Academicorum, et scepticorum philosophiae rationem non esse in physica omnino repudiandam, oratio Jo. Antonii Vulpii ... habita in gymnasio Patavino 8. idus novembris, anno a v.p. 1728

발행: 1732년

분량: 199페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

κ DEDICATIO.

ne esses, Praestantissime Senator. Nunc reliquum est, ut ΤΕ orem atque obtester, ut, si Amplissimae Dignitati tuae plurimum tribuo ; si TIBI, carissimis Pignoribus , atque universae Familiartuae laeta & prospera omnia a Deo optimo M ximo & precor, & opto ', quod sacere ex animo numquam desinam; haec opuscula humane atque hilare, tuo more, eXcipias, meque in tui census Volumine adscribas. Vale, ac Reipublicar& Litterarum bono diutissime vive.

Patavii. Nonis Ianuarii. CIPIDCCXXVIII.

62쪽

vatione det P. F. Gio. Pellegrino GaIlas , Inquisitore di Parida, ne i Libro intitolato e Io. Anton ιι Uu ριι , PM-Mae Professoris ιn Grmvasio Patavino , sebo duae, ec. non essereosa aleuna contro alia Santa Fede Cattollea ἔ e pari mente, per Attestato dei Segretario Nostro, niente contra Principi, e buoni costumi; concedi amo Licen Ea a G1 πρe Comino Staminpatore in Padova , che possa essere stam pato , osservando gli

64쪽

SCHOLA PRIMA.

De Aristotele, euiniue laudatoribus, fureprehensioribus.

Habita in Gymnasio Patavino III. Kal. Martias A. D. CIDI DCCXXVII.

H Y SIC A M disciplinam ,

Triumvirum Litterariorum jussu , Augustique Senatus Veneti decreto, studiosis dolescentibus ex hoc illustri loco traditurus, & Aristotelis dogmata, ut VetuS mOS est hujus celeberrimi Gymnasii, potissimum explicaturus, id mihi primum omnium faciendum esse judico, ut de Aristot te ipso, ejusque scriptis pauca quaedam comm morem ; quae apud eruditos quidem viros, &in antiquitatis cognitione diu multumque ve satos vulgaria fortasse fuerint, sed tamen, quod ea scire juventutis intersit, praetermitti non debent. Quod cum praestitero, nonnulla deinceps de hujus philosophi, totiusque Peripateticae scho-

65쪽

lar amatoribus, nonnulla item de inimicis ac reprehensoribus, hodierno die , quam brevissime potero , adjungam et perendie autem , quaenam praecipue Aristoteli vitio dentur , eXponam, &utrum jure , an injuria, sedulo inquiram et pin

stremo, quid iri tanta opinionum licentia, quae nunc auctoritatis jugo penitus eXcusso, plurim rum mentes inVasit, cordatum hominem ag re deceat, sine ullius offensione declarabo.

Aristoteles igitur, Peripateticorum princeps, Stagiris natus est : quae urbs in Thraciae Mac doniaeque finibus olim sita suit, ac propterea modo huic, modo illi provinciae attributa. Ρ ter illi Nicomachus; qui in majoribus suis M

chaonem , medendi arte praestantissimum , numerabat: cujus nomen Homeri carminibus va, de celebratum est. Hic Nicomachus, aVitis V

. stigiis insistens , & ipse medicinam fecit: ejus. que opera usus est Amyntas Macedoniae rex, Ρh lippi pater, Alexandri Magni avus, vir bellica Iaude excellens. Mater Aristotelis Phaestis, sive Phaestias, appellata fuit. Natus autem est Olympiadis XCIX. anno I. Archonte apud Atheniemses Diotrephe, ut Diogenes quidem Laertius, &Dionysius Halicarnasseus memoriae prodidere . Parentibus vita iunctis, dum ipse admodum t Ner esset, Proxenum quemdam Atarnensem ed

catorem invenit; a quo liberaliter puerili doctrina insitutus, poeticis & rhetoricis studiis nimum summopere excoluit : cujus rei testes olim

66쪽

olim fuere Quaestiones Homericae ab ipso ad lescente conscriptae, quae jamdiu interciderunt. Anno aetatis XVII. oraculi Delphici jussit, Athenas migravit, eo consilio scilicet, ut ceteris omnibus posthabitis, aut certe in aliud tempus dii, tis, uni philosophiae operam daret. Ea in urbe viginti annorum spatio Platonem in Academia docentem audivit, ab eoque sapientiae praeceptis imbutus est. Plato vero, teste Ioanne Philopono, cognomine Grammatico, in libro de mundi

aeternitate contra Proclum , Aristotelis ingenium adeo probavit, ut eum M ῶν - λατυβεις, mentem videlicet schoia, ejusque domum οἶκον τοῦ φαγν-ου, domum lectoris appellaret; quod nimirum in libris pervolutandis dies nocte1que consume ret. Porro cum ab eodem Platone Xenocrates

Aristoteli studiorum societate junmas esset, dolebat saepius vir divinus, asinum se equo junxisse: ajebatque, calcaribus Xenocratem, freno Arustotelem indigere. ortae sunt postea inimicitiae praeceptorem inter ac discipulum: quarum, aliae ab aliis caussae narrantur. Sunt qui scribant, Arbstotelis mores Platoni displicuisse, vestis item g nus, quo maxime splendido ac molli utebatur,

comam praeterea, tonsoris manu accurate com

positam, incessum fastidii atque arrogantiae plenum, faciem denique ad risum paratam, & comtemtum quemdam praeseserentem : quae omnia ab illius temporis philosophorum , potissimum vero platonis, modestia & frugalitate aberant Λ a. sane

67쪽

sane plurimum. Quod autem Aristoteles, m gna sectatorum caterva stipatus , Academiam imgressus fuerit, ac Platonem dialecticis argutiis,& sophistarum fallaciis circumvenerit ; qua re turbatus Plato domum suam se receperit, docendique lacultatem deinceps illi permiserit, s hella videtur ab Aristoxeno, Aristotelis discipulo, conficta; qui magistro vehementer iratus , quod ipsi Theophrastum ille praetulisset, eumque

sibi succedere in Lyceo voluisset, varias calumnias in Aristotelem excogitavit, atque in vuLgus emisit: quod animadversum est ab Eusebio, Praeparationis Evangelicae libro XV. capite II; cum aliunde noverimus, Aristotelem, quamvisa Platonis sententiis non raro discedat, ejus tamen, ubi occasio datur, honorificam facere mentionem ; tantaque in eum pietate semper fuisse, ut ipsi de vita sublato aras erexerit, divinosque honores instituerit. Pythaidem, Hermiae eunuchi, Atarnensium in Mysia tyranni, sororem , quicum conjunctissime vixerat, & a quo ingemtibus beneficiis affectus fuerat, moribus & ver cundia mulieris captus, uXorem duXit . qua post ea vita functa, Herpylidem quamdam, civem suam, in matrimonio habuit, ex qua Nicomachus

filius ei natus est, & ipse studiorum laude clarus. Per idem tempus Philippus Macedoniae reX, Vir, si quis alius, imperandi scientissimus, rerumque

gestarum gloria celeberrimus, cum Alexandrum

filium, quem ex Olympiade susceperat, adolescere

68쪽

re videret, de ejus educatione valde sollicituς, Aristoteli, cujus fama sapientiae totam Graeciam pervagata erat, philosophiae praeceptis erudiendum committere decrevit: misitque Athenas ad virum summum epistolam, qua ipsum optimis conditionibus in Macedoniam invitat ; id test tus, Se diis immortalibus agere gratias , quod filio auctus esset ea potissimum aetate, qua ULveret Aristoteles. Hujus epistolae eXemplum nobis servatum est ab A. Gellio, Noctium Attucarum lib. IX. cap. III. Maximi regis invitati nibus paruit philosophus: cumque munere suo diligentissime fungeretur, non solum apud alumnum, Verum etiam apud Philippum, ejusque uxorem Olympiadem, ingenti auctoritate & gratia floruit. Ibi octo annos commoratus est, ad

id nimirum tempus, quo, post Philippi mortem, Alexander regno potitus, atque incredibili gloriae cupiditate agitatus, in Persas exercitu comparato, mare transmisit. Tunc enim studiorum

quietem, animique tranquillitatem belli tumultibus praeferens Aristoteles, discedendi veniam a rege impetravit, Callisthene Olynthio, consa guineo tuo, apud eum relicto; qui postea cum in

Alexandrum conjuravisset , detecta conjurati ne, abscissis auribus & naso, cavea ferrea inclinsus , diuque ad ludibrium circumlatus est : ac tandem leonibus objectus, ut quidem Diogenes Laertius narrat, immanissimi excogitati facin ris morte poenas luit. Athenas igitur rediit Arb

69쪽

stoteles, atque ibi cum Academiam a Xenocrate occupatam inVenisset , Lyceum sibi ad docendum delegit . qui locus suit in Athenarum suburbio, eo consilio a Pericle conditus, ut ibi novos milites bellicis artibus eXerceret. Eo in i eo quotidie docebat philosophus noster, deam-hulanς usque ad horam qua ungi Graeci solebant:

quod ab illis ante coenam fiebat. A deambulando igitur, sive, ut Graeci loquuntur, tam G u- πατῶν , auditores Aristotelis Peripatetici appellati, scholaque ipsa Peripatetica. Disputationum vero Aristotelis duo genera suere: quasdam enim mυκὰς ipse nominavit, quasdam . Eta netis dicebantur, quae ad eloquentiam, civiliumque rerum notitiam auditores informabant ; qui

contra erant, in quibus philosophia quaedam secretior, & a vulgi captu remotior tractabatur: quaeque ad naturae cognitionem, dialecticasque subtilitates pertinerent, adolescentibus tradebantur. His antemeridianum tempuS , & εωθινον in o ν, idest matutinam deambulationem destinaverat.

Ex quo duplici disputationum genere, libri qu que ab Aristotele conscripti in duo genera tribui coepere: qui enim populari quadam dicendi ratione lectoribus se commendant, modicaque animi contentione adhibita, sicile intelligi possunt, hos exotericos appellant : qui Vero circa res obscuriores ac dissiciliores versantur, dataque

70쪽

opera pressius exarati sunt, ut scilicet rudiorum ingenia magis exercerent, iisque magistrum se, pius consulendi necessitas imponeretur , illos acroamaticos Vocant. Quod posterius librorum g nus cum in manus hominum pervenisse intellexisset Alexander, rem graviter tulit,& cum Mristotele expostulavit: maluisset enim, hujusmodi libros occultari; ut scilicet ipse ceteris hominubus, quibus potentia antecedebat, etiam sapientia praestaret. Cui tamen querelae Aristoteles ita occurrit: Editos quidem libros illos a se fuisse, Verum eorum promulgatione nihil prorsus de siexandri gloria detractum iri: tantis enim tenebris eos de industria involutos, ut qui Vivam magistri vocem minime audissent, eorum intelligentiam assequi non possent. Exstant amborum epistolae apud A. Gellium lib. XX. cap. V. Quod tamen non ita accipi velim, quasi de acroamat eis Aristotelis libris intelligendis omnino desporandum sit: frustra enim in scholis jussu magusratuum explanarentur , seu straque ab auctore conscripti fuissent: sed ita potius, ut horum librorum explicatio viros requirat acerrimo ingenio, in studiis exercitatos, neque vigiliis neque labori

Parcentes: quorum Virorum penuria nullo non tempore magna est. Porro Aristoteles omnes philosophiae partes tractavit, diligentius quidem &copiosius, quam ab ullo antiquorum factum sit: multaque in singulis nova protulit , quemadmodum in Logicis demonstrandi artificium, quod

SEARCH

MENU NAVIGATION