Q. Sectani Satyræ numero auctæ, mendis purgatæ, & singulæ locupletiores ... Accedunt argumenta, ac indices rerum, verborum, & nominum, necnon commentaria ex notis Anonimi concinnante p. Antoniano liber primus secundus

발행: 1700년

분량: 360페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

ς8 S a C T A N IIngenuae auriculae . Pater o caris et Prurit,1 3 Setio. Fare age,ne timeas. Loquar,at mea tingit

Ora pudor . Prurit qua dico oemina . Nempe Θ

Buonarroti Florentinus, Vir in antiquitatis peritia, bonarumque artium cultura nemini secundus in suo libro , cui tit. Obseroaxioni historiche svra alcunt δε fedulioni antichi . . Quandoquidem Numisma praefatum Belliciam Modestam Virginem

Vestalem exhibet, caput infula velatam , vittis a tergo pendentibus constrictam, cum suis taeniis , quae extremas partes adornant. In Caineo autem repraesentatur cum hac inscrip

tione , NER. VIR. V., oc ratia Virgo Vestalis , prout inter praetatur eruditissimus Fabretius, & Operum vulgatorum excellentia jamdiu celebris utinam in Secta num aequior qm utrumque jam exhibuit in suo tract. de Colum. Traian. cap 6. pag. I 67.Porro haec eadem Nerati a j isdem, quam Bellicia, capitis ornamentis redimita est , nisi quod taeniae non appa eant. Oniam vero hic Mutii Carpitiei mentio incidit , saepiusque ad rerum enucleationem fortasse de eo loqui oportebit,opero pretium duxi indicare in hac celeberrima da illotheca , Nil mismata , Gemmas, Lapides, Ara , Ebora , Cristalla , quicquid Romanae Antiquitatis longa aetas nobis non invidit, dilioentissime asservari , cura , & impensis Viri incomparabilis G asparis Cardinalis Carpitiei, qui gravi ilima Christiana

Reipublicae munia, ejus virtuti, prudentia que demandata , politioris literaturae studio feliciter copulavit. Sed de vittis , & vittat ἰς satis . I q. Ingenu.e auricul.e Id est honestae , & purae. I sq. Pater Qui Patres vocati fuerint, diximus Saty. r. Illud de hoc Dialogo admonitum te volo , O Lector, quod, tit. perspicuum est , res hic agitur inter Virginem honestam , pudibundam , simplicem , hoininique tanquam patri se totam confidentem , cui cordis, mentitque arcana pandat, solatium, remediumque conscientiae vulneribus accipiat; & virum Quid tistam , Hupocritam, falsumque virtutis, de pietatiS cultorem .

122쪽

Non dicam, turpe es. auid habesformosa, quod

Non optem laudare,' cernere forsanI Abibo

Virginis sensis humiles , verecundos, piosque agnosces; at In homine impietas statim tibi revelabitur, nam dum religiose videtur eidem virgini suadere , ut conscientiam clare sibi patefaciat , de malo, si quod sit, maleatur, Sacramento , eam sollicitando ad prava, abutitur. De frequentissimo hujusinodi delicto convicti tam ipse Molinos, quam ejus Sectatores, hinc hac etiam de causa damnati. Hi enim eas , quas sacrilege foedabant, inter proprias numerabant poenitentes, quibus per suasum volebat,ia de quibusdam sic vocant violentiisdsmon Iserga corpus , quibus etsi ad actus inhonestos compellamur ,

non tamen animam Inquinamus , sed meritorie perpetramus, 'uia manus, & caetera membra tantum ad turpia moventur

in voluntarie ; atque etiam de quadam distinctione superioris hominis ab inferiore , ita tamen ut superiore, nempe mente , & anima in Dei unione per internum assensum permanente, nil curandum quid agat inferior, nempe corpus , quod talia patitur ab ite aliquo superioris consensu, & ideo absque peccato animae, quae potius hac via magis purgatur , illustiatur , ac illuminatur . Cave detestabile dogma . 137. id habet tre. Blanda verba partim suadentis, partiin tentantis, vitiosa , malitia detestabili plenissima . Nam ut eam sibi conciliet pulchram vocat, optime peritus quantum delectet foeminis hujusmodi adulatio.

137- od ipse ure. Impudentiam propriam prod7t ex im

puritate rei desideratae.1 3' Forsan In illius doctrInae sequelam ,

de qua Propos. ψ7. damnata, ubi de culpis ex violentia Satanae ut a jebat Molinos admissis , dicitur: E sopra tutio noubi gna confessa sene , e , santi mamente d non confessarsene , perche coli si vince ii Demonio , estguas. gua κο tesro di pace . N ij I 39. Salve

123쪽

I 6 o Filiola; apta tuae dabitur medicina falati

Caetera novisi prudens Philodeme , nec uno Exemplo Joeli celeratus vivit in Urbe . Nunc etenim barbae multum defertur, O hirco larum intonso. Succincta, G Lanea vesisIos Serica pessundat, primosque meretur honores , Tamquamsola probosfaciat tibipenula mores. Verum baec plus olei poscunt. Succide superbas

Spes animo ,-raucumfocius comitare Tagoam,

IS9. Salυe Filiola V e. Iterum vox amoris, & blandimenti in juvenem , & pnlchram virginem , ideo suspecta. 16o. tuae Remedium scilicet iniquum , quippe a malo Medico instructum , pharmacisque venenatis composi-

I 62. Fflta sceleratus tye. Nondum cognitus a sap7ent 7ss-mo Principe, nec apud Iudicem accusatus; nam exemplHdocent plurimos adhuc titetistas superesse , qui externo pietatis suco malitiam internam celant . I 63. Nunc etenμ σc- Iterum eorum vestitum , aspecti im. que aperit, barbam scilicet promisiam , & hirsutam , vestem laneam, & succiniam , quibus a caeteris distineti , velut poenitentiam agentes , aut austerius vivendi genus profitentes, facilius nimium credulos decipiant, qui aliter de his sentiunt, quam Hieroum. eps. ad Rusticum , cui minime probati fuere, nonnulli accinctis renibus , pulla tunica , barba prolixa . I 66. Penula ta c. Vestis e lana consecta, eademque vilissi. ma, de qua superius Saty. I., quae servis tributa . 167. Vertim haec I c. Pro experientia ,& opera. Iuvenal. Saty. 7 Plus temporis , atque olei plus. I 67. Succide superbas tyc. A radice abscinde quamcumque spem amplas dignitates consequendi . IOS. Raucum con es lyc. Idest , fias gessiculator o Z nuga-

124쪽

SATYRA II. L 1 p. I. Odosas vendit qui cassus lumine clades, 17o Atque albam in circo docui altare catellam,

rum venditor, evadasque socius alicujus ex iis Caecis, qui per Urbein vagantur , otiosoque populo verba nugacia per plateas , historiolas, aliaque hi liusmodi generis vendunt, ut ex tenui lucro, quod inde eis provenit, victum consequantur. I 68. Bagoam lyc. Basoas, teste Curtio, fuit Eunuchus ab Alexandro adamatus: Diversimode de nostro dicendum, nempe qui unus ex iis caecis accipiendus, qui, quasi esemplar ad imitandum, Philodemo proponitur. 16ς. Od mi G e. chod ad hujusmodi artem spectat, totum hic distincte proponitur, & primo , venditio historiola rum , quae circumferuntur occasione alicujus cladis Turcis a Christianis inflictae, queis emendis populus avide concurrit. Odrysias autem dixit ab Odrysiis Thraciae populis , de quibus

Stephanus O. 'ρυσαι ἰ θνοι θεὰ ηι, OdVsia gens Thracia; Ili potentissimi fuere , ut ex eorum imperii descriptione apud Thucid. lib. 2. Ex Latinis memorantur Livio lib. 39' cap. 33., qni eos in media Thracia ponit . ωυertendos e=iam animos , inquit , ae suspicione talium consiliorum ratus , mediam in Thraciam , exercitum in Odr fas , Dentbeletas , er Bessos duxis: Inde Odrysios equos celebrat Claudi. ἰn Gigantomach. Primus Terri iam Mavors non segnis in hosem Odr os impellit eqtios.

Et Odrysiam hastam dixit Stat. Achille. lib. I. Sic cum palantes Phlegeta in castra subirent Caelicolis , iamque Odosiam Gradivus in hastam

Surge et .

Hodie hi populi sub hujuscemodi nomIne amplius non agnoscuntur, sed simul confusi, & commixti, sub generico nomine Thracum , imo Turcarum tantum nuncupantur . ITO..Atque albam in e. Tales canes variis jocis instriletos

passim videmus : Quod vero magis considerandum Lectori proponimus , id proculdubio est ; Quod legendo has Sectani Satyras saepesaepius nobis occurrit illud Plutarchi in vita Artaxersis, ubi laudans Xonophontem , ait, ab eo res describi,

125쪽

Sit mitis tibi cura ferae, vultuque magi ro Praecipe, ut ostendat pueros, quos micturientes

Inυenit lecto genitrix, injujsaque gutta Decepit miseros, medioque sopor efellit. 173 Haec Graecos audire sonos, mirabile dictu Et Utharam discet te Praeceptore ferire; Discet, ct arguto capitis deprehendere nutu , ligurit patinas uno qui grandinat hausu Caecuba, quique domi pulchra cu conjuge dormit . I 8o Sic

N o T ae. non ut gestas, sed ut si tunc gererentur, spectarenturque oculis, τοῖι-, ωσου', αλλά-, adeo vividuomnia etiam minima repraesentat . Observet quaeso Lector , ut catellam saltantem , eaque omnia agentem , quae ventre

artis Ma istro, ut scripsit Persius , didicit. Sane nil melius , aptius , distin tius, eloquentius dici potest, nil addi venustati , & elegantiae Scriptoris , omnis siquidem concinnitas , di-lIgentia, varietas, ubertas, rerumque omnium admirabilis observantia videre est : ita ut pene dicere fas sit, Sectanum in rerum hujusmodi minimarum , &quae dissicillime exhiberi valent, antiquos ipsos authores superasse, quandoquidem nullus eorum est, qui in talibus rebus repraesentandis excelluerit; quemadmodum in reliquis optime eos imitatus est , ita ut secundus ab eis non sit judicandus, sed odem , parique gradu recipiendus. I78. V no , qui grandinat G c. Inter caetera , quae Sycophantae isti, ac Qiuadruplatores doctis hisce Canibus imperare solent, illud potissimum est , ut e spectatoribus demonstrent , qui merum sorbere avidius solet . Phrasis, grandinare haustu pocula , nescio , an apud antiquos fuerit u turpata, sed mitifice , & emphatice designat bibones istos , ac ganeones , qui non minus nocere solent vindemiae, quam faciat grando, cum vineas flagellat . 179: Caecuba I c. Magnos vini calices: Straboni squidem

126쪽

18o Sic quodsumma boni est plausus , risumque

parabis, Crustula A poteris corradere, ct aera minuta , Dum capiet olidum meritoria bellua υulgus: Aut Fora te videant, tibi nuda, ct candida signa

caecubum est vinum generosissimum , sic a Caecub7s Campaniae populis , apud quos nascitur, denominatum: de quo jart. Epig. II 6.

Caecula Fundanis generosa coquuntur Λ clis. nec non Plin. lib. I q. cap.6 . Antea Caecubo erat generositas

herrima in palustribus populeiis, sinu Amyclano . V. Horat. lib. I. Ode 37. , lib.a. Ode Iq. , & in pluribus aliis locis . 18o. Sis quod summa boni est G e. Idest, Bonorum finis, quo omnia referuntur . . De summo bono cclxxx. sententias fuisse , juxta enumerationem sectarum Phylosophicarum , Varro tradit; Philodemo autem nostro Philosophastro summa boni est , risu in , plausumque e circumstantibus , ejusque nugas audientibus elicere , dummodo quid ad victuni conquiratur .i82. erisoria bellua c. Loca meritoria , qtiae mercede locantur inquilinis merendo dicta , unde & tabernae meritoriae nuncupantur cauponae ; quia mereri, est causa quaestus

aliquid operari; hinc Meretrices dictae, quod turpitudine corporis aes mereantur ; mercesque pr*mium appellatur , quod ea detur pro laboribus susceptis. Inde etiam dicti Pueri meritolii , qui , aut jubente Domino , aut sponte sua proliant, tur- quaestu aeS .merentur. Apposite ergo bellua meritoria canis illa denominatur, quae saltibus , & jocis a plebe circumstante , & inspiciente , omino acquirit, & meretur . I 83. Aut fora circ. Forum Agonale , in cujus medio fons Cpleborrimus, arte, manuque magistra Equitis Io: Laurentii uernini, . Innocentiique X. Pontificis Maximi jussu elabora. tus , exhibens. quatuor insignes , maximasque Statuas marmoreas scopuli, insidentςs, ς.quibus uberes fluunt aquae,

127쪽

ro S a C T A N Is ratuor essunduntspatiose mina labro ;18s Illic ingenio, qua polles Graeculus arte Utere , ut attoniti suspendas ora popelli.

Sed placeat pictam Don es res ardua P telam

Elata monsrare manu , turbamque ciere; Atque ubi se in Drum collegerit , exere vocem.

IV o Haec es auartillae eriles ;formosa puella Dilexit nimiumsuccensa libidine Ephoebum,

Con-N o Y ae . quatuorque Flum7na regalia repraeseritantes, v Idelicet Nilum, Gangem , Eufratem , Indum &c. 18 , Spatiose labro lyc. Ideit , latissima marmorea concha: Labrum de vase aqua pleno , Veteres passim dixere Poetae: Unus pro cunctis sit nobis Virg. lib-8. AEneid. v. 22. Sicut aqua tremulum labrsi , ubi lumen ahenssMIe repercussum , aut radiantis imagine Linnae Omnia pervolitat late loca S c.

I 8s. Illis ingenio σς. In foro Agonali quotidIe vIdere est hujusmodi nugas a similis farinae hominibus exhibitas, circumstante maxima otiosae plebis multitudine , cui hi , qui

vulgo Ciarlatani nuncupantur , verba vendunt &c. I 86. Ut attoniti σς. Mirtim quam attente , quasi seria , Veraque narrentur , plebs istorum mendacia observet . 187. Sed placeat G c. Hi, ut fabulas, quas proponunt , aliqua muniant authoritate , solent male pietas tabellas spectantium oculis proponere,quibus diversas imagines repraesentantur , pluribus casibus, quos narrare placuerit , apelicabiles , sicque manu inter loquendum interessentibus indicant . Exere vocem σc. Alta,claraq; voce narrationem incipe.

I9o. me est marisitae emisi tyc. Quartillae nominis altissimum apud Scriptores silentium unico Petronio Arbit. excepto , cui Quartilla est Sacerdos Priapi , prout plurimis in locis habet ejus Satyricon. Quintillam dixit Iuven.

128쪽

SΑYYRA 'I. Lin. I. ros Contempsitque Deos; nunc illam torva agellat

Tisiphone frusta clamantem amplectitur

No Tae. Posuere ambo pro meretr7ce , aut saltem pro VIrgIne corrupta . I92. Contempsitque Deos e e. Peccando forsitan contra

Deorum praecepta per actus libidinosos Divina lege vetitos. I92. Flagellat σc. Totus hic locus desumptus est ex Virgil. 6. AEneid. , ubi de poenis .Tartaro damnatorum agens, tortores furias inducit , nominatim Tisiphonem flagello quatiuntem miseros sontes , utpote magnorum scelerum ultricem,& hanc carnificinam exercentem in infelices,sinistraque manu angues intentantem : En verba Poetae . Continu) sontes ultrix accincta flagello c. . Ti bone qualis instillans , tomosque sinistris

Intentans angues.

Cui consonat Statius II. Theba. de una Furiar. quoad flagellum . Dῖνa ter admoto tetisse thoraca sagello a Et lib. I. ejusdem de Anguibus . Tum geminas quatis illa manus , Meune regat; Fulgurat, haec vivo manus aera verberat θdro . Concinnius autem , & ad mentem nostri Satyrici idem lib.7. Has ubi vipereo tactas per utramque sagello Eumenis infurias lyc.

Nam larte huc noster respexit author , hydrumque posuit pro flagello ex anguibus confecto; quo bene amplecti dicitur, qui eo veluti e funibus contorto fliste in gyrum per totum corpus flagellatur ; refertur ad serpentes a Cice. r. de divinat. Pue-σum dormientem circumplicatum serpentis amplexu . Forte etiam potuit Sectanus servata veterum Theologiae doctrina velle dixisse , Quartillam in poenam delicti loco amasti a serpente apud Inferos ampleXam . I93. Tisiphone σe. Una ex FuriIs, quas tres esse apud

inferos finxere Poetae et reliquas duas Megaram , & Alectoo appel-

129쪽

ro 6 s 8 C T A NI mala non peperitDυa indulgentia matrii I93 Propensospeculum tractat,seusque diebus Inspe iura procos pendet loci afenestris, Et laudat cultos juvenes , laudatur ab illis ,

appellarunt, denotantes hoc numero triplicem anImi affectum , iram, cupiditatem , & libidinem , quibus mortales in omnia facinora praecipites rapiuntur ; Ira etenim ultionem , cupiditas opes , libido voluetates desiderant . De suriarum genesi Virg. II. AEneid. , qui eas ex nocte, id Acheronte natas tradit . . . 'Dliuntur geminae pestes , tognomine Dirae , ι, ξτ Tartaream nox inteopesia Megaeramiano, eodemque tulit portu V ς' - . . I9q- uae mala non peperit V e. Matres ex amore saepe nimis sunt erga filios, filiasque indulgentes , eX 'uo pessimλ

eorum educatio oritur, quia ex hac indulgentia vitia laventur in eis , quae alias rigore egerent, ut eXpellerentur , radicitusque ex eorum animo extirparentur ; jure igitur a Sectatio Matres propter hoc reprehenduntur, ut malorum,& vitiorum,

quibus filii plectendi veniunt , causae. . 193. Pro pense speculum is c. Hic etiam ipsae filiae arguuntur , quae pro penso speculum frequentant, ut magis placeant amantibus ; quae potius domesticis cu is incumbere deberent,

conficiendo lanificium, caeteraque diurno domus usui necessaria : his etenim communi omnium voto earum pudicitia probatur, ut animadvertit Uirg. Georg.2. V. 32 q. Casta pudicitiam servat domus. de repraesentat Livi. lib. I. in Lucretia , quam non in conυἰυιo, luxuque cum aequaIIbus temptu terentem , sed nocte sera deditam lana inter lucubrantes ancillas in medis adium sedentem inυenere

Sex. Tarquinius , & Collatinus. Huc etiam referendas vid . tur illud Juven. Servaυit castas humilis fortuna Sabinas . -Festi que diebus G c. Festi dies Divino cultui,.non luxui specialiter dicati. Idem,quod deplorat Satyricus noster, Γ semper

130쪽

SΑYYRA II. LIE. I. ro 7 Nec genitrix tantos audet compescere luxus . Interea gemmas , O munera pronuba amorisa oo Portat anus, duri pacantur munere postis ,

Et sanctus puror inde fugit. sed vindicis ira

Numinis, ante diem, primaque aetate peremptam Ad nigros iubet ire lacus, ct tartara . Matres , Discite no peculum, sed pensem tradere natis , Nec

N o T ae. semper deflev It Ecclesia, Sanirique damnavere Patres, Inter quos Bernar. super Cant. serm-2. notavit , quod festibisatibus Sanctorum plures amplius de vanitate , quam de festivitate gau-ἀont . Pudeat Christianos homines abusum sectari, a quo Senec. licet Ethnlcus abhorruit, dum epist. I 8. scripsit: Festis diebus maxime ansmo imperandum est , ut tunc voluptatibus solus abstineas , cum in illas omnis turba procubuit .aoo. Portat anus erc. Lenocinium ut plurimum vetuis mulieres exercere solent , eaeque ab amatoribus mittuntur ad Puellas cum muneribus, ut non minus his, quam vi verborum illas corrumpant, & ad malum impellant2oo. Huri pacantur e c. Donis facile omnIa expugnantur , unde illud . unera, crede mihi , placant hominesque , Deosque. Dicit autem postes placare metaphorice, quia quae prius acclusae , & quasi iratae aditu prohibebant amantes, donorum virtute eostmodum ei aperiuntur a corruptis janitoribus, nec non ipsa Domina jubente . Nam, ut ait Horat. lib. q. Carm. Ode Iis. Aurum peν medias ire satelliter , Et perrumpere amat saxa potentius Ictu fulmineo . Et Inferius. Di adis Urbium portas. ΣΟΙ. Et Sanstus puIor Ne Pudor maxIma virgῖnItails virtus , & laus. Virgi L AEneid. I 2. v. 6'. Accepit Oocem lacrγmis Lavinia Matris

SEARCH

MENU NAVIGATION