Joannis Baptistae van Helmont, ... Opuscula medica inaudita. 1. De lithiasi. 2. De febribus. 3. De humoribus Galeni. 4. De peste Febrium doctrina inaudita. Authore Joanne Baptista van Helmont toparcha in Royenborch, ..

발행: 1644년

분량: 243페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

181쪽

PAssi PA DECEPTIO. CAP. III. I 83

num. Εlenchus ergo sit. Venenatum pharmacum 1 ode cibis, potu, & cruore, patravit amarum laticem:

ergo fel est , & bilis. Itemque stomacho male se

habente, patravit excrementum amarum: ergo est

fel, & bilis in hepate procreata , & in stomachum indirectis tubis, transfusa. Indiscretum plane figmentum , quod bilis sit pars intenta per naturam, M a Iecore fabricaretur, quae passim a corruptione solutivi pharmaci, vitioque digestivae, in cholera, dysenteria&c. nascitur causis propriis. Qina si Proles, effectus, fructus, & producta errorum , sint

pars constitutiva cruoris nostri. Igitur quod Scholae nominant partem cruoris nativam, comparem cum putrente chylo, ac bilem sive fel . Id totum, est merum eXcrementum, ab agente naturali, male di DPosito , alienatum , & degener. Sic etiam aurium Grdes, fel erunt, si flavedo, Sc amaror sufficiant, ut fel dicatur. Quo dato, jam flavum, quod per vomitum, ut stercus, rejicitur, consanguineum Sc de familia cruoris erit. At saltem volunt Scholae fla- 1 i vum, dc amarum , subter tertianae initia rejectum,ses denuntiare in fallibiliter. Probant nempe fel, ex Tertiana: & hanc iterum, probant a felle rejecto, esse felleam. Imprimis non considerant. Sive eiusmodi vomitus successerit a paroxysmo febrili, sive demam bene alenti, ab inordinata caena dcc. Quod tamen proinde non mutetur proprietas, aut natura illius excrementi. Alioqui tanta meracae bi- Iis ejectio , importaret Tertianae penndationem, si haec, a bile causaretur. Quare nec bilis est, neque fel: sed merum stomachi, & ieiuni intestini, excrementum . Quia quod initio Tertianae ejicitur fla-11 .vum, non Venit de Jecore aut felle, adeoque de officina bilis: sed venit non eminus ab orificio stomachi, ubi scilicet ejus est nativitas. Non autem de hepate : cum febrim nec tollat, nec diminuat

M saltem,

182쪽

saltem. Itemque deberet per ignota compita, deduci ab hepate ad stomachum. Quare nec facile, nec praesto sprout alioqui praesto adest in simili vomitu, & cholera in nec tuto , nec impermistum possit eo pervenire, longeque tutius a felle, in Intestina:& ab hepate, retrorsum per venas Megenterij, quam ad sensibile stomachi orificium,trans retaret. Procul nimirum, tam: bilis officina mentita, quam ipsemet Tertianae sedes collocantur a stomacho, ut hic, sit ordinarium , in hisce malis emunctorium. Cur ei ho fel ad stomachum potius , quam ad intestina, longe proniora, de aptiora defertur. Nam si alibi quam iii stomacho, sit generatum illud am

rum excrementum, Impertinenter prorsus, reoque

ductu defertur ad stomachum. Itemque sextuplo plus, stipe unico vomitu reiicitur hujus flavae, Scamarae saburrae, quam ferat capacitas folliculi fellis. Qiii proinde hospitii im illius fellis, esse non potuir, ut nec capacitatem in hepate, pro sui generatione obtinere, nec hospitari inter hepar & stomachum, absque laethali noxa, confusione plena. Smvero sit fel, & productum ipsius stomachi: iam noni achus sellificationem ab hepate furatus est. Iamque alio hospitio, ductore, di aequi valente fabro, fiet bilis, ac fel extra hepar, quam quo uni 'Οcu S se cum cruor paratur. Aut certe nulla bilis i est de esi sentiali composito cruoris. Fortassis ergo haec bilis, hocque fu, quod rejicitur per vomitum , anomalo loco, & errante fabro fit Atque ideo necessa rio, nec bilis erit, nec se l. Atqui nondum de aliabile cruoris constat. Injurium est ergo cruori, huiusque innatae bili, si qua esset, fundari, ac probari, per eXcrementum , quod nunquam principiis, aut ossicinis biliosis, est paratum. Imo exin par Ius, ct licentia est, quicquid biliosum suspicatur, compa-

in eiscptiali colore, sapore, di essiciente, huic

183쪽

Tertiana, aliisque nauseis, itemque illi, quod in cholera tam sursum , quam deorsum. atque in solutivis, continua fabrica expellitur. Adeoque jam exhinc liquet, antesignanos bilis Inventores.temerario, dc inconsulto ausu, introduxisse buem, pro cruoris elementali appositione squam compositionem vocant) falsisque asseruere illud flavum , de amarum evomitum, esse fel, & bilem, de efficientia Jecoris, Sc constitutione cruoris. Etenim quam incertus & stupidus est finis , genitor, separator, mi Gr, ductor, via, & canalis, quibus ista bilis, ab hepate ad stomachum, retrogrado motu delegaretur 3 Nisi malint stulta horum esse obsequia, & necessitates. At nunquam haec examinarunt Scholae: verum celeri trans pontem, lutrunque pede, praeterierunt, unde anxietates ab absurdis formidabant,

quasi ili lucro inhiantes: quae tamen majori emolumento indagassent, quam quod quotidie ad scripta Galeni, suas centurias superaddidissent. Neque

enim minus differt excrementum a cruore, quam cadaver suis, ab homine. Nam cadaver, vixit quandoque: excrementum autem istud, nunquam. In Jecore autem nullam formari bilem, jam probatum.

Sin bilis quoque alibi, quam in Iecore fiat, ex sup posito Scholarum quoque, non erat vera bilis: multoque minus, ab illius sexcrementi scilicet) essentia. probabilis erit bilis essentia . Quod si vero, bilis, aliquo pede, in familiam excrementi, originaliter intraverit, jam eo ipho, erit humor alienus a bile;

quam nihilominus seria intentione, per naturam nostram intendi, patrari, de optari Scholae jubent, tanquam per elementalem necessitatem commonitae. Saltem intelligere nemo sanae mentis, potest, cur venae stomachi quas nullum prorsus unquam

chrlum sorbere posse, demonstraxi libi) allicientri s ad se,

184쪽

ad se, velut amicum, quod hepar, quodque venae, ac tota corporis oeconomia, exilio dignum, serio semel aversata sunt. Cur videlicet tam flagitiosia sarcina , aliunde genita, notha, atque peregrina, duceretur ad stomachum; qui cordis sensum, nobilitates, passiones, atque teneritudinem possidet. Inverso sane, confusoque rerum ordine, sordes, ad cordis rythmos exprimens viscus, detruderentur, si aliunde, ut exotici adoptarentur. Quis ille amens,

ae devius ductor,qui talia ad stomachum detrudatZ Cessat enim jam terminus bilis, dum reliquiae hesternae caenae, supponuntur male digestae, & non masticante dente rejectae adhuc integrae, flavae tamen, & δmarae. Neque enim correlativa sent, quod inulta bilis efflueret in stomachum, quoties hujus, aliquod notabile adest vitium. Post liberalem enim turgidamque caenam , prout & sebrilem accessum, adsent paria inappetentia, famis tolerantia, ructus amarus, nidoro suS, nausea, pondus, vertigo &c. Quapropter, ista, & a simili orta matre, facile credendum. Adeo quod in titulo promisi in non sit

nisi mentitus bilis vomitus, quo bilem creduli teris persuaserunt primi humorum inventores. Ajunt. quoque, & bilem ideo, e folliculo fellis, ad stomachum trahi famelicum. At quam ignavo judicio id stabilitum, quodque sordes retrogrado pulse repetantur ad stomachum, dicant Philosophi. Non enim fames appetit ferrugi, aut gIaciem: sed tantum fertur ad objecta comestibilia , unde alimentum sibi sperat natura. Non autem fertur promiscue in quaelibet. Sic nec appetit natura , quod nael, ut reprobum excrevisset. Sciens, non quidlibet e quolibet, fieri posse. Nec ideo sperat,vel spectat ab excremento alimentum. Quod nee ideo appetit, nec allicit ad se. Atque utinam id Scholae

considerassent, ante bilis temesariani doctrinam.

185쪽

Concedo quidem, per inordinationes, subinde sequi, inordinata,confusaque obsequia. At non proin admittam , e parvo fellis folliculo , sextuplum depromi pro vomitu, ut neque temere, quicquam ad stomachum trahi: cum ipsit iram et fel, sit viscus nobile, & vitale prout alibi. Quapropter subinde curiosius tentando, inspexi cystidem fellis : nullumque tamen meatum superne patere, e Jecore ad fel,

comperi: Idque pro facto, suppono in Jure. Quare etiam censui, fel non fieri ab hepate: sed in propria capsa, de puro sanguine Jecoris , parari materialiter , & efficienter, a proprio fellis Archeo. Saltem

si insensilis aliquis porus sit, qui ab hepate, bilem insipiraret quod non) in eapsam fellis. Quare ergoos , ad exitum fellis , quinquagies ad minimum, plus patet, ejiciendo, quam intrando felli 3 Siquidem nullus a tot saeculis introitus adhuc, per ocu-ium, lustrari potuit. Nonne dc hinc pervia est confirmatio, quod fellis orificium, in intestinum ieiunum , tendat duntaxat ad inspirationem sui fer menti, vitalis,& necessarii Z Fel namque in Tertia- ina, nunquam sufficere tingendae urinae, alvi scoriis , alimoniae quoque quotidianae quamque pro cruoris subsistentia requirunt, Iii super ut nec pro abundantia quam alternis diebus , sebter initia accessuum, evomunt, etiam sobri . Nonne enim exhine didicisse debuissent, quod quicquid bilem vocant, sit merum excrementum, ex constitutione

morbosa procreatum Z & quod sic est procreatum, non posse stabilire quid ditatem cruoris, bilis, aut fellis 3 Quippe cui ius nullum, judicandi quaterna- vij necessitates, pro cruoris integritate, &appositione, loco compositionisὶ Simul atque enim ructus acidi, redduntur stomacho, cessat infausti illius, Mamari recrementi praesentia in stomacho, ex chyl deturpato. Abeuntque ex tum idcirco, ructus nido

186쪽

iosi. Bilis ergo ficta est in stomacho, per quam, bilem hepatis, aeque fictam, stabilire originaliter coa-

tendunt Scholae, oritur ab inordinatione stomachi: non autem ab intentione naturae, pro cruoris constitutione. Tota ergo est excrementum, maleque quadrat alteri bili, fictae in cruoris compositione. Gippe quae nunquam probabitur intra naturae limites. cum ejus nulla praesentiae premat necessitudo. Fel enim, viscus est vitale,ac siim me nece sarium. Q propter nec temere, synonimum humori, aut excremento est annumerandum , ut ne-

6 que pro parte cruoris, censendum .Etenim elementa se invicem destruere dc vorare repetitim, aiunti In probatione autem defecere hactenus. Solum autem allegant ignem artificialem, quem putant aquam de aerem in se convertere, quoties non cernuntur ea amplius. Sed deficiunt in thesi propria. Nam docent ignem, aquam in se , dc non in aerem convertere. Stultaque esset ignis actio,quae non pro se , t ed pro aere laboraret. Imo licet aqua, ignem extinguat: nunquam Visium tamen , quod e converso, ignis seret aqua. Sat enim putarunt, statuis se, nec probalse suas theses. Inter humores autem, quem igni assimilatum volunt, aquam ostendunt,

non acrem, mordacem, ut neque falem amaram:

sed modeste salsam: iniamque alibi vocant cruoris sertim: desumto ab aquea parte, lactis etymo. V cant inquam bilem, Igni respondentem . Jubent nempe, elementa suis parere debere somniis . Etenim Scholae, interrogatae serio, ajunt bilem esse humorem mere igneum, ac felleum eo quod componatur actualiter a praedominante igne. Ego vero silens ad has nugas, stupeo , dum innatans cruorii 1 aqueum serum aspicio. Addunt quoque, ignem verum, in bile, supprimi, tanquam a forma mini larvatum, ac frenatum. At credat qui volet, quod forma

187쪽

sormabilis, ex mero ignis dominio suscepta , ut igneos elementi effectus, in nobis proferret, coerceret ita sui productum, in quo actualiter lateret, ut aetii prorsiis frigeret, & serosium sit ens, ac mereaqueum . Reor ideo, atque scio, si tantillus ignis actualis , esset in misso, quod statim ab adjunctis suppressus, periret. Imo si nihilominus vi heteroclita , persisteret sospes ignis: saltem nequicquam Veneraret formam, aut corpus illius misti, quin abs

que reflexione, aut conniventia, totum cremaret,

di absumeret pro sui indole. Itaque vel ignis, cessaret, vel mistum necessario periret, nec posset formabilis, alterutrum impedire. Etenim hactenus visum non fuit, quod artifex, qui vitrum , testas, Iateres, aurichalcum, dic. per ignem parat, queatrisquam, aut unquam ignem, terrae, aquae, & aericopulare, ut inde ens aliquod mistum constituat, multoque minus, quod ignem, coelo defluum alliciat,aeri connecterit,aquq & terrae. Mirum itaque, quod in adynato, tota vis Medica, basim stabiliae hactenus. Tantoque mirabilius, quod ad serda hujusmodi somnia, totus mundus, velut seporestertuerit, cunctos credulitate dementarit. Tantoque mirabilius; quod crediderint ignem sub aliis elementis in mistionibus suppressum, adhuc nihilominus persistere incolumem. Ubi tamen sat norunt , & animadverterunt, omnem moX ignem, quoties a comburendo cessat, vel aquae jungitur, statim perire, & in nihilum redigi. Etenim si spiritum vitalem, sive auram aetheream, loco ignis attulissent, venia dignae videri possent Scholae: Sed maluerut in Epimenidis somnio dementare, quam humorem,igni parem, non reperisse. Ut iuxta concepta mendacia, humorum exsurgeret quaternarius. Pro aere enim, privilegia tum finxere humorem , qui non esset excrementitius, more duorum

188쪽

sociorum. Ideoque hos subinde nutrientcs plerumque tamen superfluos, si non etiam scorias appe La O lant. Utiles vero, potissimum eo nomine: non quidem quasi alant partes spermaticas, praeter thecas cystidis fellis,dc Splenis . at milerrima saltem membra, quae solis pasci excrementis cogantur, dc cedere renum privilegio) Utilitatem autem bilis, no- . tant ridiculam, quod anum stimulet, atque urinam. Cum interim pallidae urinae, sint incontinentiorestinistis. Imo alvus Ictericorum squam bile privari a junt propter cinereas sordes sat est laxa ordinario. Atqui cum tres humores, qui cruori inesse finguntur, non differant a seipsis rejectis, nisi sola sit per- fluitatis infamia: non posset non, ipsum humidum radicate, nutriri per excrementa: si utraque bilis, de pituita , essent alendo. Ut autem copia bilis

quam ajunt quotidianam ) iupputetur qubdam

modo. Alterno saltem die in Tertiana, per vomitum rejicitur larga quantitas , praeter adhuc ejus quotidianam consimilonem , quam dicunt alendo necessariam. Imo clarius elucet copia hujus bilis fictae, in Ictero, quem definiunt la cystidis fellis obstructione. Adeo ut tum, lotium, sit nil, nisi merum fel, totusque habitus,& internae partes, intimae , & extimae, fellea. Quae cum nil putentur, praeter bilem non amplius per alvum, rejectam Cernitur hinc, plus triplo saltem bilis generari quotidie, quam cruoris ex tribus simul aliis connexi. Male memores, quod sextuplo plus tincturae, per urinam solam Icteritiam recedat, quam alioqui in fano, alvus & urina, edunt simul. Unde saltem quitur, Icterum , non solam esse talis obstructionem, quam putant. Clauso enim fellis orificio, statim fel, totum cruorem aiunt quantitate superat. Nec enim porracea aut aeruginosa qualis e stomacho frequens prodit in Ictero, valde crebra est.

189쪽

Pituitam porro, cum critore, per venas ferri aiunt, a Idi tandem in cruorem mutari. Adeo , ut tam invenis,quam in hepate, constituant propriam cruoris officinam , atque efficiens promiscuum. At

fallem humorum deficit quaternarius, si flava bulis, non differat ab atra , nisi sola in spissatione recoctionis , & pituita non differat a cruore, nisi

tepore ac fotu . Non enim caro tosta, a cruda

Iet distingui specie : re nec pituita , a cruore

dissentiret, nisi sola maturitate, ut poma immatura, amaturi S. At nunquam potuere pituitam invenis ostendere', nisi fibras, quae se, a Venaesectione, in aqua tepida, secernunt : Adeoque nec ante mortem cruoris, esse, aut videri incipiunt.

Quamdiu enim sanguis, est alendis partibus utilis . ejus pars solidior, a reliquo corpore sui, erat indistincta. Quia erat compositum verum & integrale. Id enim in naturae systemate utrobique aetobvium. Nam cum natura agat ob fines, Authori suo notos: semper una pars, suscipit promtius Archei impressiones, quam altera. Finis enim cruori fuit, solidorum nutritio. Ideoque solidiatatis gradus, paulatim anhelat, & acquirit. Itaque cruor, mox atque in Jecore perficitur: parte sui maturiore, magisque spermatica, albas fibras, atque desiderati coaguli homogenei, initia, assu.mit, quas prius in Mezenterii venis non habebat,

ut patet in dysentericis . Est nimirum cruoris pars , , optima, & perfectissima ideo, quam Scholae pituitam vocant, quamque sblidiori, ac spermaticae comstitutioni affinem, scio. Scholi inquam, pituitam, cruditatis, senii, atque defectuum filiam, nomi- nant, etiam in puero, iuvene. ac viro. Disseesionempe & in hoc, a Scholis: utpote pro pituitae pro batione, nil nisi mucum, meras sordes, & scorias, spectarula offerunt: qualis saepe per vomitum dc sedem

190쪽

sedem eiicitur, deficient α ventris culina. Etenim saepe abrasum a poculo truculento , ut & narium mucum, quique pulmonum quocunque vitio excreatur , pituita sunt mera Scholarum . iniae scit, cet, per ultimae digestionis errores, parantur sordes , a causis morbi ficis. Estque tanta Scholarum hebetudo, ut cum suo Galeno , damnent cilium nerVorum, membranarum,tendinum &c. eo quod putent pituitae esse matres. Nec attendant, quod partes similares, ac primae constitutionis, sint spermaticae naturae: easque indistincta prorsus confit sone, vocant pituitosias. Nesciae, aut saltem immemores , quod proxime nutriamur iisdem , quibus constamus. Adeoque si partes homogeneae, similares, ac primae constitutionis, damnentur ab humoristis, tanquam pituitosae. Alterutrum sane necesse est. Vel Scholas nescire, pituitam ab humore secundario atque spermatico distinguere: vel plane, nullam esse in cruore penitus pituitam. Idque quod in cruore pituitam rat sunt, esse initium, ac fundamentum secundarii, & proximi alimenti solidorum: Nunc de bile flava, quae in urinis sep- ponitur, dicendum cum praetexi torum taculorum admiratione, & crassa ignorantia.

Vronomantia Veterum.

I. Trinarum, divisio. r. Taraees non inepta observatis. 3. Muthoris seopsu. q. Erratum hactenvi in iudicio, dis lo-rj circulo. s. unde eires με in urina. 6. Sententia Ga- levi ludicra. 7. Probariar non inesse fel, lotis. 3. Sehola mincogiruntia. s. midiarinasavedo indices. . Io. Nil bilis, anifestu inesse latio. M. Tripi in Me error. I 2. meritis principj. 13. Plan rapi bilem e lotio, ad cerebrum. I . Misi

quor absurda comitantia. Is . Ob Anatome. I 6. bIλ- ro. II. taui undamentaliter designenturina aquea, repen

te post tinctas , in febribuι. urina p=ognosis hacten-,

SEARCH

MENU NAVIGATION