장음표시 사용
111쪽
Ut autem isti quos adhuc memoravi, infinitum aerem principium rerum posuere; ita Mulesius Thales infinitam aquam. Hic philosopli
rum antiquissimus apud Graecos suit, Caque aetate floruit, qua philosophi & philosophiae nomen nondum sando auditum erat: sed qui rerum sublimium contemplationi Vacabant, sapientes appellabantur. Mileti natus est, vel certe a Milesiis civitate donatus; quod nonnulli tradidere. Familia ejus apud Phoenices perantiqua fuit, utpote quae ad Cadmum & Agenorem stirpis auctores reserretur . Hujus dogma celeberrimum fuit, Omnium corporum quae natura constant, aquam primum e me principium: ad quod dogma stabiliendum his fere argumentis utebatur. Cum semen, eX quo, tamquam eX proximo principio , omnia oriuntur animalia , humidum sit, probabile item esse, res alias omnes eX humore originem ducere. Deinde; quia stirpium omnium alimentum humor est, qui foecunditatem ipsis largitur, & quo illae destitutae , arescunt atque intereunt. Praeterea; quoniam ipse Solis stellarumque ignis, aquae exhalationibus nutriatur, ipseque adeo mundus . Quam Thaletis doctrinam Pindaro Lyricorum principi placuisse crediderim , cum ita primam Olympiorum torum Oden exorsus fuerit: Ses ν-ύδωρ: Optima quidem
112쪽
est aqua. meaeque sententiae suffagatur ejus poetae vetus Scholiastes ad illum locum. Hujus autem opinionis vestigia reperiuntur etiam apud H merum , & Hesiodum, antiquissimos poetarum; ut Plutarchus animadvertit in opusculo quod inscripsit, Ignis an aqua utilior . Scholiastes vero
Apollonii Rhodii ad librum quartum Argonauticon ejus poetae , versu DCLXXVI. Zenonis philosophi testimonio allato, affirmat, Chaos, ex quo , Hesiodo teste , omnia facta fuerint,
aquam fuisse, quae paullatim iubsidens, in lutum abierit , quod postea densius effectum solidam
terram procreaverit. Hanc vero doctrinam veteres illi e Graecia philosophi a Phoenicibus accepere , cum quibus ab heroicis usque temporibus commercium Graecis fuit. Non abs re igitur Numenius , eX antiquorum numero phil
sophus, ut Porphyrius tradit libello de antro Nympharum , pro hac sententia Divinorum Librorum auctoritatem afferebat, ' in quibus dicitur, Dei Spiritum in aquarum superficie cursitasse, ut ipsis nimirum calorem & motum impertir tur. E plurimis autem quae de Thaletis sapientia feruntur, illud in sabulis numerandum crediderim , quod Plutarchus narrat in Convivio septem sapientium; Periandro videlicet, Cori
thiorum tyranno, Oblatum quondam fuisse momstrum, equa natum, capite equino, reliquis membris humanorum similibus. Cum autem rei n vitate Periander vehementer commotus essCt, a
113쪽
cessisse ad eum Thaletem Milesium, monuisi
que , non eXpiationibus aut sacrificiis deos immortales placandos, ob ea mala quae monstrum portendere videretur , sed potius providendum, ne deinceps aliis equisonibus Periander uter tur, quam qui matrimonio juncti essent. Comjecisse enim Thaletem, caelibes juvenes, curam do armento praefectos , cum furorem libidinis sustinere non possent, equas ipsas inire solitos, ex eoque immani ac nefando congressu mon
strum illud biforme prodiisse. Rem huic plane similem litteris mandavit Phaedrus, Augusti lubertus, Fabula III. libri III. quae hujusmodi est:
Usu peritus hariolo melocior Vulgo esse fertur: eaussa sed non dicitur. Notescet qua nunc primum fabella mea.
Habenti cuidam pecora pepererunt o es Agnos humano capite. monstro exterritus, Ad consulendos currit maerens hariolos. Hic pertinere ad domini respondent caput, Et amertendum evictima periculum: Ille autem Usemat conjugem esse adulteram,
Et insitimos significari liberos: Sed expiari posse majori hostia. suid multa mariis dissident sententiis;
Homini ue curam cura majore aggramant.
Aesopus ibi stans, naris emuncta senex , Natura numquam verba eia potuit dare: Si proe rare iis ostentum, Rustice, Uxores, inquit, da tuis pastoribus.
114쪽
moribus nimirum acceptis suturum erat , ut ab ejusmodi ἀπιλγων in posterum abstinerent. Hujus porro fabellae veram sententiam viri docti, qui elegantissimum scriptorem explicandum suscepere, videntur aut minus assecuti, aut, is lasse pudoris gratia, obscurius interpretati.
Heraclitus patria Ephesius, Blysonis filius fuit. Floruisse sertur olympiade LXIX. Darii Hyst spis temporibus. Xenophanem audiVit; quamvis se nihil magistris debere, omniaque a te ipso didicisse professiis fuerit. Hunc Aristonymus quidam apud Ioannem Stobaeum Sermone XXI. non inscite ait adolescentem virorum sapientissimum fuisse; quod videlicet se nihil scire, ingenue ac
pudenter fateretur; cum autem ad viriIem aet
rem pervenisset, stultissimum ; quod jam nihil
se ignorare assi aret. Ignem omnium rerum principium, seu commune elementum, esse dincuit . Finitam vero esse hanc rerum universit,tem , eamque ex igne oriri , ac rursus , per
quaedam temporum intervalla, in ignem redure : idque fato fieri . Ex his autem quae comtraria sint, id quidem quod generationem etaciat , Bellum vocari & Contentionem et quod contra , -πι--re , seu mundi exustionem, essic, at , Concordiam & Pacem appellari. Quam Heracliti sententiam Dantes Etruscus poeta, ut illa G i sere
115쪽
ferebant tempora, disciplinis omnibus eruditus, his versibus attigisse videtur: 'Da tuite parti s alta valle feda Tremo sὶ, α' i' pensi che I uni res Sentisse amor, per si quale, e chi creda 1 Piu molle I monia in Caos conmerso . Quamvis Empedocles quoque de Concordia &Contentione fere similia senserit, ut postea dicemuS , cum ad ipsum Ventum fuerit. Porro, ob continentem mutationem in qua omnia perpetuo Versentur, rem nullam magis esse, quam ejus contrarium , Heraclitus ajebat ; atque ita simul esse ac non esse: quod primo maXimeque communi principio recta adversatur. Quae tamen conclusio Heracliti, si sensuum judicium spectes, vera quodammodo esse videtur : sensus enim, caducarum & mortalium rerum naturas tantum attingunt, quae semper labuntur & fluunt: neque universales rerum ἰδέαι, quae , si Platonem audimus, aeternae sunt, ullo modo contemplam tur . Illas autem contemplari proprium munuS rationis est. Quod pulchre explicat Cicero lib. I. Academicarum Quaestionum ad M. Varronem, ubi veterum Acaὸemicorum decreta recenset,
his Verbis : Mentem molebant rerum esse Iudicem: solam censebant idoneam cui crederetur ; quia sola cem
neret id quod semper esset simplex eu uniusmodi , σὰ
tale quale esset . Hane illi ιδέω appellabant , am a Platone ita nominatam: nos recte speciem possumus di
116쪽
cere. Senseus autem omnes hebetes ses tardos esse arsi trabantur , nec percipere ullo modo res eas quae subuecta sensibus iiderentur ; quae essent aut ita parma, ut sub senseum cadere non possent , aut ita mobiles οὐ conciatatae , ut nihil umquam unum esset constans , ne idem quidem ; quia continenter laberentur , fluerent omnia. Ceterum Heraclitus data opera , verborum &sententiarum obscuritatem quaesivit: ut propterea σκοτεινος a GraeciS, tenetricosus nempe, Vocatus fuerit. Illius etiam scripta ea aenigmatum caligine obvoluta suere , ut non solum grammatici , sed & philosophi acutissimi, in eorum eX-plicatione frustra laborarent: quod colligimus e Sexti Empirici libro primo adversus Mathem,ticos, & ex Aristotelis nostri Rhetoricorum libro III. capite V. Quam obscuritatem illi vitio vertit etiam Lucretius Carus libro I. de rerum natura, hoc pacto:
uapropter qui materiem rerum esse putarunt Ignem, atque ex igni summam consistere sis , Magnopere a mera lusi ratione evidentur. Heraclitus init quorum dux proelia primus, Clarus ob obscuram linguam magis inter inanes, suam e grames inter Grauos, qui mera requirunt.
Huic Heracliti sententiae de perenni rerum mintatione valde amnis suit illa Gorgiae, cujus mentionem facit Aristoteles in libello quem de ejus philosophi placitis conscripsit. Ajebat enim Gomgias , vel nihil omnino esse ; vel si aliquid esset, illud esse incognitum; vel si aliquid cognin
117쪽
sceretur , id explicari ac declarari nullo modo posse. Quae quidem acrium ingeniorum delir menta , Inamae ac desperationi , quam sapie tiae, propiora mihi videntur.
Anaximander Milesius fuit, Praxiadae filius ; p pularis, sodalis, itemque discipulus Thaletis. N tus est olympiadis X LII. anno III. Polycratisque Samiorum tyranni temporibus magnam apud Graecos auctoritatem adeptus est . Ionicam sectam propagavit; quae ita vocata est , quod Τh les primus ejus auctor, ex Ionia fuerit, in qua regione Miletus erat, utriusque patria. Geom triam ante alios omnes docuisse traditur, tab
Iasque ad Geographiam pertinentes invenisse. Obliquum Zodiaci ambitum primus deprehemdit et M o praeclaro invento dictus est a Ρlinio Historiae Naturalis libro II. capite VI. rerum se
res aperuisse . Omnis enim mundi temperatio, plantarumque & animalium ortus atque incrementum, ex obliqua Solis per Zodiacum comversione pendere videtur. Gnomonem reperit,
sive stylum ad horas designandas, ipsumque L cedaemone in solariis fixit. Primus aequinoctia,& solstitia notavit, & horologia commentUS est. ωροσκοπεισι quoque confecit, quae tropicos & aequunoctia indicarent . Ejus auditores AnnimeneS& Parmenides fuere . Utrum vero An imam der
118쪽
der medium aliquod inter elementa, nempe igne densius atque aere rarius , Vel aere densius &aqua rarius, tamquam rem contrariis subjectam posuerit, quemadmodum de ipso tradere vid tur Aristoteles libro III. de Caelo; an Vero minium quoddam corpus , ut legimus libro XII. Metaphysicorum, incertum est. Hoc tamen Veritati propius crediderim , cum & Anaximander in iis numeretur qui eX uno reliqua generari docent, contrariorum quae in eo insunt, secretione. De Empedocle, atque Anaxagora.
Empedocles Agrigenti natus est , quae nobilissima suit Sicularum urbium post Syracusas: clara & locuplete in familia . Patriam autem, quamvis rebus aliis valde insignem , nominis sui celebritate , eximiaeque sapientiae gloria in casum evexit ; ut ex ias quidem T. Lucretii versibus manifestum est, libro I. de rerum n,
suorum Acragantinus eumprimis Empedoeles est :Insula quem Triquetris terrarum gest in oris: suam fluitans eircum magnis a radiistis aequor Ionium glaucis aspergit mirus ab undis: Angustoque fretu rapidum mare dimidit undis Italiae terrai oras a finibus euus. Hic est massa Cha Mis , ese hie Aetnaea minantur Murmura flammarum rursum se conligere iras,
119쪽
Faucibus eruptos iterum ut mis e vomat ignes:
Ad calumque ferat flammai fulgura rursum.
2ua cum magna modis multis miranda midetur Gentibus humanis regio, misendaque fertur Rebus opima bonis, multa munita mirum mi ;Nil tamen hoe habuisse miro praeclarius in se, Ne anctum magis, gymirum, carumque detur . Carmina quin etiam dimini pectoris ejus Vociferantur, fu exponunt praeclara reperta, Ut mix humana iideatur stirpe creatus.
Carminibus enim elegantissimis naturae myste-1ia explicavit Empedocles : quam postea scrubendi rationem ipse Lucretius apud Latinos imulatus est. Pythagoram ab eo auditum, Timaeus auctor est Historiarum libro IX. Neanthes vero apud Laertium libro VIII. refert, Pythago osusque ad Philolai & Empedoclis tempora doctrinam suam cum aliarum sectarum philosb-phis communicasse : postquam Vero ipse poematis editis sacra illa & arcana dogmata Vuugare coeperit, latam esse legem, ne deinceps ulli versuum artifici in eorum scholas pateret aditus. Non solum autem rerum naturae contemplationi vacavit, sed & medicinae operam dedit, eo quidem successit, ut admiranda plurima in mo horum curationibus p stiterit. De morte ejus Varia feruntur. Vulgatior tamen fama est, ipsum divinis honoribus augeri cupientem , in Aetnae montis crateras se immisisse , ibique ignibus consumtum fuisse . Eo consilio nimirum id se-
120쪽
cit , ut repente ex oculis hominum dilapsus, unus aliquis e diis immortalibus haberetur. Sed cum altera ex ejus crepidis vi flammae rejecta esset, quas aereas eum gessisse scribunt, praestu giae detectae sunt . De hujus philosophi morte ita Horatius, prope finem Artis Pocti r dicam , Siculique poeta
Narrabo interitum . Deus immortalis haleri Dum cupit Empedocles, Mdentem frigidus Aetnam
Anmagoras natus est Clazomenis, urbe Asiae muΓoris , in provincia Ionia , olympiadis LXX. anno I. Cum opibus & nobilitate floreret, patrimonium amplissimum omnino contemsit, incultosque agros ovibus & camelis depascendos
reliquit ; ne scilicet quidquam esset quod ipsum a discendi divina delectatione vel paulli per aVocare posset; ut Cicero scribit Quaestione
V. Tusculana. Anaximenem audivit: vigesimoque aetatis anno Athenas migravit ; qua in urbe truginta totos annos commoratus est . Divinandi scientia eum excelluisse tradit Suidas; quam sculicet hauserat e multiplici rerum abditarum cognitione . Εjus auditores nobilissimi feruntur, fericles orator egregius , Archelaus, Socrates
moralis disciplinae parens, & Euripides Trago diarum scriptor, qui sententiis utilissimis e sacro philosophiae fonte derivatis poemata sua conspe sit. Impietatis demum accusatus, & ob id Atheniensium finibus ejectus, Lampsacum concessit,
