Joannis Baptistae van Helmont, ... Opuscula medica inaudita. 1. De lithiasi. 2. De febribus. 3. De humoribus Galeni. 4. De peste Febrium doctrina inaudita. Authore Joanne Baptista van Helmont toparcha in Royenborch, ..

발행: 1644년

분량: 243페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

191쪽

PAssIVA DECEPTIO. CA P. IV. Is 3 Disse mera somnia. Is . Deficit eanam. 2o Sub motuum diamsone. ar. ubecula urina , an designet pituitam. Sa. ncta in nobis coquuntur unico fine, nempe ut alant. 23. cur

Spleni, duplex fermentum. et . Etuta' istud, quod Splen,qMandoque in stomachum erudiat. 2s. Sublata causia , non tolli quemliber esectum. 26. Mid dieat urina eonfusis. 27. Unde erudira in loris. 28. franguria vix sanetur in senibuι. et s. unde sedimen bolare. 3o. Errores eirca contenta, fam propria , quam aliena, alibi de Duelech. 3I.2 Eva adhuc methodus, judicandi lotium ex pondere. .

UN1 M v ERO Scholae, pro tot ij ariolatione

Opraesupponunt materiam dilutam, sive aqueam: Ex hujus opposito, crassam, ac dein mediocrem. Itemque confusas, turbulentas, pacas, prout etiam claras, atque perspicuas. Confusa tum autem quaedam , per calefactionem redeunt in pristinam di Phane itateni: aliae, permanent tui bidae. Quaedam denique semel clarificatae, turbantur mox iterum: aliae vero dissiculter. Secundo, considerant colores fere omnes, ab aqueo, albo, lacteo, & crata: itemque ab aqueo pellucido , in stibnigrum usque. Tertio, speculantur, contenta propria, & aliena. Aliena nimirum Voco , ramenta viscida, cruenta, arenas, calculos. Eaque vel matulis m ox aExa, vel

sidentia libera. Propria vero sunt, quae fere ordinario, ex confusis praecipitantur, vel perspicuis innatant, in superficie, paulo subter eam, in medio, circa fundum, vel ipsi fundo incumbentia : illaque vel cohaerentia, vel divulsa. Quarto, considerant spumam, & bullas. Quinto tandem, attendunt circulum. At Paracelsus, urinae corpus insuper distin guit, in urinam cruoris, potus, & mistam. Cruoris, dicit, si pridie vesiperi, & noctu, micturiens mane, nondum biberit. Urina autem potus,sit, quae a multo, &holigophoro potu, est collecta. Mistam quoque vocat, sobriorum, sive temperatorum. Porro quod de urina Alc blita, & tartarea, fingit, tractatu N de tar-

192쪽

de tartaris mala instabitur. Imprimis protestor, me non contendere uspiam , quae bene ab avis scripta sunt, recensere, multoque minus castigare, nec praecepta de urinae iudiciis tractare, nec aliorum in-Venta explicare, nec Apologum agere, Sed tantum detegere cupio Scholarum antiquatoς errores , ex, fictis humoribus oriundos, ne juniores posthac ab-3 ducantur, iuxta somniorum credulitates. Primo ergo, ecensebo errores de circulo urinae, dein commitas in coloribus, tertio, qui in eneoremate contingunt. Ac quarto, tandem illos propalabo, qui in coagulationum . si ve contentorum judiciis obvenere. Unde quilibet, facile intelliget, iudicia, &prognoses urinae, hactenus stetisse absque judicio, & fundamento . Miras scilicet Gordoni j imposturas, ignaro popello, sub falso haruspicis titulo, ve-- nundatas. In primis ergo, in circulo urinae cespitatum est, cum hactenus nescitum sit, quare serpius, circulus, sit alterius coloris, quam corpus lotij restaduum. Putatum nimirum,circulum, a reliquo urinae corpore separari, velut pinguius, ab aquoso, vel tanquam colostrum, a lacte cui innatat. Interim quanquam agitata urina, extemplo tamen idem circulus. qui erat ante, apparet, nequicquam de circulo ulterius , extra suppositos terminos, indaga tum est. Vident quidemi saepe rubicundiorem circulum, magisque s aturatum, quam codor sit in residuo urinae corpore : imo rubicundiorem, magisque intensam flavedinem, plerumque carere circu-s lo, distincto ab urinae colore: Nequicquam tamen indagarunt, unde circuli,& urinae ista esset varietas.

Attamen nec proinde circulus, est color, falsis quidam apparens, falsaque sui specie, oculos illudens. Neque enim alioqui posset subflava urina, rubicundiorem , magisque intensum colorem edere , per

nudam sui reflexionem: s ed potius,ubflavo pallidiorem

193쪽

diorem pingeret, si circuli colos, tantum esset apparens a reflexione Itaque ratio alterati coloris, in circulo lotii, pendet revera ex ipso met corpore lo-tij Adeoque circulus solus, totam consistentiam, colorem, dc lotij transparentiam indicat, quia continet. Quod lignum nephriticum docet insigni exemplo. Hoc lignum enim aqua pluvia maceratum, si dein ejus infusionem, lateraliter inspexeris , rubeum totum, in sui corpore est : sed habet circulum laZureum, utcumque decoctum, vel infusum istud maceratum, pro lubitu commoveris turbide.

Apparet nempe sic rubeus color cruoris, lazureus trans venam inspectus. Ita quoque caeruleus color,

in circulo decocti Nephritici, laetu reus est quidem:

sed multiplicatus, nigricat magis, & ex obseuro rubescit, quia Am csruleus, quam flavus, magis ad album tendunt, quam rubeus , trans Vitrum Vel venam, e diametro visus. Eodem modo, in corpore lotii, rubeas color, simpliciter talis, qualis in circulo apparet: qui refractus, ex transverso urinae,nori ita in circulo citrinus est. Circulus itaque, est coloris verus index,in transparentibus: In opacis autem, vel turbidis , circulus non apparet. Quantum Veroad lotij colorem attinet, Sci olae aiunt urinam a-

queam, tenuem, pallidam, esse sigilum deficientis digestionis, prout flavedine manifesta tinctam, bonae digestionis indicem. Galeni est. A media nocte 6 reddo lotium, quod dum cerno nondum debita

ha vedine tinct um, ad somnum redeo. Ac post duas, tresve horas ab inde, experrectus, iterum mejo, &urinam debito faturatam colore reperio. Unde conjicio, absolutam digestionem, Sc flavam bilem felleam, lotio jam affusam. Haec, Scholarum mo- .derna etiam doctrina est. Ego tamen adhuc dubito, an lotii flavedo, uni semper tribuatur causae: cum inconstanter, nunc digestioni peractae, nunc Vero

N et mistae

194쪽

j mistae tribuant flavae bili. At ne errent, utrumque iunxere. Ego itaque cum neminem reperirem, qui se in . hoc distinxerit, utrumque explicare cogor. Etenim urina febricitantis , flavior , quam bene valentis: hujus tamen digestio, longe est vegetior. Quod extra controversiam est. Ergo Ela urinae flavedo , absque eneoremate laudabili, fallax digestionis bonae, signum esto. Deinde, si unica saltem sellis gutta, in duabus libris lotii fuerit, tota amaricat: atqui urina etiam citrinans , & crocea , nunquam est amara: ergo non recipit fel sibi admistunt nec ejus tinctura, est ex felle . Equidem si Scholae, per sapores, de rebus judicant, cur tam parum solicitae. quod nunquam id de urinis tentarint 3 An enim sola sussicit flavedo, ut fel in urina judicetur 3 Vel an Medico decentius est, frica docere, dc asserere mendacia, in pernitiem aegri, quam propriam urinam semel degustasse Z cum nec quidem saturatissima urina Ieteri,quicquam amaroris praeserat. Fastus ergo detegit iussum Scholarum erros rem. Saltem ex verbis harum , in dubium est, qui rilotio tinctura sub finem digestionis addatur. Quod si ita sit, cur exin saltem non agnoverunt ; flavedinem toti j, non a bile, aut felle: sed aliunde,advenire 3 Quia si bilis, in sanguificando fieret, una cum

cruore, di urina, & ab initio, simul urinae connata, di inspersa, urinam tingeret : nec bilis esset ultimum constitutum in Jecore, si esset pars cruoris constitutiva, ejusque superfluum confestim emungeretur cum urina, nec separatum , sibi ad tempus, faceret hospitium . Aut, si id ratum sit, deberet saltem istud hospitium nominari, Zc per anatomen o currere, ac inveniri. Sed cum flavedo, in lotio Galeni, sit post ei ior lolii corpore, denotatur locus ultimi Ilei. ubi cum jam cremor incipit stercorescere,

aliquid stercoris liquidi, inde trahitur, per venas

195쪽

Megenterij, in fine Ilei, quod lotio inspergitur ad suos fines sprout ante de febribus , S alibi de Lithiasi) utile. Quod autem flavedo lotii, sit sterco tis illius liquidi, dc nullatenus fellis: nedum gustus lotii: sed & distillatio , manifeste comprobant. Si quidem faetor illius, emergit distillando. Quorsum

autem stercus liquidum, conveniat lotio, locis citatis docetur . Sussicit modo, quod vel tenuiter iodisrupto felle, avis, aut piscis , utcunque optime eluatur: attamen amaror remaneat. Itaque si tantillum fellis inesset urinae, vel latici, qui cruori innatat extravenato , inexcusabilis essent amaroris. Sed consequens est falsum : ergo & Antecedens. ii Itaque tripliciter in hoc errarunt Scholae. Primo,

dum flavum , & liquidum stercus , lotio mistum ignorantes, bilem putant. a. Quia ex flavedine sola,& subscribendi assuetudine, bilem coniecere. Qua si nil croceum, quod non etiam in nobis, esse debeat felleum. Probant nimirum idem per seipsum. i a Bilem nempe in natura, eo quod sit manifesta , inlotio. Et Iterum. QDd flavet in lotio , id debere esse bilem. Eo quod nil secus, quam flava bilis, flavi

esset coloris punes nos . Tertio tandem. Nam e rante iudicio , de colore ordinario , adeoque de ipso urinae contento, necesse est, ruant prognosses de urina, quotquot coloribus, & contentis innisee sunt hactenus. At saltem, cum jam constet, urinaessavedinem, non esse bilem: sed excrementima stercoreum: non mirum,& in stomacho,aliud flavum, quod etiam sit amarum excrementum, alio longe,& proprio sibi errore fermenti, gigni, quod proinde non debeat esse de familia fellis. Porro, cum in I 3 febribus, flave urini repente pallescant, designeturque delirium futurum: idque a Scholis, sit interpretarum fieri, quatenus bilis rapitur in cerebrum. Elenchus est non causae in causam. Suffcit namque ' N a demon

196쪽

demonstratum jam, istud delirium, non nasci ex brute, rapta in cerebrum: sed quia stercus liquidum,

quod cum urina ire erat solitum , jam detinetur in. Hypochondrio; nec lotio, pro solito , admiscetur. Ideo delirium ex illa sede, unde amentiae omnes, originem desumunt: ut stio tractatu doceo. Etenim.& hoc solo titulo, quaedam dementiae, nuncupani . tur ideo Hypochondria caeralioqui enim, quis esset ille raptor bilis, qui hanc, in cerebrum, meram, d a cruore Venarum, per quas deferretur, vel a lotio, separatam, duceret 3 Quorsum enim raperet illam, cum nil absque obiecto , saltem apparenter bono, fiatὶ quomodo per cruorem, citra contagiues , aae cerebrum deferret 8 Quomodo rite a cruore separaretur: siquidem cruori extravenato, non supernatat putata bilis , nisi mortuo , & coagulato prius. cruoret qui tamen nunquam in venis, s nequidem cadaveris) coagulationem coguat 3 In quem denique cerebri sinum tandem, ista bilis urinacea effunderetur , in quo festinam mortem non efficeret 3

Quis denique 'ille Separator fuerit, qui bilem , ad urinam tendere solitam, e folliculo fellis nunc ad caput detorqueret 8 Et qua via id fieret 3 An ipsam et materia morbosa , sponte ascendet ad cerebrum, eritque motrix su ipsius8Tunc saltem praeter immensas absurditates, necesse foret, sebiim ejuL modi omnem, consistere non exim fellis folliculum, quod nemo adhuc hactenus, est suspicatus. At cuius finis ergo, febris c quam putant merum aςcidens) bilem, ad caput citaret 3 An optimum Dei it in natura iudicatum, materiam morbi, dudum in praecordiis latitante, nunc tandem in caputi elegasset Quidve, si vaga in venis fluctitet, ab cru ore separata, sursiumque sponte scanderit, cur pOtius non proscribitur foras, via lita λ An jam natura humana, contra universalem nisum rerum, sui

197쪽

internecionem procurabit 3 An ejusmodi demum furor, aptus erit seqilestrandae bili, quae non nisi sedato vigore, esset separabilis 8 An forte fel, peregrinationis avidum, ultro, ac sponte sese separet, Scad caput conscendet 3 Quo tandem utre, latitat fel in capite, ut amentiam febrilem concitet 3 An insinubus cerebri 3 an in arteriali mentito plexu Galenit At utrobique statim esset laethalis; inique deliris naribus stillaret. Denique si post flavas, urinae iue aquosie, in febribus, deliri a tuta, cum risu edant. At certe juxta Hyppocratem tum hujusinodi deli-ria, non ex felle erunt. Adeoque nec tuina, colore

flavo iam spoliata , habebit, cur bile privetur, nec quo raptam bilem deponat. Siquidem deliria cum risii, bilem omnem excludunt. In Ictero, ipsum tandem cerebrum, favet. Quid si ex bile, es: Icterus, cur es sine delirio 3 sine viscerum cunctorum erysipelatet Sin vero non fel ipsum: sed ejus inconsideratum siubterfugium ) vapor in cerebrum , deliria haec febrium,concitet: cur igitur Scholae volunt fel, in urina materialiter, dc iuxta tincturam, deficeret Ergo aquosa urina post flavas, in febribus denotat Irtincturam urinae, sive stercus liquidum, liquor est

ciborum in In testinis , immediate, antequam stercorestant) detineri in praecordiis meracum. Uena namque, fortiter in hypochondrio pulsans, deno- . tat amentiam futuram iuxta Hyppocratem. Qua- Istenus stercus liquidum, non rite purgatum, tumul- 'tuatur in hypochondriis. Mera ergo simi mnia, quae de urinae colore hactenus, tanquam e tripode prophetantur Scholae . Essectu quidem, dc obsese vantia didicere, quae se solent mutuo consequi. Delirium nempe in febri, a lotio claro, post flavum. Recte quidem, si in nuda haesissent obsierrantia: sed cum ad causas deventum , illasque juxta ritum theorematum, fictorumque principiorum jussum,

198쪽

disposuerunt , temere sibi invicem hactenus subscripserunt omnes. Nulla est namque in natura bilis, nullum unquam sel, in urina: multoque minias. quod inde separetur, atque feratur ad caput. Nullabilis in toto corpore , quia nulla fuit unquam in natura. Nec fel bilis est sed ipse liquor felli . ,viscus

est vitale, magni momenti, cui cum rene , & cerebro, nil commune intercedit. Nec est via ulla , nec

apta societas fellis cum lotio. Nec ad fel attinet, sive urina sit aquosa . sive flava de spissa. Cystis fel-i.lis, venam non habet ad caput. Sin velint per cavam venam. fel ferri, quomodo fel, non permisceret se

cruori 3 cruor febrientium totus non esset amarus

quo canali ergo, ad caput festinabit λ Quis duehor. fel ad caput ducet 8 quis separabit a cruore, est in

itinere non detineatur 3 Quorsum natura moliretur ejusmodi impertinentias 3 quomodo cruor, ma- nebit ab exotico felle citra contagium 8 Ascensus - iste, aut erit motus spontaneus, aut missio, aut tractus. Somnians sic olim anus, dixit ante, & Scholae

eam sunt secuis. Nam si bilis fellea standat proprio

motu.Jam erit cuivis homini delirium continuum. Sed quorsum vena cava , fel ad cerebrum miserit 3 An sic febrim curaverit Z An ardorem minuet λ Αt certe, conclusa manet materia febrilis, sive ex lolio, bilis, sive e solliculo, fel rapiatur in cerebrum, sive non. Quorsum etiam cerebrum, bilem ad se alliceret, succo vivido, & longe meliori,ac propinquiore madens y Idque etiam cum destinatione hepatis pugnat. Nihil namque mittitur, trahiturVC, saltem citra electionem, rinem atque destinatio nem Archei. An ergo bilis, a reliquorum trium coniugio, fertur in cerebrum, vel ab hoc, trahitur

Sane, cerebrum sic jam ante, & non post bilis ad- entum dementabat, nec opus habebat bile, ad delirandum. Remum cur urina aquosa, potius deliriu i

199쪽

rium arguit, in febri continua, quam in interpolata ' quam in potatore 3 quam in lithiasi 8 quam in

vitiata stomachi coctione λ nisi quia mors est in hypochondrio, ubi febris etiam tum Vanum est er- algo, Scholarum de flava bile in urina, & ad cerebrum, itineris commentum. Caeterum , cum jam

nubecula in urinis apparet , confestim Medicus conclamat,&quasi ipse vicisset, inquit, Scholarum sussragio, & observantia, quod humor morbi ficus, sit concoctus; quodque tum , tuto sit purgandum deinceps. Dicam primum, quid ista sit nubecula. Exin demum iudicabit quilibet, in praefatis, nil praeter mera ludibria contineri. Est nimirum ista nubecula , signiim digestionis stomachi: non autem materiar morbificae. Digestionis autem signum esto ; quod fermenta stomachi, sellis, & hepatis

redierint, quae antea erant praepedita, conclusit&c. Unde vires recuperatum iri, est in spe. Alioqui materi , quam dicunt morbificam , non intentatur coqui, unquam. Quia natura non intendit coquere, nec coquit quicquam, nisi univoco fine & modo , ut scilicet in situm alimentum redigat, & non alio fine: sed fermenta quorum interest,res transmutare duntaxat) jam restituta, digestionis hospitiisi subigent materiam morbi, subter ferulam , illamque ad placitum exterminabunt .Etenim docui de digestionibus, aciditatem in stomacho, non esse ex ponticitate assumtorum : sed ex ipso, specifico stomachi fermento acido. Atqui, prout acido est proprium,coagulare lactea: idcirco de cremore stomachi, non potest tam exacte, quidquid in se est lacteum, separari in Iecore, quin ejus tantillum non rapiatur cum lotio , ibique nubeculam faciata Ergo nubecula, signum est sermenti reducis in stomachum. Nec enim istud eneorema,est de natura,

aut materia febrili, neque eandem accusat , vel ex

200쪽

cusat. Nec demum ista nubecula signiim est fermenti proprii fellis s hoc nempe non est acidum et sed salsum, ac de gustu spiritus vitalis, prout alibi

de vita longa sedlienatis fermenti: quod nimirum Lien spirat in stomachum cujus tutelam suscepit. Ideo namque in quartana , saeptasta nubecula apparet, iterumque, saepe disparet. Dum appetitus. ac digestio, restituuntur, iterumque secedunt, Perstite interim semper eadem quartana. Alioqui si ista nubecula, significaret materiam morbi, velut

objectum. aut em cientem: certe, constans perseve- . raret semel nata; cum materia semel cocta, regula- riter iterum non reincrudetur. Ergo pro sui oeconomia, propriaque visceris digestione, Splen, vitale fermentum, ex insito sibi, genialique spiritu, ob-- tinuit. Ideo namque de proprietate, odore, gustuque spiritus vitalis, est. dii cum sit salinus & babsamicus prout de vita longa debent etiam quartanae materiam subigere & vincere . Sed viseeri huic, data est cura stomachi, digestionique ejus hactenus praesidet: ideoque ad hoc, iure obtinuit aliud fermentum acidum , quod nisi in stomachum debita inspiretur dosi, Oriuntur in appetentiae, crudi a 4 tates, imo & ipse boulimus. Itaque si hoc, tutelae stomachicae decus fermentum, in Splene exorbitet: fiunt cruentae, & atrae exscreationes in stomachum , quas Scholae censii crunt atram bilem. Cum alioqui, non sit nisi expurgatio, ac renovatio cruoris alimentarii, ab ipso Splene. Ergo acidum stomachi, etsi sit causa nubeculae, totusque cremor acidus. in salsum, ordinario, subter fellis Dominium convertatur sui de digestionibus alibi) peras stat tamen nubecula, ab acido genita. Cuius ergo, notandum . Quod ablata causa , tollatur effectus de futuro ; non autem de praeterito. Quia effectus

de praeterito, est productum, jam per se substans: saepe

SEARCH

MENU NAVIGATION