Academicorum, et scepticorum philosophiae rationem non esse in physica omnino repudiandam, oratio Jo. Antonii Vulpii ... habita in gymnasio Patavino 8. idus novembris, anno a v.p. 1728

발행: 1732년

분량: 199페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

tempore jam pridem explosam fuisse, testatur Cicero lib. 1. de ossiciis ; quod rerum nullum dia

lectum reliquissent , ut ad Uisis intentionem aditus

esset. si Etate demum Iuliani Imperatoris Pyrrhoniam disciplinam obsoletam , & oblivione paene sepultam suisse, tum Pyrrhoniorum pleroΩque libros intercidisse , ex fragmento quodam operis ipsius Iuliani satis constat.

Duas autem gravissimas caussas Academici &Sceptici habuere, quamobrem certam absolutamque scientiam e medio tollerent: sensuum α)cum eXternorum tum intimorum infirmitatem, ac rerum ipsarum cognoscendarum obscuritatem. Cum enim Veritas nihil aliud sit , quam comvenientia rei perceptae cum judicio mentis per cipientis; multa propterea sunt quae cognitionem dubiam atque incertam faciant. Ac primum inmnium , ad Veritatem obtinendam, scire nos oporteret, species aut imagines corporum e X trin

secus advenientes, 3 si tamen ullae sunt hujusmodi ,

' i Idem lib. 3. de Finibus t Qua anue, cato, a te dicia fiunt, e dem , inquam , dicere posses , s sequerere Urrhonem , aut Aristonem ------ Hos ne igitur laudas, GV hane eorum sententium sequi noseenses oportere e Minime vero istorum quidem, inquit. Cum enim miri tu hoe proprium sit , earum rerum quae fetundum naturam fint, habere dilee1um ; qui omnia sic exaequaverunt , ut A utramque partem ita pariarriderent , uti nulla selectione uterentur , virtutem ipsam fustulerunt. Loquitur apud Ciceronem Cato, Stoicorum praeceptis addictus. 23 Sensuum tum externorum &c. J ob hasce duas eaussas, & ipse Aristoteles lib. 2. Metaphysie. eap. I. fastus est, dissicilem admodum esse adeptionem veritatis . 3 Si tamen ulla sunt hujusmodi imarines I Rerum similaera non solum esse, verum etiam corporea esse, ac de corporum superficie

32쪽

modi imagines si omnino similes esse corpori

bus unde prodeunt. Deinde nobis exploratum eo se deberet, aerem, vel aliud corpus interjectum, per quod rerum simulacra transeunt, nihil iisdem Ossicere, quominus inviolata & integra ad sensus ipsos perferantur. Τum certo sciendum e set, a sensibus, postquam imagine rei commoti atque excitati fuerint, fidem omnino servatam, eaque in cerebro, ministerio nervorum, vestigia impressa fuisse, quae rei speciem accurate in ipso describant. Neque minus cerebri fidem manifestam & perceptam esse oporteret,

dum ab eo mens admonetur. Postremo illud vel maxime constare deberet, mentem a cerebro admonitam, certam & stabilem de re objecta sententiam tulisse. Haec autem omnia ita comparata sunt, ut nullo studio, nulla industria philosophus quantumvis acutus argumenta imvenire possit quibus eorum Veritatem ostendat. . Neque enim rerum imagines rebus ipsis omnino similes esse contingit; quis enim dixerit, simulacrum Arboris ut hoc potissimum exem

abrasa per totum orbem Volitare , pluribus disputat Lucretius lib. Α I Omnino similes esse eorporibus unde prodeunt J Sex. Empiricus lib. I. cap. 7. Pyrrh. hypotyp. -περ si . ἀγνοῶν suo Σωκράrhυ, εικ

Quemadmodum enim qui ignorat quidem Socratem, sed eius imaginem conspexit, nescit an limitis sit imago Socratir sie er intellectus passiones quidem senseum sub pectans, externa autem non intuens , ne hoc quia

33쪽

plo utamur nihil omnino ab Arbore ipsa, quam exprimit, discrepare Θ Arbor prosedi videri ac manibus tangi potest, solida est neque

loco movetur: contra, simulacrum Arboris ac em oculorum fugit, ac tactum respuit, cum tenuissimum sit, maximeque fluxum , ac mobile. Demus tamen, posse rerum naturaS, hujuscemodi imaginibus penitus declarari ; nonne corpus quod inter sensum ac rem objectam pinsitum est, varias mutationes accipere solet Non

alia certe caussa est, cur earumdem rerum C

Iores, alii nobis vesperi, alii sub meridiem videantur : & cur olim purpura Tyria quod testa

tur i) Julius Pollux in Onomastico Solis ra

diis exposita, hilarius eHoresceret, in umbra Ve- To nitorem prorsus amitteret. Mare item, si longe spectetur, adventu diei purpurascit, tempessate ingruente nigrescit, plerumque caeruleum apparet. Eodem pacto, pro Vario lucis appulsu, item pro diverso oculi positu , atque aspectu, mutari solent colores in opalo gemma, in collis columbarum, in bullis quas pueri excitant eX aqua saponi admixta, in segetibus vento fluutantibus, in agro pisis consito, nunc secundum longitudinem, nunc oblique spectato, in sericis denique villosis: quae res omnes a Latinis prin

34쪽

Pterea mersicolores appellantur. Sexcenta sunt alia generis ejusdem. Quod ad sensum attinet, est quidem sensus affectio, qua inviti commovemur, atque, ut Pyrrhonii loquuntur , t organa Vero sensuum nullum judicium de rebus eXercent, neque in ipsis veritas , aut falsitas locum habere potest : tantummodo rerum imagines accipiunt, & quid sibi appareat, summa fide memti exponunt: quemadmodum vero Uarias notiones si) componere atque dividere, ita judicare solius mentis ossicium est. Quapropter semsus quilibet cum Sceptico philosopho non inepte comparari potest, qui, ut ait Sex. Empiricus Pyrrhon. hypotyp. lib. I. cap. T. γ - --

dicit, assectionem quam sentit, annuntiat, sine u la prorsus opinatione ; ntiat de iis qua extra sunt rotis Urmans. Cum igitur sensuum , testimonium sit, non judicium , age vero , . quam illud testimonium sit stabile, consideremuS. Pr secto, sensus ne in uno quidem homine semper eosdem invenimus, nedum in pluribus. Non idem est visus in juvene atque in kne: 1 non eadem utrique jucunda & molesta sunt. Lurida fiunt , quacumque tuentur arquati, ut

componere atrue dilidere J Vide Aristotelem Metapbysicorum lib. 6. cap. 3. de lib. s. cap. II. ι Horatius Epist. r. lib. I. v. q. Non eadem es atas, non me ι.

35쪽

ut ait Lucretius lib. 4. U. 333. nempe morbus immutat aspectum. t) Formota videntur amatoribus eae mulieres quae insigni aliquo corporis vitio laborant . Amor scilicet loliginem mculis offundit. In pluribus autem hominibus quanta membrorum Varietas est, quibus ad sentiendum utunturi norunt id medici, qui ea dis. secta & aperta viderunt. Ex quo efficitur, semsuum quoque ipsorum dissimilitudinem quamdam esse. Nihil igitur mirum, si ea quae in omnium aspectum incurrunt, diversa tamen singulis haud raro videantur: ut propterea necesse sit, ipsorum experimentorum fidem , quae firmissima & certissima esse deberet, interdum la-hare . Audite, quaeso, Senecam Naturalium Quaestionum lib. 7. cap. ii. Illo 'so tempore, inquit, quo cometae apparent, inter Ipectantes de habitu

illorum non conmenit: sed prout cuique acrior acies aut hebetior, ita dicit aut Leidiorem esse, aut rubicundiorem , stes crines aut in interiora deductos, aut in ut

ra dimisos. Porro, quemadmodum difficile invenias duos tantum homines eadem omnino sa-cies

Cur autem senes praeterita tempori mirentur , & Iaudibus extollant a praesentia vero despiciant, atque accusent , copiose ae eleganter ostendit Balthastar Castilioneus initio libri 1. de Aulicorquem locum si quis legerit, operae pretium faciet; plurima enim pulcherrima , & hue spectantia continet. I Formosa videntin J Lucretium consule sub finem libri quaruti, & Horatium Sat. 3. lib. I. v. 38. Ideo servus iIle apud Terentium Eunucho Α. 2. Sc. I. v. I9. sc exclamat: Dii boni, quid Memorbi est ρ adeon bomines immutarier Ex amore, ut non cognoscas eum

36쪽

eie, iisdem omnino oris lineamentis, cujusmodi erant Menaechmi illi Plautini, si

Ita forma simili pueri, uti mater sua Non internosse posset, qua mammam dabat, Neque adeo mater sto, quae illos pepererat ;quod si aliquando serie contigerit, in prodigiis habetur; sic evenire viX potest, ut in uno atque altero homine par omnino sit oculorum, aurium , Viscerum, ac praecipue cerebri conχrmatio. Quod quidem cerebrum, ara illa mentis, cogitationumque ossicina, varios magnitudinis modos obtinet; pro figura scilicet, atque ambitu capitis, in quo continetur. Plurimi autem refert, humani animi quali in domicilio locati sint: nec parum sane momenti habet ad ingenii ho-nitatem , rationis perfectionem, vimque mem riae ipsa corporis, & singulorum Viscerum temperatio. Ε sensuum igitur, ac Σ cerebri varietate miram judiciorum discrepantiam exsistere necesse est: unde tritum illud vulgi sermone Proverbium, auot capita, tot sententia. 3 Τandem animus hominis, qui sensibus utitur, tamquam nuntiis rerum, atque interpretibus r

I Plautus prologo Menaechmorum, T. I9. Contra M. Tullius in Lucullo, Fae enim , inquit , antisuos illos Servilios , sus gemini ' runt , tam similes quam dimntur: num censes etiam eo em fuisse e non rognoscebantur finis; at domi: aon ab alienis s at a suis . 2 Ae cerebri marietate J Vide Galenum νανας ἰαξικῆς, sive Amtis Medicae, eap. I x. & sequentibus. 3 Inter hominem & hominem differre plurimum, copiose disputat Sex. Empiricus Pyrrhon. hypotyp. lib. I. cap. I . t. --

37쪽

& ad quem demum pertinet veri salsique judicium : quomodo exploratum habebit, se illorum testimonio haudquaquam circumveniri, aut in errorem induci quomodo cognoscet, rem sibi sicuti est, enarrari' cum ipse sui naturam ignoret , neque scire possit, quibus vinculis cum corpore conjungatur, qua ratione ad ejus motum moveatur, & utrum e rerum imaginibus sibi extrinsecus oblatis veritatem ipsi colligere liceat, necne. Cum igitur humani animi natura penutus abstrusa sit, ignotae, quae naturam consequuntur, proprietates, si jam veri & falsi regula nulla esse videtur, ad quam judicia rerum dirigantur: adeoque omnia philosophorum de rebus obscuris decreta, ejusmodi sere sunt, ut everti disputatione possint. Hactenus de sensuum atque intellectus infimmitate dictum est: nunc de rerum cognoscemdarum obscuritate paucis agamus. Itaque si res ipsas considerare aggrediamur, inveniemus, duabus potissimum de caussis, ad intimam earum cognitionem nobis praeclusum esse aditum: nimirum quod continenter labantur, & fluant mmnia, neque quicquam sit in universo, quod vel minimo temporis puncto eumdem omnino st

tum retineat: deinde quia nihil sciri plene ac persecte potest, quin una sciantur reliqua omnia. Ac Heraclitus quidem rerum inconstantiam &

I Iam veri DN regula &e. J Vide Sex. Empirie. Iib. 2. cap. s. saepius memorati operis. Di i mod by Eoo

38쪽

mutabilitatem sepienter flumini comparabat: aje-hat enim, qui bis idem flumen intraverit, umquam inventum esse neminem: quod videlicet prioribus aquis transeuntibus novae semper adveniant . ita prorsus accidere, ut cum quis ad rem aliquam cognoscendam animum appellit, ea protinus in aliam faciem se convertat; neque propterea ullum comprehensioni locum relinqui. Corpora enim omnia e quibus rerum natura constat, vel moveri & mutari pergunt, vel quamquam interdum quiescere videantur, nihilominus occulta quadam vi ad motum & mmtationem nituntur. Propterea Ρlato in eo dial go quem Cratylum inscripsit, rerum labentium caducarumque naturas intueri propius, atque comprehendere, non humanae imbecillitatis, at divinae cujusdam esse sapientiae, his verbis signi

i. e. Pherephatta nomine complures terrentur e rectae sane nominum imponendorum rationis imperitia. nam mutato nomine, Persephones miscem spectant, ae proinde formidabile 'Didetur illis superius i lud vocabulum . id autem significat, deam illam esse

39쪽

sapientem . quandoquidem illud sapientiae nomine eense

situr quod in tanta rerum ultro citroque commeans

um misi tudine, res contingat ηυ palpet, illarique δε-lide comprehendat atque assequatur idest αναγ-

eur Φιρ αφα, aut quid simile, propter illam His kra ta ἀφερημου, i. e. comprehensionem rerum qua fluunt, mutantur; qua quidem sapientiae mi atque scacia e sistit. Itaque Orcus, qui sapiens est, cum illa quae hujusmodsi est, consuescit . Nune irem nominis appella tionem paullulum declinant atque inflectunt, elegantisses menusia pronuntiationis rationem habentes massis, veritatis, sty ΦιρρδανJ - vocant. Claudius quoque Ptolemaeus, vir summuS, lib. r. cap. I. μαθηματια - rerum in quarum investigatione Physici versantur, obscuritatem ingenue confessus est. Cum enim, Aristotelem secutus, Fia

θεωρητι re, trι a genera contemplati a doctrinae posuisset, ph icum, mathematicum, metaphysicum, quod ipse appellat: horum duo, nempe nut phusicum eu physicum , ait esse potius εικασί- ω κα ἀλουψιν ςηιλονικώ, conuecturam, comprehensionem quae scientiam sciat: metaph icum quidem, ψω Ἀαφανὶς ασύ, ε' αμπι ορον, propter Vsius omnino latentem , i) intactilemque naturam: phrsicum Vero . ἀ ἡ ἴλης λαπν ε αικλον, propter maceriae instabititatem, obsu

I Intactilemque J Usus est hae voce Lucretius lib. I. v. 438. Sin intactile erit , nulla de parte quod ullam Rem prohibere queat per se transire meantem: ιicet hoc id erit vacuum, quod inane vocamus. Disitir g by le

40쪽

φιλοσοφοῦνας, ut propterea numquam sperare liceat , phia

losophos de his ullo tempore consenseuros. Et hanc esse caussam crediderim, cur Isaacus NeVutonus, recentiorum geometrarum facile princeps, di,

Iosophiae Naturalis Ρrincipiorum Mathematic rum lib. 3. in Scholio generali Proposit. XLII.

haec de rerum substantia assirmare non dubit verit : auid sit rei alicujus substantia , minime co

gnoscimus. Hidemus tantum corporum Aguras eu colores , audimus tantum sonos , tangimus tantum superfries externas, olfacimus odores solos , tu gustamus f pores: intimas substantias nullo sensu, nulla actione r

flexa cognoscimus. i)Quis porro ullius rei cognitionem plenam atque

1 Quod idem Iueuientis admodum verbis olim pronuntiare non dubitaverat Petrus Gassendus Exercitationum Paradoxicarum adversus Aristoteleos lib. 2. Exercitat. 6. Igitur, inquit , paucis ad hac respondere se posu-s. Frimum non videri illos esse natura ini rios , qui ut natura nihil detrahunt, fle plusquam par ess, non a ieiunec ρον enim iniuria viderer, em dicere quod non sis , er non dicere quod D ): ae qui proinde eoncedunt indidisse quidem naturam omnibus hominibus sciendi desederium ; at non tamen piendi mel omni modo , vel omnia. Hine quamdiu desiderant homines omnes seire plurisa , er terexIerientiam, in quatenus ilia apparent , verum es , quod natura duce illa scire desilerant: at Liatim ae materea volunt, er naturas intimas , in ea fas necessarias fise , iam Me scientia genus est quia naturam angelicam, vel etiam δυinam attineat, nec homunciones deceat; quotis ea er hoe desiderium dici non potest esse a natura. Videlicet omnes homines pari modo de erant immortalitatem: at quis rensat, Me deside-σium inditum esse a natura , per quam potius statutum es omnibus hο-minibus semel mori P Quare aet quoniam, quantumeamque velint homines umquam morἰ, ex eo tamen quod nullus sit qui asequatur immortalita rem, colligimus, tuti desiderium minime esse naturale; se tallisere ρ sumui , quoniam nullus hominum est qui minima νei naturam introspectam habeat , desiderium natura non esse , quo perspectam habere per

optet . . '

SEARCH

MENU NAVIGATION