Joannis Baptistae van Helmont, ... Opuscula medica inaudita. 1. De lithiasi. 2. De febribus. 3. De humoribus Galeni. 4. De peste Febrium doctrina inaudita. Authore Joanne Baptista van Helmont toparcha in Royenborch, ..

발행: 1644년

분량: 243페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

151쪽

mone inventae, in paganos diremtae sunt, dia Sch Iis hactenus subscriptae. Etenim diabolo aptae, quia confusiones Medendo, fallacias, de mendacia continent i ideoque neces quotidianas pariunt, lumen naturae obscurant, figmenta plausibilia praesupponunt omnibusque exemplis a pari, deshituuntur: tantoque illae fabulae aridiores, stirpidiores, pernitiosiores, ac temerariae magis,quo in cladem mortalium creduntur tenacius. Vertiginosus itaque to- gatus, Galenus, qui totum mel, nunc in sanguinem, nunc in bileua, 'rti asserit. I. Primo defuit huic temerario assertori, nuntius, qui certiorem redderet quid , quantumque de mellis totalitate esset factum. Adeoque temeritatis & figmenti, totus est suspeeius. a. Deest affirmanti veritas. Siquidem in . natura, deficit bilis, ideoque & complexio cholerica. 3. Ille enim , qui membrorum proprietates per ingentia volumina, solis attribuit elementariis qualitatibus : ex solo amati calore hepatis unius, qua ternarium humorum , in unica sanguificationis actione, constitui ibit constanter. Cum tamen actualis calor, in unico membro, nequeat non esse simplex, uno eodemque tempore. Discat ergo Galenus, verius somniare de melle, &sanguificatione. Nec abscedat ad puerilia, credendo quatuor 8 4 victrices, & contrarias complexiones clementales usimul in hepate stare, quarum singulae, ex uni Vocochylo, suum sibi essingant humorem. in unicum cruoris subjectum connectibilem, indeque deciduum, ad pharmaci solutivi placitum. Desistat inquam credere, quod ob solum,simplicemque calorem diversificentur humores, uryco ex melle, Vel chylo. Cum non attendat miser ille, Medicinae Princeps, per hoc requiri in temperato Jecoris calore, simul totidem calores, supposito entis dive

152쪽

vertite sbdales, quod nullatenus cogamur, ad commentum quatuor humorum. Etenim quae diari hep, cholera, & vomituum faeculentiis excernuntur,

non sunt humores Scholis iactati, sed sunt excrementa, quae morbus vindex fabricat, di expellit: prout dc quos laxativa eiiciunt, sunt integri cruoris corruptelae. Quodque illic morbus vindex agit, Id heic, laxativum,multo scilicet compendio,exequitur. Neque enim morborum janua , fictis humorum persuasionibus clauditur. Cum juxta Philosophiam, Nunquam ex ente trans utato eliciantur illa, unde in fieri esse, natur. liter conssiluitur.Porro quamlumvis sat alibi probaverim, non esse elementa quatuor, nec eorundem congressum, ad fabricam corporum , quae mista creduntur. Indeque consequens, non esse disparem Jecoris .actionem. in procreatione semperquatuor humorum. Atta- .men quo scholae cernant, quali fulcro nitatur, tota illarum, in Medendo, basis, aram ex mera illarume incessa, & tradita doctrina. Enimvero,si non permaneant elementa cum suis formis, in misto: n. etiam poterunt permanere illorum proprietates:

cum ipsae formae, stit immediata subjeba inhaesonis tuarum proptietatum. Sin vero malint, elementa permanerecuin suis formis, in misso: iam a vel formae istarum, non erunt actus substantiales, at lam vincula elementorum. Redibunt namque

semper int gra, e singula suppositi conquassatione. obdormient scilicet tantisper, formae elementorum, dum praesidebunt sorinae misti : ergo cum Arma misti, sit necesiario purus, ct simplexactus vltimatus: non Plesiosequadruplex simis qua eumvis materialia, cae remota materiae illius princia pia, essent ipsa ae inalia elamenta J di per cons 'uens, non est ratio fi cndi quaternarij humo

153쪽

tionis, neutiquam sit esementalis : sed vitalis &fermenti jecora iij : cujus omnimoda sinplicitas,

non potuit respicere finaliter, humorum quate nionem , ex uniformi , optimeque unito chylo, oriundum. Adest, etsi in misto, client et O. elementa, non proin totidem humorum necessariae essent pto ductiones. Stupida ergo, & diabolicae persub 86sionis. est speculatio, qua ex tribus elementis, nequaquam ad misturam corporum concurrentibus, quatuor numero humores semper, ac ordinario prodire debere, atque inde unicum tantummodo cruorem regulariter constitui . . Iqde nimirum sa- 87riationis atque morborum necessitates dictari. Obiicient sorte. Admittis causam sbnticam depellendam, vetas laxativa , quia venenosa, cruorem autem, atque vires vitales , si ibtrahunt. Sed A, equo Hungariae, didicere venaesectiones, abave, clystea es &c. Ergo. Verum dicam cum Propheta. Nolite

fieri sicut equus S mulus , quibus non est Intellectus. Nolite discore a magisti is talibus. Stib scribet Caam meo voto, pars dimidia Continentis. Quippe sub Imperiis otio mannico, Abyssino, Indiarum parte potissima , est venae sectio inustata. Harum

tamen nationum robora, agilitates, promptim di nem, vigilantiam , & laborum constantiam , tam ad agendum , quam tolerandum , discite ex Historiis. Meritoque mecum lugebitis, nationes, olim

bello sermidabiles, hodie, sensim, sub Medentibus, evasisse, ad quemvis ventorum axem , mori

hundas. Etenim Septentrio, & Occidens, quae in totum mundum solent spargere suos bellatores. deinceps, propter has scholarum ineptias occidunt, simulatque phalanx peregre prosciscitiar. Ubjicient demum. Si praesidia universalia demas, nec ad humorum ablationem te dirigas, quo ergo medio, superabia morbos t Respondeo cum praefa-

154쪽

etis nationibus, Naturam, esse morborum Medicatricem, ea, confortandam ideo, non consterna

dam. Finium promotione opus esse . Si enim sordes, primis adhaeserint latebris: insistendum re- .solutivis, dc abstersivis, natura tuto satagente reliquum. Sin vero penitiori recessu aliquid pertinacius. occultiusque restiterit: assumenda sunt alealia volatilia . quae instar favnis, cuncta abstergunt. 29 Mirum sane quantum sal rartari, vel unici, volatile, factum, non praestiterit. Nam omnem evenis amurcam detergit,&obstruentium contumaciam,

disj ergitque a stematum suscepta conciliabula. De hoe salis & non olei) spiritu , verum est illud

Paracelii, quod quocumque non attigerit, vix alius volentior, perveniet. Externa autem , tam topicis, quam internis vitalium potestatum suppetiis curantur: modo per diapheresim, cruoris clarificationem , balsamique novi tincturas, ac redintegrationes intendatis. Majora autem arcana , ad

remedii universalis fastigium , quodammodo ascendunt. Discite. Nam vendit Deus sudoribiis

artes.

s Suessetatio supplementaria, ad humorum

fallaci m. - .

I. Medentum incuria mangenda. 2οῦ Mistio elementarum. Ob ter re icitur. 3. Non , christian is connivende ignorantia paganica. 4. Catiarri deliria ex humoribuo prognata. s. un tu custodibus errantibin, fuere citharri tandem stabiliti. 6: Infringitur quatemarius humorum per contusionem mem- . hyi. 7. Ariete coneutitur bim va. s. Probatiar usia se ineunitin. s. B3lem, non esse fel. Io. Uινῶt-d si rum. II. Error Galenicvi. I 2. consequentia argumenti Seholarum ludis . I 3. Seholas pra ignavia indagandi. ignorasse eontenta urina, O neglexi euro mant am. I .Er- . -r multiplicet veterum. I s. Metumotum ex regula se

155쪽

es eruori per accidens , non autem deessentia. I 8. Irarum

per Iunstionem falsi. I s. Sehola debebunt velint nolint δε-

glutire, duo Muthoris axiomata. 2o. Iterum conniventer supponitur error Scholarum. 2I. Iterum μppomtur. 22. b-

surda aliquot arqne pudenda, proponuntur. 2 3. Scholarum tecta hiis hemia. 2 . Fel, viscus vitale. 23. TaganoInonfvisse illuminatos dono Medendi. 26. Muccum, nec pituitam, ut neque cerebri esse excrementum.

Ni ΜvERo tantopere radicatus est humorum numerus quod semel eosdem refutasse non sit satis. Adeoque cum non satis doceatur, quod non satis discitur, cogor repetere per super fetationem, quae jam superius ad longuri demonstrare attentavit Si quidem in hoc cardine , t plus medendi versatur rhombus. Etenim miratus sum saepissimo, quod pugna elementorum , mistionum , & complexionum figmenta, per tot saecula, orbem christianum dementarint hactenus. quodque horum falsitatem

adverterit nemo. Ubi tamen res tua tunc agitur, Faries dum intimus ardet, cuique suus.Tamtoque pernitiosius perpetuarit haec caecitas , postquam Medici, sua somnia in rem Medendi introduxerunt. E enim per haec commenta , universam morborum familiam, . horumque sanatiqnes , in suas nugas, astipulante niortalium eredulitate, transtulere. In

se quident piade erant ridicula, ac scenica,nisi lacrymis, luctu, planctu ac Miserorum commiseratione, totum, pcr vices, vicosque populum Christi, replerent quotidie, familias destruerent, viduas , & orphanos proserrent impune. Denique ad praefatas, caecasque Medentum temeritates has, ficti sum .humo es totidem, ad numerum scilicet quaternarium

clementorii. Horum nempe ametria, morbos forte universos constare, ut bc consequenter sanitatem,

ex seq est ratiatorum putaticiorum abundantia: an aias tandem redintegrationem , ac conseryativnen

156쪽

tionem sutut vitae brevitatem causaret praefata humorum cruorisque sequestratio) recuperari. Vah crudele Medentum Scholarum dogma , atque facinus scelestet Itaque non sat semper, credulorum fallacias passivas, pernitiosa ite Scholarum in- Ventiones , & continuatas demum subscribendo ignavias, in stuporem usque, & gemitus freque tes, o sum serio detestatus, & apud Dominum Jesum

meum. conquestus,quod genus humanum, sub daemonii fraudulentis technis, tanta credulitate , sese substraverit tam pertinaci, dc atroci crudelitati, stib- sternatque aeque constanter etiamnum hodie. Praesertim ubi in exterioribus, nullum, huius addi nugae reperirent fomentum. Rogavi' itaque elemen. . temMatinae parentem, dignaretur aliquem suscitare, cui dos ellet, refellendae tantae mortalium , atque Scholarum hebetudihi. Certe enim imprimis constitit mihi ex tetvita, tamque constanti cinitate, nos mortales, plane nihili , nec quiςquam sapere, ne quidem in naturalibus, his superne, manus omnipotentys, per columnam ignis, in tanta nocte, illuminet. Siquidem imprimis existentia ignis et Hentalis , prope globum Lunae, superantis sua phaera, regionem aeris multoties, prorsus in se lu- . Acsum commentum coctinet, tantoque magis ad Daton , quod inde per tot centena milliaria, di trata aeris frigidissimum clima, penetraret inces senter, vocatus scilicet accersitusque, Vchsponte destendens ignis, contra propriam suppositae suae levitatis regulam, adeoque violenter aeri commiscetur, simulque inita pace, pactisque faederibus. una violenter descenderent eminus deorsum, linis. Saer, ad singuIorum seminum imperia, mistio numque constitutiones, singulis momentis noVas, s 'etiam insolitas. Dolendunt sane, atque summe mi

serandum, quod diaboliua hujusmodi mendacia,

157쪽

quae in Aristotele ridenda , & connivenda erant, etiamnum hodie, a tot saeculis, perseverent, nondum destiterint , nondumque surrexerit aliquis, qui tantae caecitati, non sit patronus. Quae tamen nullo conceptu , nulla fide, nec ulla veritatis chlamyde, obvolvi. potest. Potissimum, quod ab hisce scholasticis fabellis ducto libus, humores quatuor

excogitati, imb etiam Ogedire coacti, fui natura viderentur , & consentirentur officiis, itemque proprietatibus mistionum , ac velitationum , intestinam mortis, morborum, ut quoque sanitatis spem, 2tque regulas continere. . Quae tamen non nisi innato Caco daemonis odio , ac suggestione , perque continuatam Scholarum subscribendi ignaviam stetere credita, vehit naturae principia, Deo Conditore sic permittente , ordinata. Adversius quae cuncta , unicum sufficere deberet, Quod nimirum Ignem , extra numerum elementorum , imb dc sub- Mantiarum censum submoverim, impossibilemque elementorum commistionem, pro corporum quae mixta creduntur) constitutione requisitam, demonstraverim. Sicut nemo sanae mentis, deinceps, necessitatam paritatem hinnorum , cum elementis, possit, aut debeat admitto e. Etenim fuit humorum,

quam elementorum fallacia, abstrusior in populo, .

minusque pervia: sed quod a Doctis, ac judiciosis,

consensa fuerit, habendum pro commiseratione, proximo debita: quae ut populi credulitates desset: ita hebetudinem Scholarum , atque constantem indagandi ignaviam, sive incuriam, incusat. Quod

aistem Cai harri demens deliramentum , pariter mundum mireastixerit; ae mecum saepius occasioneS rimatus, quo nimirum fonte, tanta scholarum hereditaria caecitas, & in asserendo, tam inveterata

pertinacia prodirent: Tandem cognovi, utriusque ueCustodis errantis iguo tantiari, fecisse occasionem c labendi,

158쪽

labendi, in miseram, subscriptamque decidentium humorum confessionem. Nimirum saeph quis pirauram frigidiorem , mox gutture, cervice, dentibus, yel humerisperculsus, credulusique, putat,juxta Medentum assertiones, defluere creditos humor , ad loca, frigore percussa. Cum ali'qui frigus; ut est natura sui, repercussivum , potius procul a se, averteret decubitum hum rum , Cafharro subscrvire putatorum. Ast multa hodie phlebotomia,fre quensque selutivum, sicut robur partium minuunt, minutumque, in posteros dimittunt: ita non mirum sane, ab iniqui aeris endemate, vel allopi frigoris excellenti injuria, partes percussas, atque antς debilitatas, facile pati in propriis officiorum,ac digestionum functionibus .ut nimirum producta dogenera, causam mali ibidem nati, non autem aliunde isthuc desiui, patefaciant.Licet interim ista producta aliena, nil commune habeant, cum quatuor suppositis humoribus e multoque minus , horum convincant defluentiam posteram. Quorum tamen falsitas, tanti est momenti: quod assertonim humorvin thesis, nequeat non, hebetudinem, di In ogitantiani Scholarum, in sitis medendi principiis, necessario ab usu pernitiosissimo, mortalibus involvere. Quippe, quod inde ars medendi,

morbus, sanitas, vitae, atque tandem mortis necessitas,consequantur. Quod proin hoe loco lucidius, in beneficium proximorum deceptorum, iterum e plicabo. Atqui principio ressimam Scholarum thesim qua fingunt cruorem, equatuor diversis, Sconnexis humoribus componi. Videmuν ne me,

quod post contusionem membri. primo sequatus

tumor, qui statim plerumque rubet, ac dein lag reo colore mutatur, mox ab inde livet, postea di gricat, ac postremo flavescit, longeque in circulo

dispergit . Itaque juxta humoristas, cruor istς,

159쪽

primo in atram bilem migrat, & haec tandem, inhilem flavam. Sicque humor liquidior, pertinacis si me resisteret, essetque atra, longe facilioris dissi-Pationis, quam flava. Sicque non atra ex flava: sed retrogrado plane modo, haec in flavam mutaretur. Quod est invito Galeno, qui nunquam atram novit . reverti in bilem flavam. Quin potius, cruorem mnem, immediate, ac naturaliter in bilem fl. m, Per sui alienationes, contendere scribit. Huc spectat doctrina inaudita de febribus. cap. de soluti-Vis. Ubi nempe ostendi, quod juxta virus ibi utivorum, diversimode cruor transmutetur per sui corruptionem. Id nimirum in contusionibus contingit, cruorque extravenatus, ac vitae sodalitio sensim destitutus, paulatim quoque tam partium assem-bus, quam cruoris corruptelis variis, auscultat. Non autem quod excrementorum demortuorum Varietas, aut corruptelae diGrmitas, compositionem Kruoris, testari possit, aut debeat. Enimvero Scholae supponunt pro Medicinae institutionibus: Ru od Z flava bilis, sit unus de quatuor constitutivis cru ris, felleus nempe, & amarus: ideoque, quod quiquandoque per vomitum reiicitur flavus,& amaricans, sit ipsam et bilis, imo fel ipsum, essentialiterque coincidens in identitate, cum praefata bile, de felle originali, quae ambo, e cibis quotidie, ad cru

ris constitutionem, fabricari contendunt. Bilem nempe ad cruoris compositionem: fel vero, ta quam excrementum , in thecam suam subter iecur relegari, ut inde per alvi sordes foras vadat. Quod autem per vomitum reiicitur flavum, amarum,su inde porraceum, &aeruginosum colore: hinc nempe probant ipsam originalem bilem, quae cruori e travenato supernatat, debere, Velit nolit, naturaliter esse amaram, ac felleam: ae iterum vice versa.

veritatis penuria, bilem, cruoris constitutivam,

L debere

160쪽

debere esse necessario amaram, eb q95d hoc recrementum,est ordinario amarum. Quin etiam quamvis amarum rejectumque Vomitu eXcrementum, abile, in cruore relicta , prorsus discrepet, post sui inde separationem: propter ut aiunt abundantiam

sui, nimietatem, ac meracitatem , separando acquisitam : attamen volunt esse essentiali, reique actuali veritate, eadem: tam scilicet, quod rejicitur per vomitum , quodque adhuc relinquitur pro compositione , & requisita cruoris integritate, quam istud tertium . quod ad solliculum fellis, quotidiano e pastu resultans, defertur, indeque efferri aiunt, ad tingenda eXcrementa tam alvi, quam vesicae. Quae scilicet unam, eandemque,ac uni vocammeram bilem flavam, choleram, unicumque in sui radice humorem , de quatuor nostri constitutivis, serio asserunt. In quo Scholarum dogmate, contune ii pernitiosam mortalium deceptionem, sic probo. Nam primo, patet: quod contentum in cystide fellis, non sit excrementum humanum, ab erro- . re jecinoris partum, & loco calcaris, ad stimulum

intestinorum destinatum: sed viscus nobile, bala-

mi conditionem referens, ac summe tam necessarium, ut ne quidem piscibus, absque felle vivere

sit licitum, ex mera aqua etiam parce viventibus: ubi attamen potantes aves, citra renes, vesicam, &lotii emunctoria, felices vivunt. Quod in tractatu de digestionibus, itemque de Splenis, & fellis imperiis , alibi sufficienter, di ad repugnantium fatus ritatem, ex professio demonstravi. Quorsum Lector recurret. Denique quod stomachus per vombium regurgitat non esse fel , alibi ex pronta dea monstrabitur. Sat esto , hic quod stomachus , sit hospitium, sellis sequestrationi insolens, di impos sibile. Cum fel, non a jecore, multoque minus acystide sua, non revocetur ad stomachum. Quod i

SEARCH

MENU NAVIGATION