Academicorum, et scepticorum philosophiae rationem non esse in physica omnino repudiandam, oratio Jo. Antonii Vulpii ... habita in gymnasio Patavino 8. idus novembris, anno a v.p. 1728

발행: 1732년

분량: 199페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

Neque quidquam Verbo tantum pronuntiat, quod verbo negari possit : sed , quemadmodum philosophum decet, ubique addit momenta rati num, quibus vel ab invitis & repugnantibus asisensionem extorqueat. Pulcherrimum Vero ejus Οργδοον ad alias disciplinas comparandas Dialecticam artem dico quis umquam sine admirati ne legere potuit cui simile opus nulla aetas vidit , nulla visura est : quod quamvis aliqui a

mulari conentur , numquam tamen paria facuent ; non, si se ruperint. Rhetoricorum autem libros, acerrimo ingenio maximaque cura elaboratos, & quae de re poetica philosophus noster litteris consignavit, praeclara sane , ac omnem laudis modum praetergressa, in praesentia omi to ; ad nostrum enim institutum minus pertunent, nec alioqui eximiis laudatoribus carent. Venio nunc ad ultimum accusationis caput, quo contendunt adversarii, ab Aristotele salsa r rum principia statuta esse , utpote quae neque Corporis , neque animi sensibus ullo modo a

tingi possint ; ex quibus principiis saltas item

conclusiones derivaverit : praeterea totam ejuSphysicam disciplinam rudem esse atque ignaVam, eamque ad eXplicanda naturae opera Vires a

que industriam deficere . Fateor libentissime , Auditores , ut vobiscum sincere agam , & ne Viros egregios qui postremis hisce temporibus physicam sollertissime excoluere , debita laude fraudem , multa Aristotelem ignoravisse , quo

92쪽

rum inventionem divinae providentiae in alias aetates differre placuit 1, quemadmodum & plurima

ab hujus aetatis philoisphis ignorari necesse est,

quae posterorum cognitioni servantur: infinitus enim est atque inexhaustus rerum occultarum &admirabilium thesaurus. Fateor etiam, Aristotelem, quamquam excellenti admodum ingenio esset, erroribus nihilominus obnoxium fuisse, quos videlicet humana natura prorsus vitare non potest.

Profecto enim , ut pauca ex pluribus hoc loco commemorem ) quod , sive Lacheum

Orbem in Cano, Wτεωρον in aere collocatum eri

stimaverit: quem Astronomi diligentissimi, tel fovit subsidio instructi, minutarum stellarum multitudinem consertissimam esse deprehenderunt: quod Cometas Luna inferiores arbitratus su rit, eosque in suprema regione aeris ex igneis exhalationibus generari docuerit: quod nervos in animalibus originem ducere a corde, & ipse crediderit , & alios persuasum habere Voluerit ; errata sunt adeo manifesta , adeo gravia, ut nullo pacto excusari posse videantur . Nisi forte aliquis in summum illum animi ardorem culpam omnem conferre velit, quo Aristoteles concitatus, qinecumque ad philosophiam pertinerent, suis voluminibus complexus est : quod recte, ac prb rei dignitate prautare , ne unius quidem saeculi , nedum hominis, est : oportet

enim antea rerum singularum quae Vincantur, accuratissime considerare , Omnium que

93쪽

effectuum naturalium saepius ac diutius perierulum lacere; ac demum, experimentis undique collectis, justum atque absolutum doctrinae corpus conficere , quod non fallacibus conjecturis ,

at certo incorruptorum atque integrorum se suum testimonio nitatur. Et sene in eo maxime

deceptus est Aristoteles , quod putaverit , suo tempore philosophiam tam longe provectam esse, ut ViX ultra provehi posset. De qua philosophi nostri opinione ita Cicero Quaestione tertia Τ

sculana: Aristoteles interes philosophos accusans, qui

existimamusent , philosophiam suis ingeniis esse perfectam, ait eos aut stulti θ os, aut gloriosissimos fuisse: sed se iidere , quod paucis annis magna accessis facta esset, Demi tempore philosophiam plane absolutam fore. Hunc autem Ciceronis locum exscribit L ctantius libro II. Divinarum Institutionum, capite XXVIII. Quanto L. Seneca sapientius lcujus verba e capite XXXI. libri VII. Natur lium Quaestionum petita , quod elegantissima sint, & ad rem mirifice pertineant, non possum sacere, quin hoc loco recitem. Ait igitur summus philosophus: auam multa animalia hoc primum

euno mus secuti ' eu quidem multa mententis ait populus ignota nobis sciet . Multa saeculis tunc futuris , cum memoria nosyri exoleterit, referian r. Pusilla res mundus est, nisi in illo quod quaerat omnis mundus habeat . Non semel quadam sacra traduntur: Eleusis femmat , quod ostendat re sentisin. Rerum natura, sacra sua non simul tradit . Initiatos nos credimus e in

94쪽

stibulo ejus haeremus. Illa arcana non promiscue, nec omnibus patent e reducta , , in interiore I aerario

elatio sunt. Ex quibus aliud hae aetas, aliud qua post nos subibit, aspiciet. Puando ergo ista in notitiam n

stram perducentur c Tarde magna promeniunt , utifuasi lasor cessat. & rursus in calce libri: Philosophia

nulla cura est. Itaque adeo nihil inmenitur ex his qua parum intestigata antiqui reliquerunt , ut multa qua intenta erant obliterentur . At mehercules si hoc totis membris premeremus, si in hoc Iumentus sobria incumberet , hoe mastores docerent, hoc minores addi ferent, x ad fundum meniretur, in quo meritas posita est: quam nunc in summa terra ery lemi manu quaerimus. Num tamen , propter nonnulla quae peccaVit

Aristoteles, vel propter multa quae nescivit, ab ejus voluminum lectione abstinendum Z cum in iis alioqui vera plurima contineantur , plurima utilia, plurima quae recentiorum ingeniis iacem quodammodo praetulere, ut longius in philos phiae studiis progrederentur. Quae, malum, impietas est, doctissimos homines, quorum opera & laboribus profeceris, contemnere, irrid re , caIumniari, ac tandem nihili facere t An putatis, Auditores , tantos progressus in physicis habiturum fuisse Caremum , nisi antiquorum inventis uti potuisset, Platonis praecipue,

Aristotelis, & Divi Augustini P Quid porro af

fert Petrus Gassendus quod non a Leucippo , Democrito, Epicuro, Lucretio, aliisque id genus philosophis mutuatus fuerit Z Essetne campus

95쪽

pus in quo ipse exsultare posset , nisi pluribus ante saeculis inventi fuissent , qui ad explicam

da naturae opera abuterentur atomorum regno

& licentia Z Eudoxum tolle, Hipparchum, Philolaum, Claudium Ptolemaeum, Alphonsum C, stiliae regem; qui Herculeis plane laboribus' Admoiere oculis distantia sidera nostris , ueraque ingenio supposuere Ii ο; jam & Copernicum tolles, & Tyclionein , &Galilaeum, & Keplerum, & Cassinum, & quantum est Astronomorum; quos omneS Veterum illorum praeceptis, immo & peccatis debemus. Ita Pythagoras, Euclides, Archimedes, Apollonius , Pappus, in erudito illo pulvere diu multumque Versati, & deformis, lineamentis, intervallis, magnitudinibus tota sere Vita. disp.

tanteS, ea eXcellentium ingeniorum monum emta reliquerunt , quae longissimo post tempore Leibnitium , Bernoullium, & saeculi nostri μάγα.

θα si Isaacum Nemetonum ad virtutis imitati nem eXcitarunt. Quicumque enim tentando &Periclitando, novas artes inVenerunt, atque imventis , hominum vitae profuerunt, quamvis haud raro in errores inciderint, memoria tamen se

piterna dignissimi sunt: duces enim & signis ros meliora & certiora excogitandi posterorum industriae se praebuerunt ia Nemo sane, nisi praeceps in judicando, probare possit Leonardi C puensis de Galilaeo judicium: quem unum censet satis esse ad omnem omnino antiquitatem d

96쪽

XXXIII

gloriae possessione deturbandam. Ego contra exustimo, quemadmodum arboris pulchritudine ac proceritate, seminis laus augetur, ita recentiorum studiis & cogitatis, majorum gloriam qu tidie propagari.

Quod vero nonnulli clamarat, Ca rerum primeipia Aristotelem posuisse, quae neque cerni oculis, neque intimo sensu comprehendi possint, in eo, ut mihi quidem Videntur, absurdi sunt. Id

enim homini vitio vertunt, quod contra m xime laudari merebatur. Vidit enim acutissime Aristoteles, ea quae sensu percipiuntur, & qu rum imagines animo formare possumus, a primcipiorum natura quam longissime abhorrere: sunt enim omnia composita & concreta ex aliorum commixtione: principia vero summe simplicia esse oportet: si enim ex aliis apta sint prioribus, jam prima principia non erunt . Praeterea principia interitus expertia esse debent, ne scilicet rerum semina umquam deficiant : quae vero sub semium cadunt, ea continenter labuntur, & fluunt omnia. siquidem , ut sapientissime ait D. Paulus Epistola II. ad Corinthios, cap. IV. -

μα ιποσκουρα , δε μῶ βλεπόμνια ιυωna . id est :sua etiniantur, ad tempus durant, suae eraero non m dentur , aeterna sunt. Magni autem ingenii est rem care mentem a sensibus, sty cogitationem a consuetudia

ne abducere ; ut ait Cicero Tusculanarum Qua stionum libro I. & quemadmodum Plato in Theaeteto scribit: κι - MAν ω ἡuν αμο oios κ

97쪽

fani sunt, qui nihil aliud esse existimant, nisi illud quod manibus palpare ac prehendere possunt. Quapropter Pythagoras ille Samius, vitae innocentia ,& scientiae magnitudine praestantissimus , teste Ovidio, libro XV. Mctamorph. v. LXII.

-- licet caeli regione remotos

Mente deos adiit: des qua natura negabat

Visibus humanis, oculis ea pectoris hausit. Non placent quibusdam ab Aristotele posita principia : Democriti atomi potius arrident, aut tritiplex illa a Renato Cartesio ingeniose excogit in materia. Sed, pace dicam tantorum Virorum, si hujusmodi principia probaverimus, non tamen Aristotelis de principiis doctrinam continuo e Uertemus : Uerum , ne probemus, multa impedimento sunt . Quis enim illa Democriti atque Epicuri corpuscula , partibus quidem praedita , sed nihilominus divisionis expertia , umquam intellexit quis vero non videt, triplicem illam Cartesii materiam , elegans esse commentum ,

cui nihil tamen solidi subsit, nihil explorati Z res tota in levi quadam conjectura posita est ,

ad quam postea , vel invitae, naturae leges a Commodantur: cum contra, singulorum homunum cogitationes ad ipsas naturae leges corrigi atque accommodari oportuisset. Hoc igitur prae-sant principia ab Aristotele posita, reliquorum philosophorum principiis; quod Aristotelis principia labefactari nullo modo possint, reliquorum

98쪽

XXXV

vero BesIlime. Quod etiam de occultis quibusdam rerum qualitatibus intelligi velim, ad quas com

fugere Aristotelem, cavillantur, cum rei naturam explicare nescit. Sapienter id quidem fit a philosopho: hominis enim prudentis est a rebus incertis assensionem saepius cohibere, neque inc gnita pro cognitis Venditare. Laudanda prosecto doctorum virorum sollertia, qui Veritatem assidue investigant, & quodammodo Venantur: sed neque illarum reprehendenda cautio , qui cum omnia attente ac diligenter circumspex rint, id se demum fateantur nescire quod nesciant. Sed plerique, dummodo nova proferanc, atque ad hanc diem inaudita, de ipsorum v ritate non valde solliciti sunt: putant enim, hominis esse ad servitutem nati , alieno tantum ingenio sapere, ac, tamquam in schola pueros, magistri dictata recitare . Hinc superbissimum oritur antiquitatis fastidium ; ut quidam se m sint concinni alicujus erroris architectos perhuberi, quam cum veteribus philosophis recta &Vera sentire . Quod illis pulchre succedere via demus ; cum enim rerum plurimarum veritas ab iis qui ante nos vixere, jamdiu fuerit occinpata ; haud raro contingit, ut nimio novitatis amore abrepti homines, in fraudem atque e rores inducantur. Multae igitur sententiae quotidie prodeunt, quas magno saepe plausu excipi videmus: at brevi tempore consenescunt adeo ac dilabuntur, ut vix ullum sui vestigium re-

99쪽

linquant. Quemadmodum enim adolescentibus

qui parentes minus reverentur, merito accidere solet, ut cum ipsi liberos susceperint, ab iis vicissim contemnantur 3 eodem pacto, qui in amtiquos philosophos, a quibus tot praeclara accopere, injuriosi & contumeliosi sunt, posteritatis

judicio plerumque puniuntur. Si quis igitur vestrum, optimi juvenes, a me quaesiverit, quo loco Veteres philosophos, quo recentiores habere debeat, auctor illi ruerim, ut

' Nullius addictus Iurare in merba magisri , unam veritatem sequatur; neque ita miretur amtiquos, ut nostrorum temporum doctissimos viros despiciat, quorum sunt in physicam merita immortalia; neque rursum recentiorum ingeniis ita aduletur, ut naturam tarditatis accuset, quasi nunc primum homines formare didicerit , ad hoc Vero tempus umbras tantummodo ac simulacra hominum, ut ita dicam, genuerit. Sed, quoniam antiquitas quo propius aberat ab ortu stes aliamina progenie , hoe melius ea fortasse sua erant m

ra, cernebat, M. Tullii verbis utor, e prima Tusculana ) si reverentia aut credulitate nimia aliquando peccandum est , a partibus antiquo Tum stare potius convenit, quam novis in dies erroribus immisceri . Hoc etenim deterior est NOVus error antiquo, quod cum corrigendi vetera spem ostenderit, nos iterum saltat , & iis qui a majorum praeceptis discedere noluerint,irri-

100쪽

irridendos praebeat. Nec tamen id tanta religione servari oportere censeo, quanta olim a Locrem sibus antiqua instituta retinebantur. Apud eos enim mos isse invaluerat, immo Zaleuci lege cautum erat, ut si quis receptam disciplinam ulla ex pariste mutare Vellet , aut novam aliquam legem suadere , id non aliter ei sacere liceret, quam si collum in laqueum induisset, ut nisi ea lex utilis inventa esset, aut nisi populo probaretur, illico ejus auctori fauces eliderentur . Minoris longe periculi res est, a nonnullis veterum philosophorum opinionibus in alia omnia abire quam leges ad salutem civium conditas, diutu

noque tempore confirmatas, temere, ac pro libidine abolere. Usurpandum igitur sepius illud

Aristotelis: ὀ Πλααν, φίλο- ό Σωκρά , ψιλωτερα η ἀλήθεια. Amicus Plato, amicus Socrates, at magis amica meritas. ita etiam : amicus Aristoteles, amicus Cartesius, amicus Gassendus, at m,giS amica Veritas. Fuerunt hi, lateor, doctissimi homines, admirabili ingenio praediti, dignissimi sane quibus multum , immo plurimum deser mus: homines tamen ; & propterea humani albquid interdum passi. Aurea sunt in hanc rem Verba Lactantii, libro VII. cap. VII. Divin. Instit.

Incredibilis est, inquit, error illorum, qui, cum alisnam sectam probamerint , eique se adtaxerint, ceteras damnaηι tamquam sad se, inanes, armantque se ad pra bandum , nee , quid defendere debeam, scientes, nec s

SEARCH

MENU NAVIGATION