Academicorum, et scepticorum philosophiae rationem non esse in physica omnino repudiandam, oratio Jo. Antonii Vulpii ... habita in gymnasio Patavino 8. idus novembris, anno a v.p. 1728

발행: 1732년

분량: 199페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

54쪽

IOANNIS ANTONII

SCHOLAE DUAE,

Altera, De Aristotele, ejusque laudatoribus, Ac reprehensoribus t Λltera , Quae praecipue eidem philosopho

vitio vertantur.

56쪽

-ο Illustrissimo atque Emellenti a

Joannes Antonius Rulpius S. P. D.

ligenter circumspicienti , cui potissimum ex tam magno numero Amplissimorum Virorum quibu; VENETA RESPUBLICA abundat , scula haec mea, ad Philosophiam pertinentia, in 3 fidem

57쪽

fidem aς tutelam traderem; TU statim occurri

sti, JOANNES FRANCISCE MAUROCENE,

in cujus ea nomine , sine ulla prorsus dubitatione, apparere vellem. Cum enim amicorum hortatui repugnare non auderem , quotidiano paene comicio ut ea ederem eHagitantium, pr videndum scilicet existimavi , ne adversm m levolorum impetus , vindice ac patrono mTerent . Quem porro TIBI anteferre debueram, aut cujus praesidio tutus magis atque munitus esse poteram, quam tuo, Senator Praestantissime pqui summo quamvis loco natus, omnibusque somtunae muneribus auctus, moderatione tamen, pr dentia, gravitate, constantia , Vitae integritate,

eeterisque viro principe dignis virtutibus id effecisti , ut apud homines non tantam generis tui splendor, non obitae Legationes nobilissimae, non gratia, qua flores in civitate, non quae domi forisque singulari cum laude a TE gesta sunt, quantam incorrupti mores , & animi tui magnitudo , in secundis rebus atque adversis aeque spectata, admirationem sibi conciliaverint. Enimvero Solem quis facilius ab orbita sua deflectat, quam ΤΕ ab honestatis rectique tram,

te Diuiti sed by e

58쪽

te deducere possit. Sed illud me praeter cetera, ut, nimio pudore abjecto, ad ΤΕ acced rem, invitavit, quod lectione librorum, & s miliaritatibus doctorum hominum mirifice d

lectaris , eosque in occulto saepius latentes , henignitate tua protrahis , foves, confirmas : n

que ullum umquam diem abire pateris , quo non de studiis bonarum artium, in primis V inro Philosophiae, quibuscumque rebus potes pintes autem plurimis egregie mereri nitaris. Hinc TIBI, sapientissimi Senatus auctoritate, Gymnasii Patavini Ρrocuratio non semel commissa: cui provinciae ita praefuisti, ut viros e cellenti doctrina atque eruditione , qui disciplinas publice profiterentur, magnorum praemi rum spe proposita, in hanc urbem undique acciveris : quorum sane scripta cedro linenda, sempiterna prudentiae tuae, & summi, quo flagras, erga litteras & litteratos amoris monumenta imtura sunt. Norunt omnes, qui Aedium tuarum magnificentiam Venetiis umquam introspexere, TE in domestica Bibliotheca instruenda , exornandaque nulli sumtui pepercisse, neque etiamnum parcere: Hortos vero amoenissimos, quos

59쪽

Patavii possides, nemo fere ingreditur, quin imgentem peregrinarum stirpium , florumque lectissimorum vim, ex omni terrarum angulo asVectorum, mirari cogatur, quibus eos locupletare quotidie pergis ; ut & studiosorum hominum utilitati serviant, & ΤΙΒΙ gravissimis cogitationibus idemtidem sesso, honestissimum praebeant laxamentum. Quae cum singula attentius considerarem, ac praeterea memoria repeterem,

TE, si quis alius, meis & conatibus & studiis Propensa voluntate semper favisse ; oblatam mu

h1 aliquando occasionem ad significandum, quanti ΤΕ ac virtutes tuas facerem, amittere nolui; videlicet pro certo habens , hoc meum qualecumque munusculum a T E qua es in omnes humanitate perbenigne exceptum iri. Hic porro Libellus duas Orationes, sive Scholas, complectitur, quas anno superiore in Gymnasio Patavino habueram, cum primum ad hoc tradem dae Philosophiae munus accessissem . Harum a gumentum est, de Aristotele , ejusque decretis ea in medium proferre , quae sciendi cupidam juventutem ab immoderata opinionum licentia,

quasi frenis quibusdam injectis, continere possint, Si

60쪽

Si modo praceptis patientem accommodet aurem.

Eo enim jam temeritatis ventum est, ut summi Philosophi doctrinam non solum diserti a que acuti homines quotus autem quisque hinjusmodi est Z verum etiam adolescentuli, ViXprimis elementis imbuti , audacissime cavillem tur . quod sane nihil aliud esse mihi videtur ,

quam, ut Veteri proverbio dicitur, Barbam me tere mortuo leoni. Duabus hisce Orationibus, additamenti loco, breve Commentarium adjunxi de Veteribus Philosophis Libro I. Physicorum ab Aristotele memoratis ; in quo singulorum semientias de rerum naturalium principiis breviter& summatim explicare conatus sum . jamdiu enim animadverteram , Aristotelem parcius de hujuscemodi opinionibus locutum , quam ut aquolibet penitus cognosci atque intelligi possent. Quod Commentarium quamvis nonnulla contineat ex Historia Philosophiae Thomae Stanteji d

promta, ea tamen exhibet ita immutata, eoque cultu induta, ut jam alia omnino videantur: &praeterea meas quasdam cogitationes proponit, nisi me rerum mearum amor valde sallit, non omnino contemnendas . Haec Volebam nescius

SEARCH

MENU NAVIGATION