Academicorum, et scepticorum philosophiae rationem non esse in physica omnino repudiandam, oratio Jo. Antonii Vulpii ... habita in gymnasio Patavino 8. idus novembris, anno a v.p. 1728

발행: 1732년

분량: 199페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

que persectam sibi assumere audeat, i) prius

quam rerum multitudinem paene infinitam, quae hac universitate continentur, animo & cogit, tione percurrerit Z quae inter se connexae adeo &colligatae sunt, ut, nisi omnibus plane perceptis, neque unam percipere atque intelligere possis. Quod si rerum singularum cognitio dissicilis libbetur, quanto magis omnium P hoc certe limmani ingenii modum excedit. Σ Fingamus, aliquem intelligere velle, quae sit hominis natura ; quomodo is eX animo & corpore constet; quid in eo appetitus a ratione distet: huic prin

secto

optet. Deinde vera er illud dari eonsequenter pote33, esse eausas scis stia , at scientia tamen experimentalis , er, ut sic dicam , apparentiatis IHuidem intelleritas noster scit, cognoscitque experiundo multa a parentia. Haec omnia Gassendus ex Pyrrhoniorum fontibus derivavit. Eam scilicet Physicae partem quae appellatur ἰτευκή, tantummodo probare, alteram vero, cui nomen est Lmoλογικὰ , vel x -θενικἐ , tam quam minus utilem, contemnere ac repudiare videtur. Nos a tanto viro non plane dissentimus; nam si verum fateri volumus, Iegitima & non fucata Philosophia nihil aliud est quam aeeurata observatio & collectio P ν. σων, sive Historia Naturalis, eujus ope caute ac pedetentim leges naturae investigamus atque venamur ν non ultimas & remotissimas rerum ea ustas persecuti , sed sensibus nostris propiores, quas imbecillitati humanae solas attingere licet. 1 Priusquam rerum multitudinem I Cicero Tuscul. Quaest. lib. 2. Disciti es in philosophia pauca esse ei nota , eui non sent aut Fer

que , aut omnia.

2 Finamus, &e. J Minutius Felix in octavio, Editionis Lugd.

Bata V. I 6s 2. pag. I s. ' ee recuso, inquit, quod Catilius asserere i ter praecipua connisus est, hominem nosse se , cr circumspicere debere , quid sit, unde fit, quare sit ; aetrum elementis concretus , an concinnatus atomis , an potius a Deo faeFus , formatus , animatus. Quod 'sum explorare er eruere sine universtatis inquistione non possumus , eum ita acobarentia, eonnexa, eoneatenata sint , ut nisi divinitatis rationem dilia genter excusseris, nescias humanitatis ἰ nee possis pulchre gerere rem civilem, vis cognoveris hanc communem omniam mundi civitatem.

42쪽

secto nota debet esse animi, corporis, rationis, atque appetitus natura. Cum Vero corpus h minis ex elementis concretum sit, danda opera est , ut elementa ipsa cognoscantur . Sum tur ergo ab igne quaestionis initium . Consulendi sunt veteres ac recentiores philosophi , eorumque opiniones de ignis natura diligenter perpendendae , atque aliae cum aliis comparandae. Ecce tibi Cartesius, ad quem philosophiae dictaturam plerique hoc tempore deserunt. Interroga illum, quid sit ignis: non ante doctum a se dimittet, quam commentum illud suum de universi constitutione explicaverit, difficile

sane ac longis ambagibus impeditum. Cave tamen ne homini fidem temere adjungas: nam& reliquos philosophos adire oportet, eorumque sententiis probe cognitis, quae omnium V

rissima sit, demum judicare. Ad quod recte s

ciendum, primorum principiorum, communi que materiae notitia necessaria est: quae res in abdito latent, ac deinceps latebunt. Iisdem po ro difficultatibus, trium, quae supersunt, elementorum natura obsepta est.

Quae cum exquisiveris, humani corporis s brica tibi consideranda erit: in qua re cum Vuri sollertes ac laboriosi plurimi , in hoc praecipue Gymnasio Patavino, ad hanc diem summa cum laude versati suerint, ea nondum adeXitum perducta est . . Neque vero aliquis v strum existimaverit, Auditores, de corpore ub

43쪽

ventis hominis eum recte judicare posse qui to

tam humanorum cadaverum Anatomen perdidicerit , nisi plures alias calluerit disciplinas ; meminisse enim vos oportet illorum M. Tullii vemborum , ex Acad. Quis. lib. 4. Corpora nostra non nolimus: qui sint situs partium, quam mim P que pars habeat ignoramus. Itaque medici ipsi , qu

rum intererat ea nosse, aperueruut, ut ea et Merent: nec

eo tamen cunt Empirici notiora esse illa, quia si) p sit fieri ut patefacta ρυ detecta mutentur. Sileo nunc de singularum partium usu, & de infinitis quaestionibus ad generationem, Vitam , & mortem hominis pertinentibus. Missas item lacio subtules atque involutas de Animae natura , proprietatibus, ac praecipue immortalitate disputationes: quae omnia scitu dissicillima ei nihilominus cognoscenda sunt, qui se, quid sit homo, intelligere postulet. Quemadmodum Vero naturam hominis plane ignoramus, ita si assirmemus, cetera omnia a nobis nesciri, mendaces fortasse non erimus. 1 In omni enim quisione cum aliquantum processimus, ad incognitum aliquod& αια ι, pedem offendimus. Et sunt hodie qui sententiis antiquorum evertendis atque exsibilandis gloriam, & sapientis nomen aucupentur: qui albis dentibus rideant occultas qualitates, tutis

mum i Possit fieri ut patessa er detecta mutentur J Cornelius Celsus in Praefatione , ubi de Empirieorum secta r Neque quicqv.im esse fultius, quam quale quid vivo hominu es , tale exissimare esse morae

te , immo jam mortuo.

2 In omni enim quaestisne J Vide Danielis Georgii Mothosii P whistoria Litterarii libri I. caput 12. - Disitir D COOs

44쪽

mum scilicet, ut vocant, ignorantiae perfugium :quasi vero ipsi tanto conatu, tantoque fastidio aut meliora, aut veriora protulerintl Naturam quidem ipsam e particulis corporum tenuissimis, rotundis, oblongis, ramosis, acutis, obtusis, Mliarumque figurarum assidue Venanuir, in quas corpora dissolvunt e confidunt microscopiis, & liis inventis, quibus oculorum infirmitati submdio eunt: sed num iccirco sapientiores fiunt, cum rerum inter se permixtionis modum ignorent P propior tamen est sensibus nostris rerum permixtio, quam exiguae earumdem particulae. Haec vero praecipuum naturae opus est: haec ejus

adytum, latibulum , cubile ; sed quo propius, hoc difficilius inventu. Huic divinum illud su

est, illud quo impellente, movente, agurante, jungente, miscente formantur corpora. Hoc igitur nondum percepto, omnia ignorari necesse est. Profecto id quod in unoquoque semine agendi vim habet, nonnisi intellectus conjectura attingi potest: nam quae oculis videmus, manibusque tractamus, ad corporum compositi nem vix quicquam conducunt. Ceterum, i philosophi qui scientiam definiverunt, rei cogniti

1 Philosophi qui sientiam definiverunt I Aristoteles Poster. Ana

a. e. Scire autem putamus unamquamque rem simpliciter , non sphistico mori , id es ex aeeidenti , eum putamus eausam eognoscere, propter quam πι es, eμι rei causam ese , nee posse eam aliter se hastere .

Idem Diuitiam by Corale

45쪽

nem per caussam, Videntur nos admonere voluisi

se, vix homini datum scientiam adipisci; cum rerum cauta & obscurissimae sint, & prope in

Haec sere sunt, Auditores, quae Academicos . maxime e schola Arcesilai, & Scepticos olim eo adduxerunt, ut nihil assirmarent, de omnibus dubitarent, assensumque retinerent. Quae si quis copiosius aut subtilius exponi sibi desiderat, is M. Tullii Academicarum Quaestionum librum qui Lucullus inscribitur, & Sexti Empirici Pyrrhonias ictu evolUere ne gravetur. Nolite vero e Xistimare, paucis tantummodo aut contemtis philosophis hanc dubitandi rationem placuisse. Nam contra, ingenii atque eruditionis principes eam omni tempore probaUerunt 3 neque Academici solum & Sceptici, sed ex aliis etiam familiis viri doctissimi: in quibus num rantur Anacharsis Scythes, Pherecydes Syrus, Pythagoras, si) Empedocles, Gorgias Leontinus,

Idem lib. I. s φυσικῆς ἄκρεάσιωe cap. 7. P .r Prωρων inci πα-τα πλῆθ - ε καν' MI , άn-Λν έδοναὶ ne ἐκ is αν' ἐ- δενα - σάδε πη ψαλαμβάνομου, ἔται Mδ ἐκ νI, ων ε ποσων -- . i. e. Si vero principia tam multitudine auam forma sunt in ita , fieri non potes ut ea noscantur qua ex his constant. nam ita demum compositum nosse exinfimamus , cum novimus ex ruibus , in quot eonstet. Praeterea quod ad rem nostram plurimum facit lib. 1. ejusdem operis cap. 3. δῶ , inquit, αἰ τὸ αγιεν ἐκικου τὸ ἀκρόαπν -ων. i. e. Oportet autem semper summam cuiusque rei eausam quarere. r) Empedocles J operae pretium est audire Ciceronem in Lucul- Io . Et tamen , ait, si Husici raro admodum , eum . arent aliquo loco uexclamant quasi mente incitati : Empedocles quidem , ut interiam mihi furere videatur: ab rufa esse omnia , nihil nos sentire , nihil ceraure,

46쪽

Xenophanes, Epicharmus , Parmenides, Zeno Eleates, Anaxagoras, i Democritus, α Protagoras, Aristippus, Metrodorus Chius, Anaxarchus, M. Tullius, M. Varro doctissimus Roman rum, 3 Horatius Flaccus, Cornelius Celsus,& Empirica medicorum secta, Lucianus, Megarici , Eretrici, & alii quamplurimi, quos omnes

memorare longum & injucundum esset. Hos ta-: E L men

1 Demoeritus J Contendebat hie philosophus , omnem intellectum esse animam corporis alicuius , quae non operaretur nisi per corint ust ideoque affirmare non verebatur, intellectum esse quemdamensum, vel quamdam φανασί is imaginibus corporeis varias effingentem ac procudentem cogitationes r ex quo aiebat id consequi, Omnia quae videantur, ea vera esset nullam enim esse in rebus ipsis aut veri, aut falsi notam, cum eae diverso modo intellectui Ie spectandas idemtidem exhiberent. Vide Aristotelem lib. I. de Anima cap. 2. & lib. q. Metaphysic. cap. q. De hae Democriti dori

autem ea quidem tollit qua apparent sensibus : er ex iis disit nihil vere apparere, sed solum ex opinione. Ouid porro intersit inter Democriti & Scepticorum sententiam, ouendit idem Empiricus lib. I. Pyrrh. hynot. cap. 3o. 2 'Protagoras J Vide Aristotelem lib. q. Metaphysic. cap. s. &Sex. Empiricum lib. I. hypotyp. eap. 32. & lib. I. adversus Logi eos num. 388. 3 Horatius Flaccus J Ita de se ipse Epist. I. lib. I. v. II. ae ne forte rues , quo me duee, quo lare tuteri Nullius addictus iurare in merba magia1ri, Quo me cumque rapit tempestas, deferον hospes. M Empirica medicorum seu J Celsus in Praefatione Medicinae rcontra hi qui se ἐι--- ab experientia nominant , evidentes quidem

caussas, ut necessarias amplectantur: obsturarum vero causarum Q n

turalium actionum quaestionem ideo supermeaneam ese contendunt , qu niam i comprehensibilis narara sit. Non posse vero comprehendi, flatere ex eorum qui de his disputarunt, discordia r eum de ista re , neque in ter sapientia profestores, neque inter usos medicos conveniat. Lege quae sequuntur, si vacat.

47쪽

XXXVI

men a philosophiae studiis, aut a rerum caussis investigandis, prudenter instituta dubitatio minime retardavit : erant enim omnes acerrimo

ingenio ; plerique etiam in reconditis atque interioribus litteris aetatem egerant: sed cum se a veri adeptione exclusos arbitrarentur, nihil minus mirifice gaudebant, si quid modo probabile quaerendo extudissent, in quo esset aliqua veri species, aut similitudo. Cartesius quoque suarum Meditationum initio, eum qui errorem devitare studeat, jubet, omnia, etiam quae eX- ploratissima habentur , in dubium incertumque Te vocare: quamquam postea, dubitatione prorsus abjecta, & nova decreta proponat, & audacter illa defendat. Aristoteles ipse, quem opiniosissimum nonnulli falso crediderunt, nonne saepissime inculcat suum illud vel εώ,ινα . idest iide-rμr , 'paret ; quo verecundiam suam in disputando testetur auam rationem, ut Cicero tradit

sub finem ejus dialogi quem Lucullum inscripsit,

Veterum etiam Romanorum diligentia comprobavit : qui primum I v R A R E EX SUI ANIMI SENTENTIA quemque moluerunt: deinde ita teneri, s I SCIENs FALLERET, quod inscientia multa mers retur in mitae tum qui testimonium diceret, v T AR

BITRARI se diceret etiam quod sese mississet : quaeque Iurati Iudices cognomissent, ut ea non esse facta,

sed v T v IDERI, pronuntiarent.

Τandem Divinorum Librorum auctoritas, aqua ne transversum quidem unguem pios &Chri

48쪽

Christianos philosophos discedere oportet, intellectum hominis ad operum Dei contemplati nem, tamquam noctuam ut ita dixerim ad S, Iis radios, caligare affirmat: nec posse nos solius rationis praesidio vera ac falsa dijudicare, nisi majore quodam & altiore lumine divinitus perfundamur. Insignes loci sunt huc pertinentes Sapientiae cap. 9- Ecclesiastici cap. 3. sed pra sertim Ecclesiastis cap. 3. ubi Salomon ita clamat: Vidi afflictionem quam dedit Deus filiis hominum, ut

distendantin in ea. Cuncta fecit bona in tempore suo , es mundum tradidit disputationi eorum, ut non inmeniat homo opus quod operatus es Deus ab initio urique, ad finem. & rursum cap. 8. Intellexi, quod omnium operum Dei nullam possit somo inmenire rationem, eorum qua fiunt sub Sole : eu quanto plus labora erit ad quarendum, tanto minus inmeniet: etiam si iax rit sapiens se nosse , non poterit reperire. Haec autem , bona cum venia illorum dicta sunto qui nollent ullam de Deo aut religione in scholis philosophorum fieri mentionem ε, a quibuS ego vehementer dissentio. Verum audire mihi videor aliquem e studi forum adolescentium numero, qui ex me sciscitetur, quid igitur sibi faciendum censeain: num

veri inveniendi desperatione physicam abjicere debeat, & ab hujusmodi studiis omnino seriarie Ego vero huic auctor suerim, ut 1 a doctissimis

I doctissimis visis gnos paullo ante memoravi, exemplum sumαν IIuvat hue afferre verba M. Tullii ex eo dialogo qui Lucullus i

49쪽

viris quos paullo ante memoravi, exemplum sumat ; qui cum hanc sibi legem indixissent, N vL

gia multa in physicis praestiterunt. Probabilibus videlicet contenti erant , neque eam conclusimnum firmitatem postulabant quae in hominem profecto non cadit. Quod qui faciunt, ii non prudentia solum , sed etiam eruditione ceteris philosophis praestare solent: non enim si) ad quamcumque sunt disciplinam quasi tempestate delati,

ad eam tamquam ad saxum adhaerescunt ; sed Ac demicorum propria libertate usi, idem iidem lio commeant, ut peregrinis mercibus domos locupletent suas; quaerentes in re qualibet, quid constantissime dicatur. Praeterea, ut verbis utar M. Tullii, 1 Animorum ingeniorumque naturale quoddam quasi pabulum es consideratio , contemplatio-

De natura . Erigimur, elatiores fieri midemur, humana despicimus, cogitantesique supera atque caelestia, hae nostra, ut exigua οὐ minima, contemnimus. Indagatio ipsa rerum tum maximinum, tum etiam occultis

scribitur. Eis enim, inquit, omnis regnitio multis es obfructa di cuia ratibus , eaque est em in 'sis rebus obscuritas , em in iudieiis nosTris i firmitas , ut non fine eaussa er doctissimi er antiruismi invenire se pose quod cuperent . dissi fini : tamen nee illi defecerunt 3 neque no1 nudium exquirendi defatigati relinquemus : neque ninra disputationes quicquam aliud agunt, nisi ut in utramque partem dicenia , em audiendo, eliciant , er tamurmim exprimant aliquid, quod aut verum sit , aut ad id quamproxime accent. 2, e Me inter nos , er eos qui se scire arbia trantur , quicquam intereu , ns quod illi non dubitant , quin ea vera snt fisa defendunt r nos probabilia multa habemus , qua sequi facile , , a mare vix possumus. - t) Cicero in eodem dialogo. . -

50쪽

marum habet oblectationem. i) Si ivero aliquid o curret quod verisimile iideatur, humanissima compi tur animus moluptate. Quapropter α) neque dubitationis fines eo usque proferemus , ut visa dormientium, ebriorum, & suriosorum nihil a cogitationibus vigilantium, siccorum, atque s norum discrepare dicamus : neque contra , pro decretis nostris, aut magistrorum, tamquam pro capite aut sortunis, pugnabimus , sed bono in

do, sine sudore & sanguine. Ita illud servabitur , 3) quod apprime in vita utile est , v T NE

q. cap. I. Tames, inquit , expetita a P sicis causa huiusmodi sint, quales hue usque deser simus , despondendum tamen animis non est , quatenus licet attingere ad illas prorsus intimas , praecipu/ι , propinquas , fperiales , non detur; sunt tamen gradus marii inter usas , cr alias prorsus

remotas, organicas , externas, communes 3 ac non modo non paenitendum ,

sed max e etiam expetendum est , gradus quosdam attingere, qui ad fummum illum, quantum fieri potest, prinime accedant. Iucundistimum quippe es erassorem illam ealiginem, in tenebras quasi nocrurnas sic e cutere , depellereque ex animo, ut , nisi 'summet meritatis iubar , quas splendidissimum Solem , eontueri nobis concedatur; at versari tamen quasi in aurora merisimilitudinis liseat; ae , nisi habeamus perspectas caussas qua penitus certa indubiaque sint, tales naueseamur , qua habeant f ciem aliquam probabilitatis .

2 Neque dubitationis sines eo Uque traferemus 3 Id nonnulli faciunt hoc tempore, nimio contemplationis usu, tamquam imm dico vini meracioris potu, extra se rapti. Eodem scilicet pacto afficiuntur quo stupidus ille olim, a ICatullonia derisin tarm. II. ----- - 2 - sed metue di,ui In ρfia Gauri iacet supernata securi , Tantumdem omnia sentiens , quam se nulla sit inquam, Talis se meus stupor nil midet , nihil audit. se quis sit, utrum sit, an non sit, id quoque nescit. 3 Terentius Andriae Actu I. Sc. I. U. sq. ε

SEARCH

MENU NAVIGATION