponsa ab ipso per vim cognita, non posset, eo inVito, religionem ingredi; 2' quia nemo per iniuriam alterius suo i ure debet privari; privaretur sane iure Suo Sponsa, quae per vim a sponso cognita est, si hic impedire illam posset, quominus religionem ingrederetur, et solemnem in ea professionem emitteret; 3' quia denique propter adulterium vel lapsum in haeresim , ut mox videbimus, potest uxor virum deserere et religionem ingredi; igitur propter etiam violentiam ei illatam in extorquenda copula poterit; non enim haec minus videtur esse contra ius matrimonii, quam sit lapsus inhaeresim, vel adulterium. Ex his, quae diximus, illud facile infertur, quod Si sponsa per vim cognita a sponso fuerit post bimestre, vel aliud tempus concessum a iudice, non possit, sponso invito, religionem ingredi, atque in ea solemniter profiteri. Hoc si quidem in casu, spon-Sus usus est iure suo, et nullam sponsae iniuriam intulit. Unde autem vis illa religiosae professioni
423쪽
accesserit, non una est Dociorum sententia. Alii a
naturali iure derivant, vi cuius licere putant a statu minus persecto ad persectiorem transire; alii a iure positivo divino per traditionem ad nos dela-lo; alii demum ex iure ecclesiastico, quatenus per hoc ius cuivis Christianorum matrimonio haec tacita conditio inest, e nisi ante matrimonii consummationem malim religiosum statum amplecti. 30uanquam vero per religiosam professionem in 0rdine approbato solemniter emissam matrimonium ratum et nondum consummatum dirimatur, illud tamen per sacrorum 0rdinum susceptionem non dissolvitur, cap. ANTi QUAE De voto et vot. redempl. inter Extrava g. Ioannis XXII. duod autem dispensationem Pontificis spectat, per eam quoque matrimonium ratum dissolvi posse, constans plurium saeculorum praxis, quam sane oportet apud catholicos omnes summi momenti esse, salis superque testatur. Consule Thesaur. S. C. C.,
et praesertim Chien. 21 mariti 1729; Mileuitan. 7 sebr. 4789: Borchia 20 dec. 1806, et 23 ian. 4808, et Ianuen. 9 sept. 1815, et Zamboni op.
cit. v. Dispensatio. Constat quin imo S. P. matrimonium ratum, ad instantiam unius coniugis, altero non consentiente, aut penitus invito , dissolvisse, ut testatur Ben. XIV, quae St. can. 108.
De separatione tori et eohabitationis.
Satis hactenus egimus de dissolutione matrimonii quoad vinculum. Nunc de eiusdem dissolutione quoad torum et cohabitationem, seu de divor-
424쪽
DE PROPRIETATIBUa MATRIMONiI 417
tiis agemus necesse est. Divortium a repudio distat, ut species a genere: latius proinde patet repudium, quod etiam sponsus sponsae dare consueverit; leg. 101. et 191 ff. de verb. et rer . signis. Saepe tamen divortium et rudium veluti SInon ima usurpantur in iure civili: Theologi et Canonistae duplex divortii genus agnoscunt ac secernunt, nempe quoad vinculum, et quoad torum et cohabitationem. Iam vero divortium quoad torum' et cohabitationem potest esse aut perpetuum aut temporale; perpetuum esse divortium potest duobus modis, primo nempe, quia volum solemne in suscipiendo Sacro ordine vel professione religiosa suerit emissum ab uno coniugum , altero consentiente, et concurrentibus requisitis, de quibus alias actum. Secundo ob adulterium , de quo nunc sustus est agendum. Itaque ob alier utrius adulterium pars innocens, altera parte etiam invita, et reconciliationem petente, iure potest in perpetuum separari. Constans haec est omnium catholicorum sententia sussulla Matth. V, 32, et xl X, 9. Quin imo pars innocens potest sine alterius consensu vitam monasticam profiteri, vel sacris 0rdinibus initiari; adulterio enim admisso, coniux cadii iure in alterius corpus quaesito. At quaeritur, num coniux innocens adulterum dimittere teneatur ' 0ua in re quamquam divortii Taciendi
ius ex causa adulterii tam viro , quam foeminae competat, contra ac seniit Caietanus, quod tamen obligationem spectat, Doctores communiter inter virum et uxorem discrimen faciunt. Si enim mulier adultera fuit, plures auctores putant maritum
divertere omnino debere. Nam Prov. XVlII, 22, ita legimus: a Qui expellit mulierem bonam expellit
425쪽
418 bonum; qui autem tenet adulteram, stultus est et impius. a Quam sententiam spectans S. Augustinus, lib. 1, c. 19. Retractat. illud retractat, quod lib. 1 de Serm. Domini scripserat, scilicet permis sum, non iustum esse divortium. Pariter in cap. Si duis de Adulteriis haec habentur: e Si vir sciens uxorem suam deliquisse, quae non egerit poenitentiam, sed permanet in fornicatione, vixerit cum illa, reus erit et eius peccati particeps. a Nam eo in casu, maritus est patronus turpitudinis in directe saltem, quod omittat, quantum in ipso est , mulierem delinquentem corrigere, atque etiam
particeps erit iniustitiae, si filii adulterini cum legitimis haereditaria bona partiantur. Alii autem
auctores contrariam tenent sententiam, quia divortium datur in favorem innocentis, adeoque cum non sit praeceptum, sed ius, ipse non tenetur ad dimittendam uxorem, praesertim si mala et incommoda sibi, ac proli inde timeantur. At verosi maritus ipse adulter suerit, non eamdem in uxore obligationem agn0scunt dimittendi virum: 4' Quia mulier, quae virum non dimittit, non cen-Setur peccato viri consentire, propterea quod mulier non tanta in Virum, quanta vir in mulierem, polleat auctoritate. 2' 0uia non eadem incommoda et damna legitimis siliis imminent, neque enim incertus erit pater, nec salsus haereS Supponetur.3' Quia rarum est maritum adulterum ex divortio ad meliorem frugem redire, quin potius, ut Bdvertit Sotus et ea abstinentia non cedit in remedium viro, ut saepius esse ei consueverit maius praeiudicium. 3 Itaque mulier poterit aut dissimulare , aut SuStinere quod non valet corrigere.
Caeterum et ipsa tenetur agere quidquid putave-
426쪽
DE PROPRIETATIBUS MATRIMONII 419
rit ad viri emendationem conducere; quamobrem si ex divortio probabilis sit spes emendationis obtinendae, a viro divertere tenetur. At, saρlo vortio, si adulterum flagitii vere poeniteat, pars
innocens potest, imo ex caritate tenetur, quando . que, etiam per sententiam iuridicam, eidem reconciliari. Verum uxori permissum esSe perpetuum
divortium ob adulterium viri apprime colligitur ex Paulo ad Corinth. VII, 12, et ex ratione patet, Siquidem divortii ius ex adulterio ortum praecipue suum habet landamentum in violatione fidei et
tori coniugalis; non minus autem haec per adulterium uxoris, quam mariti, violari, satis est exploratum. An coniux innocens, si post factum divortium velit ultro reconciliari nocenti, obligetur nocens acceptare et ad cohabitationem redire, negatur id quidem a nonnullis ea ratione sultis, quia innocens, dimittendo adulterum, omni iure, quod in ipsum habet, videtur se spoliasse. Vulgatum autem est, quod remittentibus iura sua non sit dandus regressus l. 14, g 9, tr. de aedilitio edicto At assiirmativa sententia verior videtur, quia divortium ex causa adulterii in gratiam dumtaxat innocentis datur, et proinde non debet in eius odium et incommodum retorqueri. Atque id procedit, etiamsi per sententiam iudicis ad divortium
deventum fuerit; nam innocens revocare potest adulterum eumque cogere ad redeundum, tum quia 'sententia non debet prodesse reo, tum quia inno cens per eam nullum ius amisit, nullaque obligatione nocens liberatus est, nisi consecutive, ut aiunt, quandiu scilicet non fuerit ab innocente revocatus, innocens non spoliatur iure suo, sed nocen Ssolum iure suo, volente ipso coniuge, privatur.
427쪽
420 Plura porro sunt, quae impediunt quominus separatio ex causa adulterii queat induci. Ei 1' si
actus carnalis non fuerit consummatus; 2' si adulterium ab utroque coniuge patratum sit, quia paria crimina mutua compensatione tolluntur, α 4
de Divortiis, et c. 6 et 7 de Adulter. ; imo si pos quam mulier iam a viro ob adulterium separata est, vir in idem flagitium labatur, matrimonium redintegrandum est, c. 5 de Divortiis. 3' Si pars innocens culpabilem causam adulterii dederit, c. 6, de eo qui cognov. 4' Si adulter ob vim illatam, nut probabilem ignorantiam, aliquo pacto excusari possit, veluti si mulier vi oppressa suerit, si vir
deceptus aliam mulierem pro uxore sua habuerit, si coniux, alterum vita lanctum existimans, novas nuptias in iverit. 5' Denique si pars innocens a ceptam ab adultero iniuriam sive expresse, sive
Haec de divortio perpetuo ex causa adulterii satis dicta sint: nunc exponendae Sunt cauSaequae temporale inter coniuges divortium inducere valent. Adesse plures causas separationis ad certum incertumque tempus, veritas est catholico, et a Conc. Trid. desinita sess. XXIV, c. 8. In specie quatuor autem recensentur: Ie est haere- Sis, et multo magis apostasia a fide matrimonio Superveniens, quia ex 'obes ita Itone cum haeretico vel apostata valds,tlinendum est, ne coniux ea tholicus, eiusque proles pervertatur. Quin omne periculum animae, cum nempe coniux alterum
coniugem ad grave aliquod peccatum provocat atque im pellit, iustam praebet causam divertendi. 0uum enim naturali et divino iure non modo permissum, sed etiam mandatum sit, ut periculum
428쪽
DE PROPRIETATIBUs MATRIMONII 421
animae et spiritualem ruinam evitemus, integrum profecto erit ob eam causam a toro et cohabitatione recedere , et, invita parte, religionem ingredi. H. Est periculum tum corporis, tum famae, tum honoris: non enim coniux coniugi maritali societate adeo devinctus est, ut nequeat gravem suae vitae et honoris iacturam declinare. Hinc coniux sanus poterit ab eo separari, qui lepra aut alioeonlagioso morbo laboret. Sic etiam uxor divertere poterit a marito, si hic latrocinia exerceat, ne tamquam criminum particeps habeatur. LI. Est saevitia aut furor coniugis, si ex. gr. maritus uXorem suam capitali, ut aiunt, odio prosequatur, eiusque vitae ferro, veneno, aut aliis modis paret insidias, vel eam indigne et inhumaniter habeat. Cum enim mulier non vile mariti mancipium sit, sed tori consors, rerumque humanarum et divinarum socia, cumque ius defensionis contra vim alteriuq iniustam unicuique concessum sit, divortium effugium esse aerumnosae eiusmodi vitae
dubitare nemo potest. IV. Denique est molestaeoliabitatio propter iurgia , rixasque frequentes, quae indomita unius coniugis improbitale soleant excitari: siquidem ex molesta huiusmodi cohabitatione alter coniux de salute animae et incolumitate corporis periclitatur. Separatio autem coniugum auctoritate Iudicis eompetentis decernenda est. Hinc privata auctoritate divertere non licet, nisi periculum sit in mora, et coniux suo arbitratu divertens ad coha bitandum compelli poterit. 0b adulterium tamensas est coniugi innocenti, sine Iudicis auctoritate, sese ab alterius toro Separare.
429쪽
Matrimonii valide contracti essectus plures Sunt, vel ex ipsa coniugii natura, vel ex Sacramenti religione, vel ex iure humano dimanantes. Quatuor praecipui sunt, qui utrumque coniugem Spectant, hoc est vinculum in dissolubile duorum in carne una, ius mutuum in corpora ad actus procreandae prolis aptos , obligatio tum ad custodiendam tori fidem, tum ad individuam vitae consuetudinem et mutuum adiutorium , et demum gratia sacramentalis, qua mutuus eorum smor perficitur et adiuvatur, si des matrimonii sustinetur , et matrimonii ac familiae onera evadunt leviora. Praeterea sunt aliqui essectus, sive iura non communia, sed cuiusque coniugis propria, et quidem ratione viri duplex potestas, nempe maritalis, vi cuius maritus est caput uxoris, quantum ad gubernationem et domesticam administrationem
pertinet, et patria, quam in liberos ex iustis nuptiis susceptos adipiscitur. Mulier vero si particeps status et dignitatis mariti, iusque consequitur ad alimenta. Essectus matrimonii sunt etiam natales legitimi: itaque liberi nascuntur legitimi non solum ex matrimonio valido , sed etiam ex matrimonio ob latens impedimentum invalido, modo bona fides coniugum intervenerit. Bona autem fides in laro externo praesumitur, quando matrimonium publice in faciem Ecclesiae contractum est, quin unius coniugis bona fides susscit, ut proles legitima censeatur. Itaque si
430쪽
DE PROPRIETATIBUR MATRII ONII 423
coniugatus, vivente uxore sua, aliam duxerit non consciam impedimenti, proles pro legitima denuntiatur. Lite etiam pendente de valore matrimonii, modo alteruter coniugum in bona fide perseveret, liberi ea pendente nati adhuc legitimi habendi sunt; nam mala fides legalis, quae per litis contestationem inducitur in praeiudicium prolis nihil esticit. Εumdem essectum legitimae prolis reddendae leges quoque tribuerunt matrimonio nativitatem prolis subsequenti, si tamen inter parentes, quo tempore eamdem generarunt, aut aliquo saltem tempore intermedio usque ad ipsius prolis nativitatem, legitimum matrimonium esse potuerit. Denique duo reliqui sunt nuptiarum esseclus respectu filiorum, ius nempe alimenta et subsidia honestae et christianae educationis a parentibus exigendi, et subiectio potestati patriae, de cuius effectibus plura dabunt Iuris civilis interpretes.
Ds noeessitate et praeeepto matrimonii.
Divinum matrimonii praeceptum singulis hominibus initio mundi impositum ab illis Geneseos verbis: e Crescite, et multiplicamini a non pauci repetunt. Melius tamen opinantur alii hisce ve his divinam dumtaxat foecunditatis benedictionem inter homines designari. Brutis enim animantibus dictum pariter fuit: e crescite et multiplicamini squibus tamen proprie dictum praeceptum omnino non datur; quocirca matrimonii praeceptum melius ex iure naturae repetimus, siquidem natura ipsa suggerit conservationi et propagationi generis humani