장음표시 사용
161쪽
nempe pugnat cum Scholis, volentibus, quod fes, directo, destinatoqite motu, ac canali, per intest na, sui exorbitantiam dimittat, atque inde scoria Corundem, tingatur. De in , non est Via, per quam, I ofel in stomachum trahatur retrogrado motu, ab hepate. Si ab hepate factum, naturaliter deseratur ad cystida felsis, iam separatum, ac tanquam inutile rejiciatur: dc inde tandem , per intestina, stercoribus mistum propellatur. Nam stomachus, ad se non trahit excrementa ab intestinis. Itaque si quod per stomachum vomitus rejicit amarum atque flavum , fel esset; postquam in hepate juxta Scholarum traditiones suppono) generatum esset, dimis. sumque ad folliculum fellis, atque inde in Intestinum, exul factum, rursus attraheretur sursum ad stomachum. Erraretque stomachus fine naturali, debito, atque solito. Quae alibi ex professis latius. Nunc aliud aeque impertinens trutinabo. Volunt is Scholae, fel ordinario velut excrementum inutile, quodque cruori, ut pars integralis, non commisc
tur, ab hepate non statim quidem : sed per aliquot horas, postquam fel suo folliculo inmistum sit, in
In testinis, quoque stercori admistum, trahi rursus per venas Mezenterii, ut urinae miseeatur. Inquit squidem Galenus , corpus lotii mei respicio multo mane, plane aquosum nec tinctum: quapropter super dormio, Sc video urinam tum tinciam. Ergo vel solo tepore continuato, tingitur sponte sua, lotium: vel sprout Scholae docent)commiscetur tandem post aliquot horas set tingens. Ergo hinc patet : quod velint fel, a suo solliculo, per intestina
deponi, mox iterum sub finem digestionum .dc circa ultimum Ilei deveniens, attrahi in venas Meze terii, per portam Jecoris assiigi, intromitti in he- par, Venam cavam, S per emulgentes, labi in renes cum lotio.Oui circulus fellis,a Iecore in Jecur, L a tam
162쪽
iam est infamis ignorantiae plenus , quod nihila aeque. Si quidem I. constat. Quod flavedo urinae, non sit ex felle, nec amara. a. Quod promptius, si fel fieret in hepate, & non ipso vi ere follieuli siti,
a Jecore in renes secederet, quam quod contra O-m ne naturae decus, a stercoribus repeteretur quod prius semel esset rejectum atque proscriptum. Nam in rerum natura, aut in renum diversorio, nunquam fuit fel, aut bilis. Quodque stomacho aberrante sit,& rejicitur amarum, nunquam fuit fel, aut bilis: sed 3 merum ejus recrementum. Ideoque bilis amaror, nullatenus recte infertur, ex amaritudine peregrinarum sordium. 3. Non sat probatus est bilis amaror in lotio cuius ne minimum unquam fuit verum. Nemo hactenus ex tot saeculorum Medicis. urinam amaram, gustu invenit: vel asserere ausisssuit, nisi figmentis paganicis iubscribendo nec guttam liquoris , cruori extravenato supernatantis, ullam, ullus unquam degustare ausus fuit: sed omnes universm maluere paganicis fabellis sebscribere. Nec minimum dubitarunt, quin ille sepe natans liquor, esset mera bilis fellea, flava,& amara. Nec tentarunt cognoscere, ullam fellis, aut λ. ctae bilis amarorem urinae inesse, ne quidem urinis Ietericis. Quod tamen summe esset verum, & inex-eusabile si vel unica fellis gutta, tribus libris urinae, permisceretur. Sin autem aliquis unquam urinam. vel praefatum, supernatantem liquorem cruori, ca-sit,aut volanter degustarit, nec resipuerit a bilis permistione. necessitateque fellis: Jam dedit testimonium suae pertinaciae, & ignorantiae. Nam omnis humor felleus, naturaliter semper amaricat : sed nec supernatans liquor iste ut neque urina amaricant. Ergo non siint humores sellei. Itaque ex te tandi incuria, maluerunt fabulis substribere, falsique pro veris credere, atque tutari pertinaciter,
163쪽
quam indutam opinionem istam desierant. Ast effectus inde prodeuntes, luxit omnis posteritas, totusq; adhuc hodie orbis Cluistianus mecum plangit. Itaque unus saltem experiatur quae dixi, quaeque sine incommodo, aut periculo statim experiri
poterit, de dolebit vir probus omnis, tantam tot saeculorum ignorantiam, ignaviam,& atrocem populi Christi deceptionem passivam. Ergo quam Scholae dicunt bilem flavam, tam in lotio, quam
in cruoris composito, nec bilis est, nec amara, nec .
fel, nec unus de fictis idcirco quatuor humoribus
elementalibus , nec elemento ignis respondens, cum ignis, nullatenus sit elementum. Nescitumque
hactenus, quem gustum haberet, unus ex istis quatuor iuppositis humoribus. Imo quoties morbos accusant biliosos, dysenteriam, Erysipelas&c. etsi
os amaricaret subinde . Liquor tamen ex erysipelate emanans, non est amarus: sed plane ex acido falsus. Is inquam humor, de cujus ardore conqueruntur Scholae in erysipelate , vocatur acerrimus: cum interim nec acrimoniam, neque amaritudinem ullam prae se ferat. Suntque inconstantes in hoc; cum acrimonia tamen humorum, tantundem 'ab amarore distare deberet, quantum piper a colocynthide , vel cucumere asinino. Adeoque tam
oscitanter, dc inconstanter, de proprietatibus suae bilis Scholae egerunt. Quod in Jure, testis varians, si omni fide indignus, habeatur pro insipido , vel falsario, sitque ad restitutionem cogendus, quan tum alteri, suo testimonio, laesionis attulerit. Sed agedum, supponamus non autem credamus supernatantem cruori liquorem , esse bilem felleam, di de naturali compositione ejus. Saltem iste cruor, cui jam bilis istasirpernatat, non esset amplius cruor, si unum de quatuor sui constitutivis
defecerit, factaque sit segregatio thori, compo L 3 nentium
164쪽
nentium scilicet separatio realis: Non enim caseus, a quo serositas ablata est, lac est amplius. Neque enim inficior totum integrale subsistere, ex partium heterogenearum unione: sed cessat pristini concreti integritas, simulatque partium constit 16tivarum una recessit. Supponunt nimirum Scholae, quatuor humorum permanentiam , & connexionem, pro cruoris constitutione. Imo praeter hanc simplicem, & vanam suppositionem , nil a Scholis probatum hactenus, quod non magis commiseratione, quam fide sit dignum . Nego itaque stolidum suppositum, nec licet proin, a non pro bata thesi, ad falsas deductiones biliosas. harumque legationes in diversias corporis partes , atque passiones, procedere: si prilis non fecerint constare de quaestione an sit bilis ulla, pro compositione 17 cruoris requisita. Ergo bilis, locum non habet in cruoris compositione, licet extra venato cruori, supernatet serositas urinacea. Nam ista serositas, est cruori per accidens. Quod sat 'probat illorum cruor, qui parum biberunt, multumque laborarunt, di sudarunt. Saepe namque talium cruor, per phlebotomiam ablatus, caret omni prorsus serositate. Ac per consequens, esset orbatus bile. Itemque nec desinit iste cruor, esse cruor: Qui non nisi per accidens serositatem admittit. Quod alibi capite de Latice chactenus Scholis incognito) de ortu Medicinae, demonstravi. Latex enim, ad suos fines, cruori relinquitur, cujus ideo ignorantia, Medentes hactenus, ab Uronomantia, pluriumque m O borum cognitione, seclusit. Resumam iterum se
ponendo. Quod bilis flava, naturaliter sit liquor aquosus, cruori supernatans. Saltem ergo doceant Scholae. si bilis, sit humor maxime igneus, ignem repr*sentans, & continens, in substantia,& propri
a tibus, quomodo ignis, gliscat in mera aqua salsa
165쪽
Quomodo non suffocetur in aqua Z inio modo subonitatis identitate, ignis & aqua, se invicem com Patiantur, ut & aer immediate, sub phlegmate 3 Quid uspiam repererint in natura , quod cogat ignem connectere in aqua salsay Reperient tandem, se adactas ad credendum has nugas, propter quaternarium elementorum, & corporum mistorum necessitatem. Quam postquam demonstrationibus Propter quid, utramquc conculcatam, mundus meis scriptis assecutus fuerit. Ridebunt ipsaemet Scholae, omnisque posteritas, avorum stoliditates hactenus tam pertinaciter tutatas, in Medendo tam pernitiosas, & instruendo fallas. Quod velint nolint, deglut ire debebunt, duo mea axiomata alibi demonstrata. Quorum unum est. Nullum esse ignis Is
elementum, ignemq; culinarium, sive artificialem, non esse substantiam. Ae consequenter, si concumrerent plura ad cruoris compositionem: saltem non posse confluere quatuor elementa . Ac male quadrare ideo fictionem quatuor humorum pro ci uore nostro. promistione, temperie , lucta . itemque Pro morborum, ac sanationum veritate, existentia, actualitate, alteritate.& sanatione. Alterum autem meorum axiomatum , alibi sat probatum est. Quod omne sublunare visibile, materialiter non componatur ex quatuor, ut neque ex tribus ele mentis commixtis. Paenitendum ergo serio. Quoniam ignis, nec elementum est, ut neque substantia, nec in nostri compositionem advocandus, pro ficta Microcosmi aequiparatione, aquosus liquor salsus ut formam ignis referat. Iterum conniventer sup pono. Naturam quotidie ex omni cibo, vix confia.
cere cruoris satis prout libro de febrium inaudita doctrina) Saltem id comprobat naturas cum pro cruore superabundanti, nullum hactenus statuerit diversorium: attamen semper abundanter, ac sepe - . . L flue,
166쪽
flue, ex omni cibo , utramque bilem parat quod probant Scholae per tincturam urinae, & sordium alvi ergo saltem quotidie, natura jecoris errat,ia dataque est in errore, peccatque etiam in abstemiis, piscibus, & nationibus, solius aquae potatione saturatis. Quod scilicet minimum superabundantis humoris ignei, & terrei generet, plusque quam pro suis alimentis , sibi sit opus. Cur ergo non peccat natura potius, in qualitate, prout indies indisti ctim peccat in quantitateὶ Cur etiam loco cruoris quarti scilicet humoris ordinari j)non pariter pepcando parit cruorem quendam abortivum, excrementitium, proscribendum in exilium , sicut duas biles quotidie nimias exulat de facto, e compositione cruoris,Vitaeque id alitio 3 Cur etiam e bonis, di euchymis cibis, temperate sumtis, quotidie plus malignorum, Sc expellendorum, qua optimi crum Wis parit Z Cum Galeno teste, in calidis naturis, to tum mel, quod alias in temperatis, atque ideo san-xuineis, vertitur totaliter in sanguinem, vertatur in bilem flavam 3 exclusis videlicet aliis tribus consociis humoribus t unde sequitur. Quod fabrica
humorum , non ex complexione cibi : sed prorsus ex hepatis adrastia proveniat. Unde consequenter,
si quotidie, bilis utriusque plus justo conficiatur,
id totum peccato,ac vitio naturae, tantum esse tri- . buendum. Omnisque ideo hepatis naturalis complexio, vitiosia est, ac erronea, in omnibus atque lsingulis. In abstemiis, itemque in torridis, ut dc in exanguibus, & febrientibus quotidie peccatur in utriusque bilis nimietate, ut etiam in sanguinis p nuria. Unde sequitur, primarium. ac principalem naturae scopum , versari circa fabricam praefatae utriusque bilis excrementos M. Quis ergo ex tot absurditatibus, non cernet, & discernet, suppositae
ibesia salsitatem Suppopoliaque citerius. Quod
167쪽
Scholae doceant, bilem atram, esse acidam. Id autem probant, quia cadens in terram, per vomitum reiecta, fermentat eam, si terra cooperiatur. Fundamentum hujus stolidi argii menti,jam supra conculcavi . Secundo docent, atram bilem fieri subinde, ex flava recocta, sive abundanter cocta, quasi sita sponte tandem flava deflueret in atram , tauquam finem sui ultimatum. Quas Scholarum th ses comitantur multa absurda. Nam imprimis, sibi contradicunt Scholae in hoc, quod statuant quatuor humores, simulque eodem digestionis motu nasci, sive fieri, si nempe cruoris compositio ex quatuor conjunctis contingat. Secundo secum luctantur , dum bilem flavam, coquendo, in porr ceam, dc aeruginosam terminari docent. Id est, induere viridem colorem, dc interim increscere in amarore. Ergo atra bilis non est acida, ex supercoctione flavae, nee illa ex hac oritur: vel alioqui
naturae coctio non est univoca, in eodem corpore,
eodemque digestionis rectore promota. Uel anhid quod rejicitur quandoq; acidum atque nigrum,
non est bilis atra.Nisi sorte utrumque aeque merito negetur. Dein ubi, & quomodo supercoquetur flava bilist non enim in Iecore , ubi exiles Venulae,
moram coquendi non tolerant, continuo nempe Cruore, dc lotio transeunte, repletae. Nec demum atra fiet, ex recocta flava in venis Mezenterij: cum
hae continuo distendantur; ciborum suctu, di po- tuum transitu: essetque flavae bilis recoctio, ne dum impedimento: Verum insuper contagioni, novellochylo, tendenti ad officinam sanguificationis. Quod si vero flava bilis, nec infra, nec sepra hepar,
nec demum in ipsis ramulis iecoris recoquatur, ut inde fiat area: Sed flava, deferatur ad Lienem, ut initIo viseere transinutatio flavae in atram, & amarae
168쪽
berent, quod eo concessis, iam atra bilis, sive quam tus humor , deficeret pro compositione sanguinis, Scruor ex aliis tribus, tantum esset compostus. Quod thesim sanguificationis Scholarum funditus evertit. Tandem quorsum inserviet recoctio bilis flavae. in atram, si inde hostile, di terreum elementum, in cruore deficiens, postero spatio consurgeret' est ne tantopere solicita natura, ut paret mox exulandos humores Zquosque paulo infra , non entia ostendamὶ mera figmenta nulli fini dicata 3Demum undenam flava bilis, istam sibi aeiditatem, ex amarore hauriet, cunctis visceribus extra stomach lim hostilibus8si iri humorem ordinarium, ac naturalem , directe transeat 3 Quomodo igneus humor, per coctionis moram, aeruginis colorem assumet, praesertim sub eodem lento, vitalique tepore fietque ater, acidus, & sex terrestrisὶ An ergo, forte terra nascitur materialiter, ex recocta aqua ignea Ubinam quoque terrarum prΟVenit acidum, exin- spissito amaro Ac unde, Scholae fictam hane didicere Metamorphosim 3 Estne forte humor iste acidus, ater, atque terrestris , humor quidam singularis , unus de quatuor elementalibus trium eI mentorum Z at est ergo falsum, quod ex recocta, retorridaque flava, eundem fieri asseruere. Imotimendum insuper, ne quintus dicendus sit, qui sibi
parem alterum, nondum habuit, eritque non minus necessarius hic, quam alij quatuor, si adhuc ausint quatuor alios comminisci. Est nimirum hieacidus, bilis familia indignus. Qui huius omni proprietate penitus. est spoliatus, . nempe qui acidus est, crassus, niger, inspissatus, recoctus, frigidus, terreus, & saturnius, Ast ubinam didicere Scholae,
terram vocare ignem atrum acidum, frigidum siccum, ut atram bilem fingant, quartum, element
lemque humorem, pro integritate di consistentia
169쪽
έanguinis requisitum t Respice Lector, quorsium figmenti complicata absurditas, Scholas adegerit, quod nominum, atque Veritatis penuria, duo elementa, nctosque inde fecerint humores, terram frigidam , simulque liquorem amarum, acrem, aci
diam & igneum 8 Bilemque flavam , simulque mox
eandem atram acrem, amaram , dc acidam vocaVerint Z Vahi timeant sibi funestum casum, postquam a tot saeculis, iam cespitando itum & profugiendo,
tam misere mentitum est. At saltem conjicio, novum hoc atrae bilis germen, in constanti Schol rtim hebetudine, non habere certam asserti'nemsquod demonstravi primum fuisse cruorem alimentarium Splenis, quandoque sinistro eventu degenerem) nec ab initio, & pro cruoris constit tione requisitum : Dici autem a degenera bile, re coctione productum, subterfugi j loco, ut nempe a tot absurditatum anxietatibus quodammodo se liberent Coguntur saltem potius concedere, quod ater ille liquor acidus,subinde,vitio lienis rejectus,
sit amurca excrementosa , inutilis, nec intendente
natura factus humor . Ut ut sit alioqui, si prosilire dicant, ex naturae intento et si rarius conspiciatur nec item ex prilis recocta bile flava: saltem immeritum nomen , & proprietatem acquisivit nec enim se sat explicant Scholae, vagantes in sui dogmatis inconstantia) bilis, igneae & felleae proprietatis. Jam terra, quandoque nil erit, praeter ignem in spissatum, si apposite quadrent ficti humores, attributis
elementis. Flava item dc atra, fient simul, eodemque teporis agente, ut uni, ambae biles, respondeant terrae. Praesiertim cum jam constet, Ignem non magis posse, quam esse, de numero elementali. Sin vero tribus tantum elementis, tres sufficiant humores, cur quatuor excogitarunt 3 Id namque
170쪽
gere voluisse . perque temeritates iam asssuetas,g tiles futilitates confirmasse absque dono luminis Medendi. Sed quomodo quatuor, quadrabunt tribus t Q si non quadrent, non pergant saltem Scholae deinceps, pertinaciter Veterum pagani mum tutari. Siquidem per ejusmodi paganorum mendacia, sanare velle, est introduxisse pernitiosam, di erroneam praxim, in propriam damnati nem, & proximi calamitates. Si ergo atra bilis, non in Jecore appareat, sitis insignita proprietatibus, nec in Liene ex recocta flava, aut felle tosto: imbneque ex propria naturae intentione, nec item humor secundarius alimentalis: nulla certe est flavabilis, ut nec ulla atra. Imo s1 utraque bilis, sit humor quotidianus , partesque constitutivae cruoris: sitque item bilis utraque, quotidianum recrementum, delegatum ad suas cloacas, Ergo di stercus pari iure, erit excrementum, non quidem ciborum: sed cruoris: quia tinctum a bile flava. At prose stupida nimis sunt utriusque bilis officia, a Scholis destinata. Quod nimirum oportuerit naturam continuo solicitam fore, pro generatione bilis fla-Vae, pro tinctura, & amarore stercoris,& lotii licet utrique, hic gustus desit) ut etiam pro excretricis calcare . Denique 'quorsum oportuit stomachum stimulari ab atra bile hesterna, prius acore contaminata 8 Siquidem stomachus non minus geniali
excretrice dotatus est, quam attractrice, vel retentrice3Cur item atra quae ex condo sui, nedum ama
ra & aeris: sed & pernitiose acida fingitur) degenerat in acidam, ut stomach, calcar injiciatZ cum acidum, juxta Scholas, pqtius restringat. Pudeat ergo viros judiciosos, bilem flavam, atque felleam dicere, eamque ad urinae tincturam requiri amaram: Cum in lotio nullus sit unquam repertus amaror.