장음표시 사용
121쪽
ibique ad extremam senectutem tranquille vixit; adeo erecto animo & magno injuriam ferens, ut cuidam ita eXsilium ei exprobranti: Aia niensibus primatus es ; responderit, Non ego illis, at illi mea Empedocles porro & Anaxagoras , cum ex permixtione res generari uterque docuisset, duabus rebus inter se dissidebant. Primo, quod Empedocles opinabatur , certis quibusdam temporum intervallis rerum separationem congregati nemque contingere . Putabat enim , mundum sepius genitum fuisse per separationem cujuSope res quaeque a confuso illo acervo ac permi tione discretae ac sejunste fuissent ρ, corruptum pariter tapenumero per congregationem, cujus vi redierit ad antiquum Chaos: hanc vero separationis & congregationis vicissitudinem innumerabilibus antea taculis permansisse, atque in posterum ad infinitum tempus permansuram . Ceterum, separationem Empedocles Contentionem vocabat, sive Discordiam ε, congregationem Vero, Amorem: ut ex ejus disticho apud Joannem Stobarum Eclogarum Physicarum capite XIII. manifestum est ; quod tamen nonnulli codices Parmenidi tribuunt:
id est, vertente Hugone Grotio:
Omnιa nunc mideas permixta cupidinea MDie
Nune sejuncta iterum discordi seditione.
122쪽
AnaXagoras contra , hujusmodi vicissitudinem haudquaquam probabat ; dicebatque, cum omnia ab omni aeternitate commixta & confusa suis. sent, Intellectum sive Mentem, quae nihil aliud est quam Deus, res distinguere ac separare coepisse: hanc autem distinctionem & separationem
numquam desituram, atque adeo mundum numquam interiturum. Deinde differebant Emped cles & Anaxagoras; quod nimirum hic affirmaret, principia illa quae in rerum omnium comfusione invenirentur, infinita esse, Videlicet mmnia illa quae constant e similibus partibus, puta infinitas particulas carnis, infinitas sanguinis, infinitas osseas , ligneas infinitas , terrenas inmnitas , & reliqua hujusmodi: Empedocles vero
censeret, principia ex quibus res constant tamquam CX materia , esse tantum quatuor ; Vulgata nimirum elementa, ignem, acrem, aquam, terram et quae singula deorum nominibus intagniebat. Ignem enim sive aetherem Vocabat Io-Vem ', acrem Iunonem; terram Ditem sive Plutonem ', aquam postremo Nessim ; si Ioannem Stobarum audimus loco superius allato, & Pliniarchum de placitis philosophorum libro II. Pra,
terea ponebat Empedocles duo contraria, ne pe Contentionem & Amorem, tamquam caussas effectrices, ut paullo ante dictum est. Sed jam Anaxagorae doctrinam de rerum Ορο tu copiosius aliquanto exponamus. Anna raSigitur sibi dari postulabat, ac tamquam certum H , atque
123쪽
atque eXploratum ponebat, non posse id quod est , fieri ac generari ex nihilo : quae sententia
fuit omnium omnino Veterum Physicorum. H.
jus principii gratia Physici dixere , omnia quae
in dies exsistere videantur, antea fuisse: Verum hoc ab aliis atque aliis diverso plane modo CX-plicatum est . Nonnulli enim affirmavere, n Varum rerum generationem nihil aliud esse , quam mutationem sive L lora ; cujus ope , id quod antea erat, sed alia specie indutum, mutatur, & aliam sormam sulci pit, alioque modo se habet, puta densetur, Vel rarefit. Nonnulli Vero generationem, secretionem quamdam esse Voluere, per quam id quod prius erat confusum atque permiXtum , legregaretur .& distinguer tur : interitum contra seu corruptionem , comgregationem quamdam esse diXere , per quam ea quae distincta & segregata essent, rursus commiscerentur , & in pristinum Chaos redirent . Deinde ponebat AnaxagoraS, etiam contraria ,& quae inter se repugnarent, ita confusa & commiXta esse, ut in uno contrariorum aliud dei tesceret. exempli gratia, in calido frigidum contineretur, in frigido calidum. Quod ita confimmabat. Contrariorum unum ex altero prodit rexperientia enim quotidiana nos docet, pluruma ex calidis frigida fieri , ex frigidis calida :& mel dulcissimuin , in bilem converti , quae amarissima est. Atqui hujusmodi mutationes non videntur explicari pose, nisi id quod apparet . in
124쪽
in eo quod ex oculis vel aliis sensibus aufertur, delituisse dicamus. Unum igitur contrariorum inest alteri; adeoque contraria inter se confusa& commixta sunt. His positis, Anaxagoras ita ratiocinabatur. Necesse omnino est, ut id quod fit, vel ex iis quae sunt, fiat, vel ex iis quae non sunt . Atqui id quod est, fieri ex iis quae non sunt, sive CX nihilo, ιι α nn est ; de quo Physici omnes uno ore consentiunt : igitur id quod fit, fit ex iis quae sunt. Atqui ex iis quae sunt, fieri non posset, nisi antea suisset in eo ipso ex quo generatur . Igitur necesse omnino est, ut quodcumque fit, suerit antea & latuerit in eo ipso ex quo generatur ; in particulas quidem tenuissimas & a sensuum judicio remoti . simas dispersum & dissipatum . Atqui videmus ex quolibet fieri quodlibet. Igitur πω εν τι
μέ as χθώ : idest, quodlilet in quolibet delitescit: ac propterea omnia sunt inter se mixta, atque confusa. Quamvis autem id verum sit, ajebat AnaxagoraS, n hilominus unumquodque sensibus nostris id esse Videtur , quod , propter particularum ejusdem generis multitudinem, maxime apparet eXtrim secus. Rem eXplicemus exemplo. Quamvis nublum album inveniatur sine admixtione nigri ;nullum dulce sine admixtione amari tamen quod plures particulas albas in fronte locatas habet, sensibus nostris album est: pariterque cujus plum res particulae dulces exstant, gustui dulce videtur, Eadem ratione, quamvis nulla caro inve-
125쪽
niatur in qua non insint osseae particulae ; nuuium contra os, carnis particularum cXpers: nihilominus illud in quo plures ossis vel carnis particulae in prima fronte locatae sunt, sensuum judicio est os, vel caro, atque ita recte Vocatur. Haec sere fuit Anaxagorae de principiis rerum sententia; qui hanc particularum similitudinem, pr prio , & hunc ad usum excogitato Vocabulo, ὀμοιομιέρ μὲν appellavit: quod autem rerum Omnium semina inter se permixta essent, quoque Vocitavit. Porro hanc Anaxagorae doctrinam eleganter descripsit Lucretius lib. I. de
rerum natura, his versibus: Nunc fu Anaxagorae scrutemur ὀμ.οιο χερειδον uam Gracι memorant, nec nostra dicere lingua Concedit nobis patrii sermonis egestas: Sed tamen i am rem facile est exponere eversis , Principium rerum quam dicit ὀμοιομιερει IOssa iidelicet e pauxillis atque minutis
Ossibus: sic es de pauxillis atque minutis
Visceribus miscus gigni: sanguenque creari, Sanguinis inter se multis coeuntisus guttis :Ex aurique putat micis consistere posse Aurum: οὐ de terris terram concrescere parmis : nibus ex ignem, humorem ex humoribus esse: Cetera consimili fingit ratione , putatque Nec tamen esse ulla parte idem in rebus inane Concedit, neque corporibus finem esse secandis r&uare in utraque mihi pariter ratione miritur Errare, atque illi supera quos diximus ante.
126쪽
Id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnisus omnes Res putet immixtas rebus latitarer sed illud Apparere unum , cujus sint plurima mixta , Et magis in promtu, primaque in fronte locata
auod tamen a vera longe ratione repulsum es.
Anmagoram acerrime refellit Aristoteles libro I. Physicorum, capite V.
Democritus Abdem in Thracia natus est, summo genere, locuplete in familia. Trium fratrum natu minimus suit. Incidit ejus ortus in olympiadem octogesimam, quo tempore AnaXagoras annum aetatis agebat quadragesimum. Cum s
pientiae mirum in modum studiosus esset, Ge metriae discendae caussa in Aegyptum prosectus est, deinde in Persidem, & ad Chaldaeos. Nec desunt qui eum cum Gymnosophistis in India versatum esse scribant, & in Aethiopiam usque penetrasser harumque omnium gentium doctos viros diligenter quaesivisse , & inventos cons luisse . Quod vero , ut studiis per otium V caret nulla neque familiaris, neque publicae rei sollicitudine impeditus, in montibus & spelum cis vitam degeret, insanus propterea a civibus suis judicatus est. Quapropter, ut eum sanitati restituerent, quem scilicet plurimi ob eximiam doctrinam faciebant , litteras ad magnum Hip
127쪽
pocratem Coum civitatis nomine miserunt, oranistes ne ad eos consessim venire graVaretur, periculum scilicet artis suae in tanto viro facturus. Cum venisset Hippocrates, ac Democritum adtivisset, sapientissimi hominis colloquio ita captus est, ut Abderitarum stuporem facile agnosceret, qui philosophiam a dementia internoscere non potuissent: eumque postea in familiarissimis se per habuit. Democritus Eleaticam sectam perfecit, vestigia secutus eorum qui ipsum praecessere, in primis Leucippi. Ρrincipia rerum statuebat Atomos, & Inane. Haec duo tantummodoreipsa esse in natura , docebat: cetera Vero omnia, ut refert Laertius, νενομία seu δοξ σε α rmideri nimirum, & ab opinionibus nostris ita pendere, ut ab iis precariam quodammodo naturam sortiantur. Duplex igitur rerum genus inveni-Ti ; unum earum quae mere & proprie sint, &, ut ipsius Vocabulo utar, ἐn': hujusmodi autem esse Atomos & Inane dumtaxat : aliud earum quae sunt νομω, lege videlicet aut opinione; quam in classem composita omnia corpora referebat. Petrus autem Cassendus , vir doctissimus, in
taphoram in hac voce νομο, ut eam certe Democritus adhibuit, manifesto deprehendit. Censet enim, Democritum id significare voluisse :Quemadmodum justitia& injustitia, decorum aEt urpe, laude ac reprehensione dignum, in vita civili a legum sanctionibus omnino pendeanta, ita rerum qualitates, quas Vocant, album puta &
128쪽
atrum colorem, dulcedinem atque amaritiem, calorem & frigus, in rerum natura, a vario situ atque Ordine atomorum, quasi ab lege quadam, proficisci. Quemadmodum autem leges pro te porum conditione mutari soleant, eodem semme pacto mutari situm atque ordinem principiorum ; qua ex mutatione sensibus nostris no-Vae res quotidie appareant, atque oriri videantur : quamVis materia ex qua fiunt, aeterna sit,& numquam mutetur. Ceterum atomi Dem
crito corpuscula sunt minima, solidissima , diu visionis omnis & corruptionis expertia, variis figuris praedita, & iccirco partes habentia, sed quae semper in ipsis fuerint, disjungi vero ac separari nullo modo possint . Atomus igitur , quamvis ob soliditatem partium dividi nequeat,
unde nomen apud Graecos invenit; magnitudune tamen destituta non est e qua si omnino careret, neque eam corporibus compositis impe
tiri posset, neque corpus ipsa esset. Qua de re sunt hi versus elegantissimi T. Lucretii Cari Ibbro I. de rerum natura: Tum porro, quoniam extremum tu seque cacumen
Corporis es aliquod, nostri quod cernere sensus yam nequeunt id nimirum sine partibus exstat, Et minima constat natura; nec fuit umquam Per se secretum, neque posthac esse malebit: Alterius quoniam est Vsumpars, primatue,Mima: Inde alia atque alia similes ex ordine partes
Ασmine condens naturam corporis explent.
129쪽
sua quoniam per se ne ueunt constare, necesse s
Haerere, ut nequeant ulla ratione remelli:
Sunt igitur solida primordia simplicitate raua minimis stipata cohaerent partibus arcte,
Non ex ullorum contentu conciliata,
Sed magis aeterna pollentia simplicitate r Unde neque amelli quidquam, neque diminui amConcedit natura, resermans femina rebus. Cudurique corporis cacumen extremum Lucretio non
est atomus ipsa , ut grammatici quidam philosophiae eXpertes , nimiumque oscitantes put Vere: at potius minima pars atomi, quae pars ita aliis partibus caret, ut ne cogitatione quidem dividi possit. Pars igitur semper est, neque totius naturam umquam induere potest: atque iccirco semper aliis partibus in atomo Cohaeret. eX qua partium aeterna atque indiss Iubili conjunctione atomi soliditas oritur. Cum autem huiusmodi partes numquam secretae &sejunctae fuerint, neque ad componendam at mum ullo tempore convenerint , sed in ipse
semper fuerint, propterea atomus corpus est simplex, & a compositorum corporum natura mnino diversum, quae ex primorum corpusculorum nempe atomorum conVentu oriuntur, a que in ea demum dissolvuntur. Inane autem, si Democritum audimus, corpus non est , sed spatium tantummodo Vacuum, omnique corpore destitutum , quod primis corporibuS , nempe atomis, locum practbet, eaque suo sinu recu
130쪽
pit; ipsisque admixtum , rerum gignendarum,& motus caussa est. Democritus igitur, ut facile intelligere possumus, contraria principia pinsuit, cum docuit, e solido atque inani omnes omnino res effectas fuisse. Solidum autem, sive
plenum, sive corpus, sive atomos, entis nomine donavit: inane contra, non ens appellare Voluit ; non quod inane nihil omnino esset, sed quod esset aliquod non ens, ipsi enti sive corpori oppositum. Porro mixta seu secunda corpora, docebat, Vel ex corpusculis individuis, vel ex nihilo constare oportere. Cum enim ea sit uniuscujusque mixti corporis natura , ut in partes dividi possit ; nihil vetat , nos id reapse divusum fingere: sic autem necesse est, vel atomos tandem, vel nihilum relinqui. Fieri autem nequit ut nihilum relinquatur , cum ex nihilo nihil fiat. Oportet igitur atomos relinqui : eX quibus propterea & inani omnia effecta sunt. Ignorabant scilicet veteres Physici, hanc rerum universitatem a sapientissimo & praepotente Deo
nulla eX materia creatam . propterea hoc tam
quam commune scitum statuere, Nihil ex nihilo fieri . Quod quamquam per se notum philos, phi existimarent , inventus est nihilominus rLucretius Carus , ex Epicuri schola Physicus acutissimus , qui hujusmodi effatum rationibus
confirmandum susciperet . Quae argumenta inmnia, levia magnam partem ac sutilia, neque
