Academicorum, et scepticorum philosophiae rationem non esse in physica omnino repudiandam, oratio Jo. Antonii Vulpii ... habita in gymnasio Patavino 8. idus novembris, anno a v.p. 1728

발행: 1732년

분량: 199페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

niosque philosophos , qui nihil sciri posse a

firmabant, quodammodo tueri videtur. Sed ne nimis longa oratione vobis molestiae sim, Auditores optimi, reliqua quae dicenda proposueram, Deo dante, vobisque faventibus, proxima schola

exsequar.

82쪽

SCHOLA ALTER A.

sua praecipue Aristoteli mitio evertantur. Habita in Gymnasio Patavino Kal. Μartii A. D. CIDI DCCXX VII.

NIMADVERΤI saepius, eos

qui nullum sibi cum Aristotele commercium esse volunt, quamvis interdum omnibus eum contumeliis onerent, tria nihilominus, tamquam accusationis praecipua capita, ipsi, ejusque doctrinae objicere solere : obscuritatem videlicet; sive αμεθόδει , nimirum ordinis negligentiam; & salsas de rebus opiniones. Quae singula hodierno die paullisper consider re decrevi; & si qua refellenda fuerint, refellere, si qua probanda , probare , sine iracundia,& partium studio. Ut igitur quod primum proposui, id primum eXsequar; obscuritatis librorum Aristotelis caussae plures seruntur , de quibus olim copiosam

83쪽

orationem habuit Petrus Ioannes Nunnesius , Valentinus, Eloquentiae ac Philosophiae Doctor in Academia Barcinonensi: sed earum certissima& vulgatissima illa est, tanti philosophi monumensa , corrupta, depraVata , interpolata, comfusa ad nostram aetatem pervenisse: multumque ab illo nitore abesse quem a scriptoris manu quondam acceperant. Strabo enim Geographiae libro XIII. ut eruditis notum est, narrat, Aristotelem principem omnium fuisse quos bibli thecam libris undique conquisitis instruxisse con-sset, cujus postea exemplum Ptolemaei Aegypti reges imitati fuerint, condita illa celebri Al xandrina . Hoste autem libros, eodem Strabone teste, Aristoteles morti proximus Theophrasto Eresio tradidit, quem sibi succedere in docendi munere voluerat. Theophrastus porro v lumina sua omnia Neleo cuidam Scepsio testamento legavit; qui Scepsin ea deportavit, m riensque haeredibus suis reliquit, hominibus litaveraturae omnis eXpertibus, qui ejusmodi supe lectile tam delectabantur,auam gaudet speculo caecus, quam pectine calius ..Ii vero cum audivissent, Attalicos reges , quia bus eo tempore Scepsit parebant, insignem brubliothecam instituisse; ne librorum possessione inviti spoliarentur, eos in abdita quadam specu sepelivere, ubi centum triginta ferme annoS delituerunt , situ ac vermibus laede vitiati . Ρ stremo cum in manus nonnullorum pervenissent

84쪽

ex Aristotelis ac Theophrasti progenie, abiis Apelliconi Tejo venditi sunt, Peripateticae philos

phiae amatori, sed librorum magis cupido, quam disciplinis erudito. Hic Aristotelis monumenta, quae nonnihil detrimenti ceperant , statim d scribi curavit, lacunisque perperam expletis, ut deinceps corruptissima legerentur, effecit. Paullo post autem Apelliconis mortem, cum L. Cornelius Sylla Felix Athenas occupavisset, hujusmodi hibliothecam inde sublatam, Romam secum asportavit. Qua in urbe Tyrannio Grammaticus, Aristotelis memoriar studiosissimus, venia ejus libris utendi a bibliothecae praefectis impetrata , eos librariis iterum describendos dedit:

qui cum illa quae scripserant, cum antiquo eraemplari , unde sumta fuerant , conferre neglexissent, corruptarum lectionum numerum in. gniter auxere. Hactenus Strabo. Plutarchus a

tem in vita Syllae huic Strabonis narrationi asdit, Andronicum quemdam Rhodium a Tyra Dione illos accepisse , atque in vulgus edidisse maculis iis deformatos quas hodie in illis passim deprehendi dolemus . Atque haec prima & p tissima obscuritatis librorum Aristotelis, caussa est, quae fato potius, quam ipsi scriptori tribuemda . Secunda quidem caussa ipsum Aristotelem auctorem habet, qui scilicet cum philosophiam aperte ac perspicue studiosis hominibus tradere

statuisset, neque eam sabularum atque aenigmatum involucris obtegere vellet, quod superiores

85쪽

philosophi ante ipsum secerant, ne tamen a s pientibus in odium atque inVidiam traheretur, quod canestem disciplinam profani vulgi manibus indigne contrectandam eXposuisset , pressa 1ccirco & subobscura in acroamaticis libris ducendi ratione usus est : quam sollertes quidem homines, multarumque litterarum praesidio i structi, adhibito studio, intellecturi essent; simpidi vero & rudes, omnino eXplicare non posisent. Quod Aristotelis consilium justis testim toribus, laude potius , quam reprehensione diagnum videbitur ε, qui noverunt, dissicillimum& valde periculosum esse veterem docendi consuetudinem subito immutare, ac majorum instia tuta nimia festinatione convellere. Ceterum P

ripateticae familiae philosophos, Aristotelem imulatos , a fabulis in scribendo abhorruisse, pi neque ac perspicue locutos fuisse, testis Iocuples est Maximus Tyrius Dissertatione XXII. his ve

ροτμ'- m. ώλ ίνοι. quae Latine ita Uemtuntur: Vis igitur , relicto Aristea, Meles ora, fles Epimenide, relictis poetarum fabulis sty aenigmatis , ad philosophos qui a Lyceo eu Academiae amoenitate n

men habent, animum conmertamus f Siquidem hi nec fantas , nec rerum 'inrborumsue obscuritatem , neque

86쪽

. XXIII γ

manitatem amant, merum sermone populari, sensu mperto rem solent proponere. Porro , ut Plautino proe verbio utar, Eui e nuce nucleum esse moli, frangit nucem.&, quemadmodum ait Epicharmus,

Nonnisi laborum pretio dii bona noιis mendunt. In genio acri opus est, assidua meditatione, voluptatum contemtu, constantia denique singulari, ut earum rerum cognitionem adipiscamur, quae cognitae supra Vulgus hominum nos eXtollunt, Deoque proXimos redduut : ' neque enim letia , aut ludicra petuntur Praemia . Tertia obscuritatis

caussa in libris Aristotelis, ad ipsos lectores pertinet ; estque Graecarum litterarum ignorantia& neglectio: sine quarum adminiculo, in Aristotelicat sapientiae adyta penetrare Velle, ejusdem insaniae fuerit, ac si quis pennis destitutus, sola brachiorum jactatione, avium Volatum imutari in animum inducat. Hinc tam multa Scholasticorum somnia prodiere , hominum sane aciniorum , sed ab omni saepe elegantia doctrinae, ab omni eruditione alienissimorum: quos Gra cat Latinaeque linguae prorsus eXpertes, &, quod magis miremini, harum rerum inscitiam stolido quodam fastu & contracto supercilio plerumque ostentantes, illotis manibus Aristotelis philosophiam tractare non est veritum: sed hi t

87쪽

men nubem pro Iunone, quod olim Ixioni comtigisse legiinus, amplexati sunt. Ab hominibus enim semidoctis decepti, qui Aristotelis volumina e Graecis Latina facere conati fuerant, momstra opinionum summo philosopho assinxere, &pro thesauro carbones Peripateticae disciplinae studiosis obtrudentes, antiquam scholae faciem p nitus invertere: quae, nisi postremis hisce temporibus doctissimi homines ei opem tulissent,

nihil jam de pristina pulchritudine, nihil de Veteri majestate retinuisset. Quo fato autem si ri dicam, Auditores, ut nonnulli , qui se ph Iosophos appellari volunt, ornamenta dicendi ,

easque artes omnes quae ab humanitate nomen

habent , despicatui ducentes , eruditoS VirOS , multoque ipsis praestantiores, quasi litterariam quamdam plebeculam contemnant 8 si qui autem ex his carmen fortasse scribant, eos vero indignos esse censeant qui vel philosophiae nomen pollutis labiis pronuntient 8 Poetarum enim , Grammaticorum, Rhetorum, Criticorum, HL soricorum, omnium denique qui mansuetioreS Musas amamus, hanc esse conditionem putant, quae olim fuit procorum Homericorum , qui Penelopae nuptias frustra petentes , cum domi na potiri non possent, ancillis interea commiscebantur . Horum igitur severissimorum homunum judicio, Ρarmenides, Empedocles, pleriuque Pythagoraeorum e Graecis, Lucretius e L

tinis , ingens flagitium commisere , quod phi

88쪽

losophiae decreta carminibus tradere ausi fuerint r& magno illi Galilaeo qui proavorum nostr rum temporibus floruit, succensendum est, propterea quod rerum caelestium contemplatione nonnumquam intermissa, Ludovicum Areostum in manus sumeret, ex ejusque lectione mirificam voluptatem perciperet. Paucissimi sane homines, qui aliquo ingenio praestarent, ac liberali doctrina tempestive exculti essent, apud quos poetica facultas gratia non valuerit , ullis umquam saeculis eXstitere: quam si qui oderunt, ii nullum fere bonarum rerum gustum habent. Sed ad propositum revertamur. Aristotelis itaque or tio Graece quidem scientibus, pura, perspicua, candida, pressa, tota denique Attica est: iccirco a Dionysio Halicarnasseo summo Rhetore,

a Simplicio , a M. Tullio pleno ore laudata ;cuius illa verba sunt in Academicis Quaestionia

huS: Flumen orationis aureum fundens Aristoteles. Des,

nant igitur ignavi homines de nimia Aristot licorum librorum obscuritate queri : suam potius inertiam, suas delicias accusent. Vos cointra, optimi ac strenui adolescentes, Graecis: si teris operam date, . quarum vobis in hoc cele'. herrimo Gymnasio excellentes magistri defuturi non sunt: harum enim lumine illustrati, & confirmati praesidio, illitteratorum hominum tumultuS compescere poteritis, qui cum ipsi caecut,

ant, minus lucere solem clamant.

- Quae cum ita sint , miror quid in mentem

89쪽

venerit nolinullis, Aristoteli, Dialecticorum mmnium principi, --, id est ordinis in docendo negligentiam, Objicere et quae, si memini, altera est ex tribus precipuis criminationibus, inutio orationis a me propositis. Proh deum atque hominum fidem Aristotelem, ordinis amantis. simum, in tradenda methodo facile principem, Logicae Analyseos inventorem, a recta docendi via tam longe aberrasset Nonne Aristoteles, priusquam aliquid tractare aggrediatur, de meth do qua uti decreverit in ea re explicanda, plura verba facit Z Nonne iis partitionibus utitur quae&res ipsas obscuras multa luce circumfundant, &discendi cupidis multum adjumenti afferanti A que in Physicis quidem eam methodum adhubuit, quam Graeci σαυθε ta, Latini compositionis vocant. Orsus enim a principiis, partibus, tau sis , summisque proprietatibus corporiS natur

sis quam tractationem absolvit in libris-ς φης ο ροασεω , sive de Physico auditu progreditur deinceps ad ea quae ex principiis constant, ad effecta, ad ipsa corpora naturalia consideram da : simplicia primum , caelum videlicet atque elementa ; tum composita e simplicium commi tione : quorum alia quidem imperfecta sunt, ut ea quae in sublimi gignuntur, atque ideo τα ροτέωρα vocantur, alia vero persecta, qualia sunt metalla,& viventia omnia. In viventium autem gen re, primum ea quae ad ejusmodi animam per tinent, unde stirpes atque ipsa animantia adolescunt:

90쪽

seunt: secundo, quae ad sentientem: postremo, quae ad intelligentem , mentem scilicet humanam, accuratissime persecutus est; ut nimirum in homine, perfectissimo absolutissimoque naturae opere, cujus caussa cetera omnia compar,

ta sunt, finem disputandi saceret. Ut enim v teri proverbio sertur, ibi Physicus desinit , ubi Medicus initium sumit. Quod & Sacrarum Litterarum auctoritati consentaneum est, a quibus docemur, ut sapienter animadvertit Lactantius Divinarum Institutionum libro II. capite VIII. hominem fuisse ultimum Dei opus ; es sic inductum fui se in hune mundum , quasi in domum Iam paratam 9 instructam . illius enim caussa facta sunt omnia. Ethica vero diversa plane ratione tractat Arist teles: in iis enim docendis utitur WΘοδω τῖ - , sive resolutionis, a summo scilicet bono exordium capiens, ac deinde ad ejus caussas, ne pe virtutes, considerandas, & ad ejus principia,

κηαυρε- videlicet, siVe electionem , ac mis, seu moluntatis libertatem, paullatim progressus. In

omnibus autem philosopniae partibus id observare consuevit Aristoteles, ut primum proponat ea de quibus quaerere ac disputare instituit: tum veterum sententias in medium afferat: deinde illas accurate examinet , ut si falsas invenerit, argumentis refutet ; sin autem veras deprehenderit, laudet, atque in suos usus adhibeat. Ρωstremo suam ipse sententiam explicat, stabilit, confirmat, inductione, syllogismo, auctoritate.

D L Neque

SEARCH

MENU NAVIGATION