Academicorum, et scepticorum philosophiae rationem non esse in physica omnino repudiandam, oratio Jo. Antonii Vulpii ... habita in gymnasio Patavino 8. idus novembris, anno a v.p. 1728

발행: 1732년

분량: 199페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

adferunt quicumque dissentiunt. Ob has eorum pertinacissimas contentiones nulla exsitis philosophia quae ad me

rum propius accederet . nam particulatim meritas as his

tota comprehensa est. Ab omnibus igitur philosophis aliquid veri prolatum suit: ii propterea laudandi,

qui ut unam conficiant doctrinae summam erroribus quammmime expertem, e singulis excerpunt ea quae probabiliora videantur. Tanta porro est naturae obscuritas, tantae sensuum & mentis

angustiae, ut de physicis jure optimo dici possit, quod olim de mimis ' Laberius pronuntiavit:

Non possunt primi esse omnes omni in tempore. Summum ad gradum cum claritatis meneris ,

Consistes aegre; sty quam descendas , decides . Cecidi ego: cadet qui sequitur. laus est publica. Igitur, studiosi adolescentes, mores qui philo phum deceant, cupide arripite, Candidos nimbrum, atque ab omni pertinacia, invidia, dic citate , obtrectandi libidine alienos , & Aristotelis dogmata, dum sine cortice natare olim possitis,& vestro judicio uti, interea cognoscite. Cujus Librum primum Physicorum , proxima schola interpretari incipiemus ia

102쪽

De meterisus Philosophis libro I. Physicorum as Ariastotele memoratis; in quo singulorum sententiae de re rum naturalium principiis De iter οὐ summatim emponuntur , ad usum studiosa Iu ventutis.

ARMENIDES patria Ele

tes , Pyretis filius, ut certe memoriae prodidit Diogenes Laertius lib. IX. cap. XXI. de Vitis eorum qui in philos phia claruerunt,Xenophanen audivit. Ab ipso autem prosectus est Zeno Eleates, quem Dialecticae inventorem serunt; ejusque rationem philosophandi, paucissimis immutatis, omnino probavit. Plato in eo Dialogo quem Parmenidem inscripsit, reseri, ab hoc philosopho unum rerum naturalium principium positum esse, quod neque prorsus infinitum esset , neque finitum . Duplices enim a8M sive caussas inducebat: unam ἀρχηsον ιηώτιω , principem , primam scilicet, alias

103쪽

-Dωσαι, id est qua in natura continerentur rac propterea Variis eas notis insigniebat; primam siquidem infinitam statuebat, secundas finitas . Infinitam illam vocabat ceterarum opificem &conservatricem ; praeterea , nulla Agura

praeditam; οἰωνσπν , immobilem I γονει μη μετεχ tris , temporis expertem λ άν is χρονω το-ουσω , quae que nullo modo in tempore esset; ἀμέθεκ- , quae communicari minime possit ;/έσεως ρ -- ουτί- , gen rationis αθsubstantia caussam ; denique ἐπι-- ον απνεαηι - , rn omnia quae Ant, distributam . Quibus omnibus certissimis atque illustribus notis Deum Opt. MaX. a Parmenide quodammodo signim cari, luce meridiana clarius est. At praeter illam principem caussam, secundas quoque ἰδέαι, sive caussas, sive naturas, ponebat ΡarmenideS, e

quibus & per quas fiat id omne quod in hac rerum universitate fit, ac proinde in quibus ipsa

met καθ a, id est singula res, proXime conservem tur. Illas vero caussas ajebat esse , ce tis nimirum classibus distinctas atque definitas ;& in rerum etiam singularum effectione 6α--, nempe terminata specie, & DraF π'ίνυας , i. e. Agura praeditas. Praeterea, illas esse, nempe substantias ; &, quatenus in suis indi duis, quae v cant, quotidie quasi nascantur, & in iisdem quodammodo intereant, cis vom, et , esse in te ore, docebat. Revocabat autem ad principem illam caussam secundas Omnes caussas, & ipsarum se tus , nempe res singulas generationi & corruptio.

104쪽

ptioni obnoxias quod enim multa esse in rerum natura Videantur, eo accidere dicebat, quod nostrorum sensuum sallacissimum sit judicium :rem quamlibet autem consistere & cognosci ope illius caussae, qua vere est quidquid est: in qua scilicet, & per quam sint Omiaia. Ita Parmentides naturam & naturae principia cum Deo confundebat, & sibi ipse adversabatur: quandoquidem caussas naturales antea fassus erat, quae a prima illa reapse distinguerentur. Opificem igitur cum opificio commiscebat , & caussarum id est rectum ordinem, perturbabat; quod philosopho maxime indecorum est. Et certe in

physico argumento adhibere metaphysicas rationes, μι ετ βουνειν est εις ἄμο-, quemadmodum Graeci loquuntur, id est a genere in aliud genus transire, atque, ut proverbio fertur, in alienam messem salcem mittere . Debent enim singulae artes, d

sciplinae, ac scientiae suis & domesticis , non aliunde quaesitis, principiis uti. Propter hanc igitur απιξίδι, sive ordinis perturbationem, jure reprehensus est Parmenides a summis philosophis Platone atque Aristotele: qui etiam in illo improbavere, quod Dr , &ως, entis nimirum, & unius nomina confunderet, tamquam si unum tantummodo esset entis genus, cum omnino plura sint: salsumque sit, in natura, tantummodo esse unum

quiddam immobile , & praeter id nihil aliud tcum contra natura in perpetuo quodam motu Versetur , rerumque multitudinem & sensibus ,

105쪽

& animo facile admodum percipiamus . Ceterum quamvis Parmenides unum tantum ens, idque immobile, κη λογον, id est fecundum rationem, imveniri dixisset; ne tamen rerum singularum V rietatem inficiari ac tollere cogeretur, quod vecordis hominis atquc insani suisset ; sensuum judicio convictum , duo tandem rerum princia Pia , eaque κατ αυσθη ν, nempe fecundum sensum,

induxit: quae calidum, & frigidum esse voluit ;teste Aristotele cap. VI. lib. I. Physicorum, ubi docet, veteres omnes philosophos principia comtraria posuisse.

De Melisse. Melissus Samius fuit, Ithagenis filius, discipulus Parmenidis, cum Heraclito etiam familiariter Versatus, eo potissimum tempore quo ita de illo male sentiebant Ephesii, ut olim de Democrito Abderitae , quem impium videlicet atque insanum esse opinabantur. Fuit Vir in republica gerenda eximius, & magnae apud cives suos ainctoritatis, qui eum classi praesecere, & ob vise tutem summopere coluere. Floruit, si Apollodoro fidem habemus, olympiade L X X XIV. Hic , Parmenidis vestigiis insistens, docuit, principi-Um rerum unum esse, immobile, atque infinitum. unum hoc esse omnia. Melissi porro argumentationem, qua id effficere conatur, in Commentarios suos retulit Simplicius, celeberrimus phy

106쪽

Physicorum Aristotelis interpres. Hujusmodi a tem est . Si nihilum esset , de hoe a sermari aliquid posset , tamquam de ente aliquo. id est, Ut ego quidem interpretor: Nihili nulla natura est: nam si nihilum esse, dicere possemus, jam de ipso nihilo ita loqueremur, ut de aliquo ente: quae inter se maxime repugnant . Sed si aliquid est , ait Melissus, aut genitum id est, aut smpiternum.

porro si genitum est, aut ex ente genitum est, aut ex non ente. Atqui neutrum dici potest . Etenim ex nonente res ulla gigni non potes , nedum rerum uni re

sitas , sive G πω . Neque ex ente id quod est, g gni potes e nam alioqui esset , antequam gigneretur. Genitum itaque non es id quod se quamobrem sem

per est , neque interuit . Nam neque in non ens mu

tari potest id quod est: quae omnium omnino veterum Ρhysicorum sententia fuit et neque in ens,

quandoquidem rursus maneret, neque interiret. Igitur

id quod est, neque genitum aliquando est, neque umquam interibit . Euapropter semper fuit , semperque erit. At cum id quod est genitum, principium habeat ;profecto id quod numquam genitum est, principio caret . Id autem quod est, genitum non est, principio itaque caret . Praeterea, quod interit, sinem habet : si igitur aliquid non interit, ese corruptionis es expers, finem non habebit . Id igitur quod es , cum sit corruptionis expers , finem non habet . Euod mero principio, sty fine caret, infinitum est. Id igitur quod est, infinitum est.

At si infinitum est , unum est . Nam si duo essent, infinita esse non possent , sed terminis inter se de A

107쪽

rentur . Infinitum autem est id quod est; entia igitur plura non sunt. At si unum est id quod est, immobile etiam est; quandoquidem quod unum est, sibi semper simile est. Muod mero sibi simile est, neque interire,

neque mastus fieri potes, neque item dolet, aut maerore aliquo a scitur . Nam si maerore assciatur, aut laboret , unum non erit ; siquidem quod motu aliquo ci tur , ex alio semper mutatur in aliud . Nihil autem

aliud est prater id quod es . quare hoc haudquaquam molebitur. Euod alio etiam modo manifestum fieri potes . Edus quod est , macuum nihil es, quandoquidem macuum nisii es. Id igitur quod est, momeri non potest. Vacuo enim , si e inani , e natura sublato , id quodes non habet quo procedat . Sed neque in se compri

mi potes : alioqui , seipso es rarius esset eu densius;

quod affirmari non potest, Iam enim non esset unum. Immo mero , quo densius esset imum ens , hoc magis acuum esset: macuum autem nihil est. Si igitur cuum non es, necesse es plenum esse . quamobrem id quod es, non moletur. Hactenus Melissus. Cujus rationem magis importunam, captiosique argumenti similem vocat Aristoteles, quam rationem Parmenidis . Falsa enim sumit, neque conci dii ; quemadmodum & ratio Parmenidis: at praeterea vitiis magis evidentibus laborat . Porro

idem Aristoteles Parmenidem ac Melissum e grege Physicorum exemit, quod scilicet in phyico argumento rationibus e prima philosophia peritis nimium abusi essent, atque unum ens immobile statuissent , contra quam a Physicis 1 ctum

108쪽

ctum sit, qui omnes unum aut plura principia mobilia & mutabilia invexere . Iccirco autem hi philosophi tam acriter & copiose ab Arist tele reprehensi & confutati sunt, ut videre est capp. ΙΙ. ΙΙΙ. & IV. libri I. Physicorum; quod

is nimirum obscuritatem verborum & sententi rum, quam illi adamaverant, ferre non posset: velletque docere , propriis & perspicuis verbis tradendam esse philosophiam, ut auditores lectoresque, magistri sententiam facile assequantur, neque in ea intelligenda aut explicanda frustra I, rent. Non certe, quod putaret, summos illos viros tam longe a communi sensu abhorruisse, ut opinarentur, nullam e sse omnino rerum dissimilitudinem: nec rursus, quod illis ridicula atque inepta dogmata vellet affingere, ut scilicet iis refellendis gloriolam sibi compararet: quod turpe quidem ac sceleri amne fuisset. Ab amigmatis igitur abstinendum est; neque sophistarum quorumdam consuetudo imitanda , qui praestigias & fallacias artis suae, Verborum lenocinio commendant, ut majorem ipsis reveremtiam apud imperitos concilient: ac , tamquam atramento sepiae , sic ambagibus & fabularum velamine semper obvoluti sunt . Nimirum ductitant, non esse naturae mysteria temere in VuLgus prodenda, sed potius, tamquam Eleusinia sacra , caute ac religiose occultanda . Sed qui sapiunt, rem unamquamque suo nomine appe,

lare amant, di si quid ipsi assidua meditatione

109쪽

veri extuderunt, non id ceteris hominibus in ligne invident, vel apud se continendo, vel ambiguis obscurisque vocabulis significando ; verum liberalissimum illum omnis boni largitorem Deum Optimum Maximum imitati, cum studiosis communicant, atque in publicum proferunt. Stult

Tum contra est, vel inepte gloriosorum, ea linqui, aut monumentis litterarum mandare, quae

intelligi nolint:

Omnia enim stolidi magis admirantur, amantfur Inmersis quae sub merbis latitantia cernunt; Veraque constituunt quae belle tangere possunt

Aures, eu lepido qua sunt fucata sonore ;ut sapienter ait ' Lucretius . Quod vitium si Parmenides & Melissus declinare voluissent, &Aristotelis censuram effugissent, & commodi re fama uterentur , & melius prosecto de P steritate meriti essent.

De Diogene Apolloniate, atque Anaximeneo

Diogeni Apolloniati, & Anaximeni visum est, infinitum aerem omnium rerum esse principium . Horum prior patrem habuit Apollothentidem, & valde claruit in physicis. Anaximenem audivit: floruit iisdem temporibus quibus & An

TagoraS. Haec autem sunt esus praecipua dogmata. Unicum elementum, ex quo fiant omnia, esse aerem: infinitos esse mundos, & infinitum inane et hos autem mundos eX aere coacemat

110쪽

& exsiccato generari. Nihil ex nihilo fieri, neque in nihilum reverti posse. Terram rotunda figura praeditam , & utrimque acutam, in media universi regione sitam esse , quae & ard ris conversione, & frigoris concretione consistat.

Hujus philosophi meminit Aristoteles libro I. Metaphysicorum, cap. III. item lib. III. Historia

animalium, cap. III. ubi ejus sententiam affert de venarum origine atque progressu . Constat autem, illum & medicinam secisse. Anaximenes, Diogenis Apolloniatae magister, Milesius fuit, sodalis, discipulus, &successor Anaximandri. Floruit, Eusebio teste in Chronico, olympiadis LVI. anno II. Hic quoque princupium rerum universarum aerem esse statuit, ex quo nimirum omnia nascantur, & in quem com rupta redeant. Ita nihil aliud esse animam n stram, quam aerem a quo temperemur: totumque mundum spiritu & acre contineri. esse enim spiratum & aerem duo nomina rem eamdem pro sus significantia. Docebat praeterea, aerem deum

esse, immensum & infinitum; & tamen gigni,

semperque in motu versari . Ea Vero quae eX aere, tamquam ex elemento, oriantur, definuta esse. generari autem terram, aquam, ignem , tamquam secunda elementa tum ex his reliqua omnia. Multa praeterea seruntur ejus dogmata ; quae quod ad hanc de rerum principiis

tractationem minus pertineant, iccirco a me prae

termittuntur. De Diqitigod by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION