Joannis Baptistae van Helmont, ... Opuscula medica inaudita. 1. De lithiasi. 2. De febribus. 3. De humoribus Galeni. 4. De peste Febrium doctrina inaudita. Authore Joanne Baptista van Helmont toparcha in Royenborch, ..

발행: 1644년

분량: 243페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

51쪽

vum, &putrefactivum. 7. Quod contaminatum, propulsante natura efflueret, donec vis pharmaci exantiata esset. 8. Quod hoc fieret non secus insano, atque in aegro. 9. Quodque ideo periculosum esset pharmacum solutivum, antequam natura victrix esset in morbis, postmodum vero noxa

ejus non ita manifesta appareret. Quibus dudum, atque serio mecum pensitatis, descivi a Galeno, qui totus circa humores istos ita implicitus, ut omnes morbos inde constare asserat. At clim mihi adhuc deessent meliora, quae in vicem humorum, dc laxativorum substituerem, cum admiratione, di commiseratione generis humani, tandem studium

Medendi suspendere volui, donec Altissimus , exsili beneplacito, quaerenti mihi, post multa nummorum 6c annorum dispendia, dignatus est donare Intellectum , quem utinam ex meis operibus mundus sibi in commodum applicaret. Crevit in me ausius eundo, ac in dies magis confirmatus sum, quotidianis errorum Medentum observationibus. I 3 Inter caetera, memini quod Archiatri, Principi exhibuerant scammoneatum pharmacum , unde unico die, quadraginta de unum secelsus successerant. Qui una cum lotio illius diei, me jubente, ponderati, pendebant libras octodecim de uncias

septem liquaminis itavi, & putridi. Dixi ergo illi,& suis Medicis. Enimvero si istud liquamen sit bilis, unusque de quatuor. Jam phlegma in corpore inde residuum sun a tertia bilem luperans, iuxta Galenum pendebit libras viginti septem & uncias decem, & eodem computo, supererunt meracae atrae bilis librae novem S unciae tres. Id est, pituitae & melancholiae non periri istarum bili sa- vae, librae triginta sex dc unciae tredecim. Puro atto- I nem itaque debebant fateri, non esse corporis purificationem : quin potius relictorum humorum

52쪽

si qui ejusinodi essent) distemperationem. Dein

quod praefata solutio, non esset bilis electiva mundatio, aut corporis a seperflua bile liberatio : sed mera cruoris liquatio putrefactiva. Siquidem dum cruor esset invenis, non foetebat ante, mox putet in intestino , eodem instanti, quo extra venas excidit. Sed sodes, quo vase iam continebuntur triginta septem librae pituitae & atrae bilis residuarum 3 praesertim dum a purgatione , Venae , quae antea tumebant, nunc conciderunt, nec apparent amplius 3 Sequenti mane namque miser ille. qui se vestris arbitriis concredidit, ac se purificatum rebatur, cassa, acuta, & rauca voce loquitur , tremit manibus, vacillat genu bus, oculis concavis , exhalistis venis , consternato vultu,

sisque pressus importuna, & dejecta appetentia, se pridie multa panum affirmat, per tam dolosam& anxiam depurationis experientiam, dubitat-36 que iterum redire eandem viam. Certus tamen credit, si dosis laxativi auctior suisset, male sibi cessisset negotium. Ex ista enim forti purgatione in Principe, statim deberet elucescere solutivo -

1ν rum Virulenta proprietas. Responderunt Medentes, Principis naturam facilem, nimium auscultasse pharmaco, & ad evitandam relictorum humorum colluviem praefatam, simulque. disproportionem eorumdem. Quam Scammonaea, eX proprietate nedum eliciat bilem: sed ex ipso cruore, sive composito ex qtiatuor confecerit uni cunii li- li 3 qua men per sedem rejectum : Vnde rursus con- lclusi , imposturam atque dolum, quae choleram, vel pituitam educi supponit, quaeque selective unum prae alio excerni perhibet, dum jam fatentur, esse omnes simul liquatos. Et iuxta Galenum, dum sanguis putrescit, fit bilis,& falsum esse, quod

cholasoson verbi gratia) curet morbos biliosos, quodque

53쪽

quodque deceptio sit, qui bilem educi aiunt, si &

caeteri tres prius corrupti, simul ejiciantur. Nemo certe est veritatis studiosiis, qui non hinc statim intelligat , corruere Veterum Medendi basim, tam respectu humorum quam selectionis solutivorum Medicaminum. Profect5 admiror in stuporem usque, quod Mundus perniciem laxativorum nondum animadverterit, qui alioqui tam repente persentit quastibet technas marsupio suo praetextas. Indubium est siquidem, quin laxativa occultum gerant toxicum , quod tot viduarum ac pupillorum millena fecit. Neque enim educunt singularem post se humorem , quem , singulari tractatu demonstravi, nunquam in natura fuisse, nisi in libris Medentum. Etenim do sim laxativi auge , atque illico se prodet laethale venenum.

Agedum, cur ista vestra bilis, tam celeri essi uxu is subsequens, foetet tam horrende, quae uno qua 'drante prius non foetebati Celeritas enim effluxus, putrefactioni ansam adimit, ut tu foetoris. Olet namque cadaver, & non stercus. Neque etiam ab intestinis, tam repente , tam olidi stercoris odorem mutuaret. Itaque foetor indicat toxicum efficiens , & materiam cadas erosam, e vivo desumptam. Quod probo Mechanice. Si quis hause- et orit drachmam vitrioli albi in vino soluti, mox vomitum cit. At si statim a potu superbibat haustii mce revisiae, aquae &c. is quidem plurimos patietur secessiis: attamen prorsus absque foetore. Scammonaea igitur &vitriolum , pariter liquant cruorem mei araicum. Hoc quidem, violenta ponticitate sui. Illud verbputrefactivo, olidoque laxativorum veneno. Cujus solius consideratione, purgatio, ut crudele, di stupidum inventu . .nemini non sulpecta

esse debet. Etenim si juxta Galenum . sanguis dum putrescit, fit bilis, ergo liqua mea foetidum, atque

54쪽

ssavum, per laxativa deiectum, mentiensque bilem. ex putrefacto cruore est generatum. Atque per flconsequens, ipsa laxativa, sunt putrefactiva cruo- dris. Quod ex Galeno , Scholis invitis, sacile colli- igitur. Etenim potissimvin commendat Theri, lcam, eo quod potissime venenis resistat. Signum quoque optimae Theriaces diagnosticum asserit, quod si una cum laxativis sumatur Theriaca, indubie non subsequentur secessus. An non haec Gai ni verba , convincunt laxativa esse mera venena quorum scilicet universa operatio eluditur , pera a Theriacam venenorum domitricem3 cui suspicioni consonant effectus. Quippe sumpto purgante, aequaliter dejiciunt aeger & fanus, liquamina ejusdem coloris, odoris, & conditionis: quaproptern 3n exigit humorem peccantem, prae non peccan te: sed indisserenter contaminat quidquid attingit. 23 Porro dc Scholae impugnant libertatem selectivam, quam solutivis tribuunt. Nam si humor aliquis equatuor, sit putridus in febribus, indicetque naturaliter sui ablationem: laxativa vero educant selective humorem e cruore , in sanis suti volunt imo carnem sanam liqueficiant, ut inde scopum suum nancisc.antur, qui est, liquamen putridum fundere, quod alvus dejicit. Saltem laxativa non habebunt parem licentiam in febribus, ad eliciendum excrementum peccans, dc putridam. Nam putridum non habet ampli iis pristinam essentiam di proprietates, quas habebat ante siti putrefactionem. Etenim si magnes attrahat ferrum : non trahet etiam proinde ferruginem. Ideoque si purgans resolvat carnes Sc cruorem , ut inde bilem educat. quam proprietate specifica vinctam ad se trahit: non proinde trahit pariter putrida &putrefacta. venis inclusa , qtiae causa essent febrium. Nemo sane per febres oppeteret unquam , si duo Sch larum

55쪽

C A v v T V. S larum axiomata veritate niterentur. Nempe si humores putridi sint causa febrium , Itemque si ce- . dant selective, perpurgantia. Insuper vesana cautio esset, ne purgantia dentur in principiis febrium

antequam materia turgeat ; nimirum non ante maturitatem , ac coctionem materiae peccantis.

Vnde fiat liquet, laxantia fore secus nocua. Sin autem. dentur postquam morbi materia iam rite est subacta : imposturam praefata cautio continet. Quippe effectum sponte ac beneficio naturae pro-as curatum, attribuit pharmaco solventi. A quo sane etiam tum , iustius probus Medicus abstinet. Quoniam tum perturbat crisim, periculum confusionis inducit, & recidivae. Pharmacum enim sol-Vens, semper atque per se, non secus educit non cocta, ac ea quae postmodum cocta vocantur: quia utrobique aeque atrox ac virulentum. Sed pota quam natura morbum superavit, minus noxae infert , neque tam aperte laxativi dolus tum manifestatur. Adeόque si tum laxans detur, videbitur Medicus, sua arte morbum vicisse. Caeterutri si laxativa educerent singula, humores suos per electionei h : necessario etiam qualibet statione morbi conducerent, quippe quae semper eundem liquorem & aeque foetentem educunt: turbant autem quam maxime, quoad natura non evaserit superior.

uam illius victoriam morbi concoctionem di X 26re Scholae. Non sane quod natura digerere, aut coquere aggrediatur quidquam, quod vitiosum est , aut sibi in usum non cadit: quippe quae interuli gentia non errante gubernatur. Haec de utroque univcrsali praesidio in febribus admonita sussiciant. Concludens cum Hippocrate ad Democritum, Omne solutivu m, depraedari de viribus, ocsubstantia nostri corpori S.

56쪽

I. Suartana illusit Schesarum regu . a. diuare nescianaeeurare quarta inm. Deficere solitvi in aliis morborum eventibus excusationes. Omen ex quaeriana in caeteris febribus. s. ta artana examen ad Scholarum ealculum. s. Debilitares ipsius Galent. 7. Deliquia in inedentib- nσ- rata. 1. Coacta verba in confessisne inedemum. s .Argumenta eontra atram bilem in D lene , er subterfugia -- dentum. Io. Vera ratio unde Splen in resiit F.b sinem quartana, errorqua Scholarum detegitur. II. orabitia aliquor in quartana. I 2. Mori ε inebriandi, organses . 13. Notabile de stiritu vini vegetabili , e baecis Itin peri. I . Cur vina ordinario grata mortalibuι. Is . Eius- modo arteria trabant remedia Da. I 6. Impedimentum in eleu usatis, quod in eorundem salibus non es. II. Modus f/ndi cardiaca passionu, quam etiam meant regiam. 18 .somaeho varii morbi chronici. I s. Tuditas Iacuti Hi Merariet , d sinceritas. 2o. Suartana nulla sedes relinquitur in Seholis. 2I. Taucula dicuntur notabilia de I saniis. 22. Sedes amentiarum.

TNtegro sane tractatu demonstravi, nunquam ita Arerum natura fuisse humores, quos Scholae Medicae, in artis suae basim praesupponunt, spectaretque ex professo huc ille tractatus, nisi propediem

in opere aliorum morborum repetendus esset.

Eo quod omnes morbos passim istis humoribus

I nuncuparint. Hoc loco autem sussiciet obiter demonstrasse, febres ortum suum, nullatenus debere ejusmodi humoribus sive integris, sive putre factis. Nunc de Quartana quaedam dicam : non enim quo i materia aut efficiente disserat a cognatis febribus. aut alias curetur, quam . unico eOdemque modo, & medio, quo superantur caeterae: sed quia Quartana collisis Scholarum viribus nunquam devicta fuerit: atque adeo ludibria fecerit Medentum commentaria, vanosque sermones

de bile

57쪽

de bile atra , de Splene , nigrae, atque retorria.dae bilis cloaca , deque solutivis , atram bilem per electionem educentibus. Quartana itaque doctrinam Academiarum , harumque promissa, risui iamdudum exposuit tanquam vanas sine viribus nugas , atque luridas fabellas. Desperata nimirum per artes fanatio , enervem medic minum opem , dispensatoriorum vana pollicita, atque indubiam causarum febrilium ignorantiam

patefecit. Bone Deus t Iam patet quod Medici

non sollim nequeant sanare Lepram, Podagram, Paralysin, Asthma, calculum, caducum , reliquosque contentos sub ingenti in curabilium catalogo , nunquam sua sponte sanatorum : sed nec quidem Grtanam , quae patienter omnem expectat, 1lluditque Medentum operam , quam tamen natura , suapte vi, in Scholarum ignominiam sanat, demere norunt i Etenim qui per venae sectiones, scarificationes, hirudines , vesicatoria ,& alvi purgationes, adeόque per diminu- itiones corporis, & virium, dumtaxat suas sanationes moliuntur, Ethnicisque doctrinis toti inhaerent, etiam per naturam, a Vera causarum, de remediorum cognitione excluduntur. Quia im- , primis nullum illorum medicamen , ad sedem Quartanae pertingit, quin prius per singularium digestionum laetonia, tributum persolvens, omni non sit exutum facultate, ad tantum malum requisita. Nec enim id aliunde deducere, aut multis probare debeo, sat esto , quod hactenus infausta fuerint Medentum subsidia. Purgant nimirum atque Venam incidunt, reliquum deinde desinunt naturae baiulandum: sciuntque interim certo.se, nil istiusmodi remediis profuturos, aut unquam pro fuisse : Vtinam saltem non nocuissent: Fateri itaque debent remedia , simulque artis hypotheses

omnes,

58쪽

omnes, in hoc morbo sibi deficere, imb nee solitum in aliis morbis sibi valere incurabilitatis su

3 terfugium. Nam omnes Academiarum potestates connexae, tantundem non possimi , quantum natura absque illis, sua sponte potest, & facit. Cae- . tertim eundem inscitiae pudorem, atque omnimodam impotentiam , quam Quartana in Scholis detexit, in caeteris quoque febrium curationibus, fateri cogerentur: nisi illae ultro ad terminum properarent. Quapropter iamdudum ominor , quod exlex Quartana , ventura mox aetate, distinguet pseudo medicos a vcris, quos elegit, creavit, & ho-ue norandos praecepit A ltissimus. Scholae ergo Qua tanam, ad calculum aliarum febrium definiunt, per calorem praeter naturam accensum primum in corde ab humore atrabiliario putrido, e ramulis extremis venarum, diffuso in habitum corporis:

cujus atrae bilis putridae sedem , nihilominus in Liene agnoscunt. Efflagito 3 sodes, dicat mihi professo Medica, quem concentum ex tanta aphonia edant unquam 3 &an non sit, garrulitate , tam aegrorum, quam Tyronum mentes offudisse 3 exponant, inquam , cur alle calor, non primo accendatur in Liene , qua sedet causa, sive humor , qui sua putredine sut aiunt in est caloris inhaturalis cau-Dὶ prout dum spina, digito infixa haerens , ipse digitus primarib aestitat longeque ante phlegmonis Putredinem Z Ctir Quartana adeo pertinax, si singulo accessu, natura libi Inava reperit, qua putridam bilem atram, per venas, in habitum fetiam ipso frigoris rigore, dc venarum angustia) dispergati Quomodo post sci qui annum, stupe eadem numero atra bilis, adhuc putrida erit, durum qiae Splenem dabit, si singulo accessu, dispergatur in corporis habitum Z Gomodo si ab initio in Splene fuit, cum tam diuturno putridi concubinatu, Splenem

59쪽

Splenem iamdudum non putrefecit Z qui praesertim

nil nisi cloaca pessimi excrementi a Scholis censetur 3 Quomodo post tot menses, Quartana melius sponte recedit, in Medentum opprobrium, dum . tamen necessarib aridior , crassior , magisque putruerit, quam primis accessibus t Denique, qui potest humor ab ortu malus, atque putridus, tandem digeri 3 Stultescit ne natura, ut humorem, quem in principio digerere recusasset, post repudium, densquiannum tandem digerere incipiat, iam ante necessariis plane putrefactum Z Quae ratio mutati arbitrii 3 An naturam tum prius facti pinnituit Quomodo non taedebit ipsam , quartot menses luctando cum putrido, pessimoque humore, se paene exantiavit, ut tandem excludat, quod penes eam iam induruit, totque nominibus offensum fuit Si enim triduo, tantum atrae bilis asservetur, quantum accessui satis, quid hoc ad lienem 3 quidve ad digestionem primitivae, & putridae atrae bilis f ei et 3 Si quotidie atra bilis de novo necessariis fiat. deponatur in Splenem , atque inde deferatur in stomachum sui emunctorium t quomodo per tot

menses, natura erit oblita illius emunctorii, viarum, expulsionum,& ritus λ horumque non reco

dabitur, nisi prope finem, tam taediosum 3 Quid si Sena, AEpithymus, quodque in Armeno, & lasuli lapidibus, hospitatur arsenicum atram bilem undecunque praesertim e naturali suo diversorio)exigant, haecque sit Qq artanae causa totalis, indubia,

totque regulis, Authoribus, & simulorum consensu, accusata, cur ergo Quartanam non tollunt, imminuunt, aut ullatenus abbreviani3 Sed Medentes, post tot carnificinas, sitos aegros deserunt debilitatos iub desperationis custodia , culinaeque regimine commendatos. Quid tandem sibi vult,

inina ista. putidaque liquaminis saburra, quam

60쪽

his epotis, aeger credulus, sine profectu ejicit, viresque sibi inde imminui percipit Z nonne verum est istud Hippocratis, Si educantur quae conVenit, melius se habent aegri , de factu eiusmodi sit bductiones ferunt Z Cur enim tametsi immediocriter - sumpta ejusmodi solutiva, in ultimum usque vitae statum ., QSartana attamen, de iure suo remittit nihil l . Discite ergo iuniores Medici, a me Serie, quod vestri humores, remediaque laxantia , non sunt nisi mera deliria, quibus invicem subscribendo delusum est: vobis per Ethnicos , quibus d

6 num medendi non fuit datum. Utpote ne Gai nus quidem unquam Anatomiam vidit, utcunque de ea, &usu partium magnifice triumphet, nun quam argentum vivum vidit, cunctaque simpliacia verbo tenus e Dioscoride est mutuatus , sup preta hujus viri nomine. Nunquam, inquam, Vel 'γ aquam rosaceam novit. Nonne pudendum, ut aliquid nummorum emungatis, venaesectiones, MIeviora subinde carthartica , propinatis, sine spe ulla emendationis 3 Multaque ad nauseam usque de digestione putridae melancholiae, de nubecula, sive aeneoremate lotii, mussitatis inter Vos, cum tamen dissidentiae pleni, fatendum est vobis, haecs verba, ab initio in pectore latuisse. Contra Quar- tanam habemus nihil, languiuem mittimus , &purgamus , atque deinceps nil scimus. Oportet expectare terminum cum patientia. Quia contra Quartanam , non est remedium in nostris thecis , Natura seipsam iuvare debet. Interim intumescit durior lien, & non raro una quoque malleoli. Si . itaque atra bilis esset continens Gartanae causa, daretque durum Splenem: quomodo tandem ceL sat febris, permanente ejus causa totali in Splene Quomodo jam in Splene indurata, meliuS evacu

bitur, quam dum natur , per febrim, illius prostriaptionem

SEARCH

MENU NAVIGATION