장음표시 사용
91쪽
92쪽
UII. Si vis bene audire, disce beno dicere: ubi autem didiceris bene dicere, , Conare recte agere ; atque sic hunc fructum capies , ut bene audias. VIII. Cum quis male quid facit, aut quid male dicit, memento illum suo Offcio fungi opinantem facere. Quid igitur sequetur ne quod tibi videtur, an quod sibi λ At male ipsi videtur. Quis ergo deceptus est ille. Quis ergo damno adfectus ξ is qui & deceptus. Namquo' verum coniundium si quis falsum autumet, Non id quod conjunctum est laeditur, sed isqv i autumavit. IX. Libertas, & servitus nomina sunt; illud virtutis, hoc vitii: utraque autem Propositi opera . At qui proposito nullam cum his communionem habent, illos
neutrum horum tangit. Anima autem cor' poris domina eme solet, eorumque: quae Circa corpus existunt, & nullam cum Proposito communionem habent . Nemo enim servus , qui proposito est liber. X. Malum vinculum est, corporis quidem fortuna ; animae autem vitium. Qui enim corpore solutus, anima autem Vinctus ,. servus est: at rursus, qui Corpore
Vinetus, anima autem solutus , liber exi
93쪽
94쪽
XI. Co,poris vinculum solvit tum
natura, per mortem; tum fortuna, per Pecuniam: animae autem, Virtus per doctrinam, & experientiam , & exercitatio
XII. Si vis imperturbate, & iucunde vivere , da operam ut omnes, qui tecum habitant, bonos habeas. Habebis autem bonos, si eos, qui libentes tibi adsunt, erudias; invitos autem , aut improbitate victos, di m litas. Nam cum fugientibus malitia simul & vitium aufugiunt; cum iis autem qui tecum manent, probitas simul & libertas relinquentur . . XIII. Turpe est , eum, qui apum muneribus edulcat potionem , Deorum do
num, rationem, amaram reddere vitio.
XIV. Nemo pecuniae amaris , & vOluptatis, & gloriae, simul homines amat; sed solus honesti amans. XV. Quemadmodum nolles in magna navi, & ornata ,& auro onusta, navigans mergi: sic neque cupias in domo nimis magna, & sumtuosa sedens curis obrui. XVI. Ad conviviumcinvitati, praesenti utimur. Quod si quis juberet hospitenta adponere sibi pisces, aut placentas, absurdus videretur. At nos in mundo petimus a diis, quae non dant; cum multa inoterim sint, quae nobis dederunt.
96쪽
XVII. Lepidi, inquiebat, sunt, qui
magnifice se esserunt Ob ea quae in n.-stra potestare non existunt. Ego te inisquit, melior sum : agros enim multos habeo , tu autem fame conficeris . Alius ait; ego consularis sum: alius ' ego procurator: alius ; crispos ego ςrines habeo . At equus non dicit equo; te ego sum melior;
quia multum pabuli habeo, & hordei abunde. Insuper frena mihi sunt aurea, Mephippia varia : sed inde, quod te sum velocior . A deoque omne animal melius,& deterius est, ex sua virtute cte vitio. Soliusne igitur hominis virtus nulla est, sed oportet nos ad crines respicere, M vestes, & avos p Medico nihil consilii danti succensent aegri , eumque iam de se desperasse censent: erga philosophum cur non ita quis adsedius fuerit, ut opinetur de se ipsum desperaste, an unquam mCntis compos futurus sit, si nullas ipsi utiles ad monstiones protulerit . XVIII. Qui corpore sunt bene com positi, aestus, Se frigora tolerant: sic quoque qui. anima bene c*mpositi sunt,& iram, & tristitiam, di effusam laetitiam,aliosque turbatos animi motus ferunt. Ex te ipso exquire, utrum velis; ditescere, an beate vivere. Et si quidem ditescere velis, scito nec bonum id F ' esse,
97쪽
98쪽
esse, nec semper in tua potestate; at si beate vivere, & bonum hoc esse, & in tua potestare: quoniam divitiae sunt ad tempus h sortuna datum mutuum ; beata autem vita est a proposito. 'XX. Quemadmodum viperam , aut aspidem , aut scorpium in eburnea, a uinreave cistula videns, non Propter materiae pretium amas, ct beata animalia praedicas ; sed quoniam nocens illorum natura, aversaris atque exhorrescis sic quoque ubi in divitiis, & fortunae amplitudine malitiam inesse videris, splendorem materiae ne stupeas, sed illam in moribus pravitatem sperne. XXI. Divitiae nore sunt de numero
bonorum : magnus sumtus , de numero malorum: temperantia, de numero bonorum. vocat autem temperantia' ad frugalitarem , ct possessionem bonorum ; divitiae vero ad nimium sumtum, & abstrahunt a temperantia. Dissicile igitur est,
divitem esse temperantem: aut temperantem divi riis adfluere.
XXII. Quemadmodum si genitus, aut
natus estes in navi, non propterea eius gubernator esse cuperes: neque enim istis
nic natura tibi navis aderit ; neque litoclivitiae . sed ubique ratio. Id igitur quDd tibi naturale & cognatum est, nempe ra
100쪽
tionem , tibi proprium censens, eius curam suscipe . XXIII. gi inter Persas genitus esses, non desiderares habitare in Graecia ; sed illic vitam feliciter transigere . Quid igitur , in paupertate natus, quaeris dit eis stere, non autem ibi manens vitam fetu Citer transigere XXIV. Quemadmodum in parvo humilique grabato anguste cubantem , sanum esse satius est, quam in amplo lecto se Volutantem, aegrotare: sic & in exigua fortuna melius est sese Contrahentem, beate vivere ; quam in magna fortuna svitam infelicem transigere. XXV. Non paupertas molestiam facit; sed cupiditas. Neque divitiae a metu liberant; sed ratio. Si igitur rationem tibi comparaveris , neque divitias Concupisces ; neque paupertatem incu sabis.
XXVI. Nee equus ob praesepe, &Phaleras, & tapetes; nec avis Ob floc-CUS , ac nidum effertur, iisque gloriatur: sed utraque animalia ob celeritatem ; illud quidem, pedum; hoc vero, alarum Quare tu quoque ob alimenta.& vestes, α omnino ob externas opes ne magnifice te efferas ; sed ob probitatem , & benescentiam.