장음표시 사용
431쪽
424 consulendum esse, cum in hunc ipsum sinem matrimonium fuerit institutum, ideoque illud luto possumus assirmare, initio mundi homines lege naturae ad ineunda matrimonia fuisse adscriptos, neutiquam vero post sufficientem humani generis
Idem dicendum lum de tempore, quod proxime
consequutum est universale diluvium, quo rursus
Deus hominibus ait Gen. IX, 17: et Crescite et multiplicamini , tum de populo ipsius Dei, nam ex Augustino De bono viduitatis c. 7, cum adhuc exiguo esset numero, ut populus ille propagaretur, mal dictus habebatur qui non suscitaret semen in Israel. At post diluvium, et in hominibus singulis et in populo Dei cessavit, singulorum respectu, ma trimonii ineundi praeceptum, cum humanum genus, atque ipse populus Dei suit satis propagatus; et sane in lege veteri nonnullos legimus, qui absque ulla iniuria legis aut naturalis aut divinae caelibes vixerunt, et casti, proui fuerunt Iosue, Elias, Ieremias, unde castitas lori coniugalis nescia Isaiae
LVI, 3-5 et Sapientiae IlI, 13-14 laudatur. Prostat quidem Exodi XXIII, 26 et De ui. III, 14
celebris illa sementia sterilem non fore quemquam in terra Israel; sententia tamen haec non praece pium continet aaed promissionem. Ibi enim Deus, foecunditatis benedictionem coniugibus mandata sua hervantibus polliectur. Sane sier; lis non dicitur cathilas, M. qui , vel quae matrimonio utens. filios tamen non possit generare; hanc autem sterilitatem opprobrium et maledictionem fuisse repulatam, Elisabeth Lume I, 7 ei aliorum muliorum exempla
Salius etiam assirmare possumus in lege evan-
432쪽
DE PROPRIETATIBUS MATRIMONIi 425
gelica omnes et singulos ad contrahendum matri. monium neutiquam obligari ς' quamvis enim necessarium illud sit ad bonum et Ecclesiae conseria vationem , singuli tamen homines sectari possunt quod melius est, atque persectius : melior tamen est, atque persectior continentia matrimonio. ad quam hortatur Apostolus I Cor. VII. 8, 38, 40. Sunt autem quos per accidens speciatim obligat lex ineundi matrimonii, eos ex. gr. qui continentiae donum non habent et in proximo fornicationis periculo sunt constituli, quod iure consonat sententiae eiusdem Apostoli et Melius est nubere quam uri 3 ib. v. 9. Principes etiam vel alii viri primates ad matrimonium ineundum quandoque obligantur, si hae via maximo reipublicae aut si dei christianae damno possint consulere. Satis de necessitate
De Iege eontinentiae saeris ministris imposita.
Novatores matrimonii necessitatem ac praeceptum plus aequo extendunt, et continenliae legem sacris ministris impositam temerario ausu damnant. Quocirca opportunum est omnino, ut de hac lege pauca dicamus. Ac primo inquirimus, an ea sit divina, an apostolica, vel dumtaxat ecclesiastica Τ Divinam simpliciter esse docuit Franciscus Turlianus; solus lamen inter scholasticos . prout o servavi t Trudicaeus, sententiam hanc amplexus est. Docuerunt alii, sed pauci, legem pontinentiae adstringere sacros ministros iure divino, quatenus
eodem iure divino ab uxoribus post ordinationem
433쪽
ducendis debeant abstinere. Haec tamen sententia non salis secum cohaerere videtur. Etenim cum admittat iure divino neutiquam adstringi sacros ministros, ut abstineant ab usu uxorum, quae ante ordinationem ductae sunt, incohaerentia redditur manifestu. Etenim matrimonium per Se ae ratione contractus, qui bonus est, laudabilis, ae sacramentalis, neutiquam prohibetur clericis, sed ratione usus et carnalis copulae, quae viros sacris ministeriis addictos dedecet, proindeque si iure divino sacri ministri arcentur abi ineundo matrimonio post ordinationem, eodem iure divino ab usu matrimonii antea contracto arceri debent. Non desunt qui ab Apostolis promanasse primum hanc legem tuentur, et innituntur tum testimoniis Pauli
ad Titum I, 8; I. ad Timoth. IV, 12; V, 22, et II. ad Timoth. II, 4, tum facto ipso Apostolorum, qui aut
virgines fuere, aut continentes. Verum ad testimonia quod attinet, illud notamus, primo ea nimis probare, siquidem ex his colligeretur non modo apostolicam esse, sed vere divinam hanc legem continentiae, quam deberent sub poena aeternae damnationis omnino custodire , quod tamen salsum est. Praeterea notamus continentiam, quam Apostolus commendat, non esse conlinentiam
ab uxoribus, aut ducendis aut ductis, sed,esse continentiam ab omni illicita voluptate; ut enim ait S. ChrSsost. , et Haec est vera continentia nulli vitio subiici. 3 Atque in hoc sensu S. Petrus ep. 1, c. I, v. 6 iubet omnes fideles continentiae operam dare, non quatenus velit omnes ab uxoribus abstinere, sed ab illicitis desideriis et voluptatibus. Eodem modo exponi potest castitas, quam divus Paulus Timotheo commeodat; in legitimo
434쪽
DE PROPRIETATIBUR MATRIMONII 427
enim matrimonio castitas servari potest, et reipsa, Susque modo servanda est; quamquam vero nuptiae ad saecularia negotia utcumque pertineant, altamen non sunt incompatibiles cum sacris ministeriis, et sacri ministri possunt simul ea, qua par est, reverentia altari inservire, et uxoris ae. liberorum curam habere. Et re quidem vera. Paulus I. ad Tim. c. III, v. 4 dum Episcopi dotes enumerat, inter caetera ipsum episcopum exhibet: e habentem filios subditos cum omni castitate, qui domui suae bene praeesse noverit. γAd laetum Apostolorum quod pertinet, lacile
concedimus legem hanc, tamquum tantum ecclesiasticam, ab Apostolis esse derivatam. Siquidem accurate observari debet inter leges, quae apostolicae dicuntur, alias esse, quas Apostoli ex Christi Domini praecepto tulerunt, quae proprie loquendo divinae sunt, atque apostolico divinae Saepius
appellantur, et necessitatem imponunt, et tamquam divina praecepta perpetuo observantur; alias vero esse leges, quas Apostoli, ut Ecclesiarum rectores et duces, non ut divinas, sed ut ecclesiasticas proposuerunt ad optimam , prout ci cumflantiae tum exposcebant, Ecclesiae administrandae rationem, quae cum ecclesiastica dumtaxat nitantur auctoritate vim obligandi non habent, nisi ex praecepto Ecclesiae, unde mutationi sunt obnoxiae, atque in hoc dumtaxat sensu lex continentiae apostolica dici potest. Quae cum ita sint, restat ut dicamus iure dumtaxat ecclesiastico maioribus clericis praeceptum perpetuae continentiae imponi; quod ex pluribus argumentis evidentissime demonstratur. Papimulius loquens de continentia, eam non renuen-
435쪽
428tibus Nicaeni Concilii I Patribus , traditionem Ecclesiae non legem divinam vel apostolicam appellavit, et publice asseruit satis esse, si iuxta veterem ecclesiae traditionem , qui in clerum fuissent adscripti, n0n amplius uxores ducerent. S. Epiphanius II aer. LlX scripsit continentiam clericorum observari, ubi vigent ecclesiastici canones, hancque ab Ecclesia constitutam, utpote quae quam maxime deceat sacros ministros ibidem asseverat, aliquibus tamen in locis connivere Episcopos ait, ut ministri cum suis misceantur uxoribus; quae omnia demonstrant persuasum fuisse S. Epiphanio
legem continentiae esse dumtaxat ecclesiasticam.
Idem asserit s. Theodorus Pelusiota l. 3, ep. 75. Graeci in Concilio Trullano, seu Quini sexto suis presbyteris, diaconis et subdiaconis licentiam dederunt , quae etiam nunc apud ipsos perseverat, retinendi uxores , quas ante ordinationem duxissent. Magni momenti hac in parte est illud argu mentum, quod deducitur ex unione et coneordia
identidem a graecis lacla cum latinis in Conc. Lugdun. II. a..1274 et in Florentino a. 4439. Graecis vilio haud datum fuit in hac concordia, quod1graeci ministri suis cohabitarent et coniungerentur uxoribus, nec ipsis lex imposita, ut et
uxoribus separarentur. Sane ecclesia neu liquam hanc graecorum consuetudinem tolerasset, si eam
divino, vel apostolico praecepto vetitam esse intellexisset. Aliud argumentum non minoris roboris adduci a nonnullis solet, quod sic se habet. Si lex perpetuae continentiae divino aut apostolico praecepto fuisset sacris ministris imposita, semper isti castitatem saltem tacite professi suissent cum ad 0rdines sacros admittebantur. Attamen S. Basilius
436쪽
DE PROPRIETATIBus MATRIMONII 429
op. 2 Can Theophiloci ni ear. 19 non alios agnoscit castitatem prositentes, quam monachos. Iam vero lex continentiae sacris ministris ab Ecclesia imposita aequissima est ac sanctissima, quod facile demonstratur: i' ratio depromitur ex sanctitate et pietate mysteriorum, quae dumtaxata ministris, qui puri sint, ac mundi contrectari debent. 2' uuia, si, monente Apostolo Paulo, tenentur fideles coniugati ad tempus abstinere acarnali copula, ut vacare possint orationi, prout legitur II. Cor. VII, 51, utique oportet Sacros ministros, qui perpetuo orationi vacare debent et incruentum sacrificium osserre, perpetuo continentes esse. Si enim sacerdotes veteris testamenti, tempore vicis suae sper vices enim templo administrabant in ab uxoribus suis abstinebant, multo magis sacerdotes novae legis, qui non per vices, sed semper altari inserviunt, decet ab omni cum uxoribus commercio abstinere : 3' petitur tum ar numero, tum a magnitudine ossiciorum, quae per sacros ministros praestanda sunt; totum siquidem haec ossicia requirunt hominem, qui saecularibus curis neutiquam distrahatur, unde Apostolus Paulus admonens Timotheum II epist. c. II, 2 ut laboret sicut bonus Christi miles, haec addit verba v. 4 4 Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus. 3 4' Quia cum Christus Dominus ex matre virgine sit, decet quam maxime, ut ab iis administris in sacrisicio missae contrectetur, qui aut virgines sunt, aut perpetuo conlinentes. Hisce rationibus addi possunt etiam aliae quae tum a SS. Patribus, tum a Coneiliis recensentur. Verum cum hac in parte Dei veritas per se clamel, diutius in aliis congerendis rationibus immorandum non
437쪽
arbitramur. Unum monendum hic est, nempe Ε clesiam ad sacros 0rdines suscipiendos neminem compellere; quocirca libere et ultro legi de servanda continentia se subiicit, qui post probatas
vires suas, et diuturnum seriumque examen sponte ac libere ad sacros ordines suscipiendos aecedit.
Quod si quis, neutiquam probatis prius viribus suis
imprudens sese obtrudat, et oscitanter Sacros ordines suscipiat, sibi suam imputare debet culpam, nec aliud remedium ipsi suppetit, quam ut lacrFinis peccatum Suum eluat, atque serventibus precibus donum continentiae expostulet ab eo, qui misericors est, atque, ut ait Cons. Trid. Sess. XXIV, can. 9, erecte petentibus illud non denegat, nec patitur tentari nos supra id quod possumus. 3 0mnino autemper accidens est et contra legis mentem, qu0d aliquibus malis occasionem praebeat. Siquidem non ipsa lex, quae sancta est: sed humana malitia incusari debet. Et re quidem vera, si lex tamquam iniusta damnanda sit, quia eius Occasione nonnulli peccant, expungenda profecto forent, ac de medio tollenda sacramenta, quae Sacrilegorum pro- sanationibus saepius exponuntur. Hic canonico de Matrimonio tractatui sinem saei 0, paratus quemcumque errorem, in quem lapSus
sim, corrigere. nos rasto opus eUALECUMQUE SIT
438쪽
DE FORMIS ET IΜPEDIMENTIS CIvILIBUS ΜΑΤRIMONII EX HODIERNO IURE CmLI 0uod viri cuiusque ordinis praeclarissimi, eruditis suis scriptis, antistites sapientissimi, cum singillatim , tum una simul, protestationibus zelo ac doctrina resertis, et ipsemet Pontifex Maximus , augustissimae suae vocis auctoritate, ave
tere conati sunt, id, in pluribus regionibus constitutum esse vidimus. Etenim in Galliis, Belgio , IIollandia, Italia, aliisque locis matrimonium civile,
non consulta nec probante Ecclesia, misere inductum est, ac lege infausta, ipsique societati, tum ecclesiasticae, tum civili summopere adversa , praescriptum ac promulgatum. Unde sit, ut nullum admittatur connubium , nullaque proles habeatur legitima, ubi formae civili lege sancitae omissae sint. Cum porro nihil impedimento sit , quominus Sponsi, altentis praesertim adiunctis, legi huic, quaecumque caeterum ea Sit, pareant in thesi generali ac se submittant, ut civilibus Ductibus potiri queant, nemo est, qui non videat plurimum interesse, ut Parochi praesertim, ac consessarii praecipuas matrimonii civilis formas ac impedimenta nota apprima ac perspecta habeant. Multis enim gravibusque disticultatibus opportune ac
439쪽
facile occurritur, ubi sponsi, sive de civilibus matrimonii formis rite recteque implendis, sive de impedimentis et obstaculis, Si qua sint, opportune emedio tollendis, quae non raro administrorum civilium scientiam, aut Saltem memoriam effugiunt, lem pestive matureque doceantur. Ex perspicua harum rerum Scientia et praxi sit, ut actus civilis, qui matrimonii nomine perperam Ornatur, Coram publico Ministro, iure, remotis obstaculis, perficiatur, aut si haec tolli commode nequeant, saltem ut impediatur generatim , quominus prop0Si tum connubium tum civiliter, tum religiose contraha iur. Multum enim interest, ut matrimonium coram Ecclesia , sublato prius impedimento civili, et matrimonium coram Ministro civili, nullo amplius exstante impedimento canonico, rite celebretur. Quae cum probe animadverterem, rem nec inutilem, nec ingratam me facturum esse duxi, si huic operi manum admoverem, et quidquid scitumaxime necessarium Parocho ac Consessario esse posset, ut in tam ardua tantique momenti re, tuto sese dirigere queat, satis abunde exponerem BC explanarem. Disputationem vero hanc in duas partes distribuam, prima erit Historica , Secunda
In prima parte de impedimentis, ac sermis lege
laica in Italia statutis, deque actu civili, quem exsequi sponsi tenentur , ut eorum coniugium Secundum novissimas leges civilibus si uelibus frui queat. praecipue loquar ac distincte pertractabo. Ni enim id praestiterim, sinem quem mihi proposui, nullo pacto attingerem. Finis est, ut quaestiones practicae facile solvantur; harum porro solutio prorsus dependet a nolitia impedimentorum civi-
440쪽
433lium; nemo itaque mihi succenseat, quod impedimenta civilia paullo fusius enumeranda, exponenda ac , enucleanda esse duxerim. Haec praemittenda esse volui, ut tota consilii mei ratio etiam atque
etiam aperta sit. Ita legenti cuilibet serupulus dubitatioque omnis, si quae sorte irrepserit, penitus eximetur, quo facilius frui hac disputatione possit. In secunda parte quaestiones graviores proponam, lacilemque eisdem solutionem dabo. Sit itaque.
Potestati civili admodum interesse, ut quae
celebrantur connubia nota ipsi sint, ac perspecta, nemo est qui audeat denegare. Verum quin m trimonii ipsius vinculum directe attingat, i eSSentialesque eius proprietates impetat. ac prorsus destruat , alia media idonea ac degitima ad sinem suum obtinendum civilis auctoritas i in i promptu habet. Etenim, caeteris missis, si statuat, ut eae tantum nuptiae civiles essectus producant; quae publice in faciem Ecelasiae eontrahuntur, quod nec absonum nec indecorum dici potest, aut si velit, ut matrimonio, cum in Ecclesia cplebratur, minister civilis adsit ac praesens sit, qui insuper recipiat a Parocho exemplar librorum , ubi matrimonia adnotantur, finis, qui propositus est, apprime, ac plene oblinetur, quin Gubernium civile proprios suae auctoritatis limites praetergrediatur, Ecclesiaeque iura pessundet. Verum aliter peragi videmus. Novimus piosecto auctoritatem civilem leges condidisse, quae ipsum matrimonii contractum directe in sua essentia attingunt, et quibusdam
