Botanicon, continens herbarum, aliorumque simplicium, quorum usus in medicinis est, descriptiones et iconas ad vivum effigiatas : ex praecipuis tam Grecis quam Latinis Authoribus jam recens concinnatum ; Additis etiam, quae Neotericorum obseruationes

발행: 1540년

분량: 624페이지

출처: archive.org

분류: 약학

91쪽

sIMPLICI B. MEDIC.

A TRIPLEX.

NOMEN CLATURAE.

Aetae me. Atriplex, Atriplexum.

ANNOTATIO IN A TRIPLICEM. TRIPLEX Latinis Graecis Atraphaxis dicitur,abatro colore,ut quidam putant, tanquam faceret hv-dropicos morbosq; regios ac pallorem, ideoqa PDthagora damnatur. Addidere,ut Plinius inquit, Dionysius re Diocle lurimos gigni ex eo morbos,quibus facies maxime decoloratur.Quidam uero imitatione Grscs uocis Arm*stbt,dictam putant. Olim Atriplexum,ut Pompeius refert, appellabatur. A nonnullis etiamnum Chrysolachanum dicitur, quod olus hoc aureum colorem oculis referat, Aberrant multi, qui Atriplicem idolus esse putarunt, quod uulgo Spinachia dicitur, quoniam Arei plex antiquum est S notum, inachia nouum olus est, uuloariter uocatur Bu et . De quo ueteres lassas in literarum monumentis tradiderunt,forsitan ob id, quod cibo Potius, quam medicine natatum ellet,magis enim Atriplice alit, aluum levigat, laudabilius o nutrimentum post se relinquit. IDESCRIPTIO. Atriplex notum olus est. Duo eius genera sunt:Satiuum soluestre. Sylvestris nullus est usuq. r 'inlidam tria eius oleris genera ponunt, quoddam enim album. quoddam etiam rubrum, aliud uero uiride, Sed omnium eandem vile in purgando uentre facultatem certum est, suntq; omnes semine tollaceo,habenti in uertice caulis flores uirides, radicem candi clam in lignosiam.nascunter libenter apud Bletam. Sationem Atri

plicis

92쪽

Atriplicis quod Graeci uocant arist palin circa Calendas Octobres obrui oportet,non frigidissimo loco,nam si regio seruas habet hyemes,post Idus Februarias semina serenda sunt,suas sede partie . TEMPER AMENT v M.Atriplex,ut Agineta testatur, humectat in secundo, ac refrigerat in primo ordine, qua de causa uentrem quoque emollit:semen ipsius ui pollut abstersoria, unde ictericis ex iocineris obstructione

accomodatum est.

UIRES AC IUVAMENTA.Atriplex contusa N permista cum melle,podagram tollit,siem plastri modo imponatur. Itidem & Macer scribit:

Atriplicem tritam cum nitro,melle,& aceto. Dicunt appositam calidam sedare podagram. Semen Atriplicis cum aqua mulsa potum sanat felle suffusos. Sacros ignes ac inflammationes sedatsuccusexfoliis contusisem pressus,dc impositus. Sanguinem excreantibus comodum est uti Atriplice. v Ad uitia uuluarum mulieribus uentri imponitur, tum dosor matricis statim sedatur. Ad emolliendam aluum estur coctum ut osus,& uarios tumores Atriplex contusa & emplastri modo membro clicui ex spina uel clauo laeso, imposita,abri: omni nocumento ea extrahit, re sanat. Cum melle si Atriplex decoquatur scabris unguibus imponatur,sine iniuria eos detrahit. Semen conducit suspiriosis,si saeius eo utantur. Idem quos expellit lumbricos,S uomitioneSProuocat. Pythagoras,ut supra quoq; indicatum est,Atriplieem damnata bat,ut quae morbum regium ac pallorem induceret,uerum Dioseo rides longe aliter sentit, scribit enim Atriplicis semen ictericis pro desse,

Atriplex quoque epar calidum habentibus conducit. Mercurialis si una cum Atriplice decoquatur in olere, Sc eo iure si quis utatur,soluit uentrem,& tollit etiam dolorem uesicae. Si quisuius fuerit Atriplice decocta cum Bela ac Mercuriasi,

93쪽

sIMPLICI B. MEDIO.

Auricula muri

YOSOTA siue JHyosotis a Romanis Auricula muris dicitur. A muribus autem ideo nomen inuenit, Ut Dio . scorides inquit,quod eoru auribus similia habet folia. Alsine ite dicta est,quod lucos, quos Greci sthim uocant, umbrotas & nemorosa amet loca. HaIlucinantur qui hac Anavalliclis generibus assignant, cuin latissimo discrimine inter sese discre Pent,quemadmodum declarat Leonardus Fuchsius in libeIIo de erratis medicorum,item Rucilius, Mahq; compIures, qui de herbis scripserunt. Dioscorides inquit, quod duo sint genera Auriculae muris, Priamum quod in memoribus locisi arenosis nascitur, & Assine uocaatur,quod hodie non est cognitum Herbarijs,ut Vergilius Marceu Alterum gentis est, quodpIures ablina radice caules mittit, alia quatenus ab imo rubentes & concavos, folia habet oblonga & an gutta, dorso elato Sc eminente, nigrescentia, per interualla dein cePS geminata, Sc in acutum desinentia, radix est digitali crassituadme,muhis capsssamentis fibrata .hoc modo descributur a Diosco Quam autem nos appellamus Auriculam muris uel Pilosellam

ut Otto Brunsfelsius ostendit,ea est minuta herba, folijs pila sis humi proserpens, caule item paruo Sc Piloso, floribus Iuleis ac odorautis, Cuius etiam duplex genus est, Vnum magnis foliis est, Altrarum uero paruis,litri flores sunt lutei. DESCRIPTIO. Auriculae muris duo genera sunt, Primum flores rubentes habet, Alterum uero coeruleos habet flores, Sc humi serpit, caules aifolia habens pilosa, nascens in frigidis montibus Sc nemoribus,ra, dicem habet candidam,paruam,SI multis fibris capillatam. TEMPERAMENTUM. c duo genera uulgaribus Herba s magis sunt in usu,& in his regionibus frequentiora. Habet

94쪽

DE HERBIS, CAETERISQUE

O Habet utrum genus naturam siccandi cum exiguo calore, sed Auricula muris quae a Dioscoride Alline appellatur, uim habet heixinae similem,ut Agineta scribit,quae refrigerat humectati, qu

propter ad seruentes inflammationes conuenit. UIRES AC Iv v AMENT A. Auricula muris conuenit ad exteriora corporis uulnera, non mnit ea suppurare, si imponatur, succus in ore retentus tollit parui das. Idem cum aqua Chelidoniae ac melle permistus conducit hebetibus oculis si imponatur. Auricula murisqus ceteruleos habet flores,cum Taxo hastato

in uino elixa,&eniplastri modo imposita, procidentem sedem reis ducit in suum locum. Succus auribus instillatus, sonitum earum discutit, & expellit

Idem naribus instillatus, prouocat sternutatione,& caput purauim habet attrahe,

hitur,Sume succum Auriculae muris succumq: Dictamni,Sc puluerem magnetis cum axungia porcina permisce, Sc ad modum umo guenti impone. Cum hedera terrestri contusa ae succus ille auribus instillatus, medetur doloribus dentium .

Conducit aduersum morsus uenenatorum animasium. Succus cum uino elixus ac potus auxiliatur morbo comitiali.

Auricula muris, Tithymallus, ac Cyminum in uino decocta,recum modico melle uel Zaccaro permista,tormina intestinorum discutiunt si quis utatur. Certum experimentum aduersus Herniam: Radicem cum heriaba in Maio est odito & siccato, puluerem illum cum malua, pueris ruptis esui dabis in puste, Adusti uero in cibo sument, hoc iuvabit. Aduersus morbum regium decoque auriculam muris fragatariam in uino,& ex eo potu bibe mane Sc uesperi.

AQUA AURICULAE MURIS. Herba Sc radix cum tota substantia circa finem Maij colligenda 3c distillanda erit. Aqua Auriculae muris mane Sc uesperi singulis uicibus duabus

aut tribus unc spota salubris est aduersus Tabem. Eadem pota consert ad capitis uertiginem, tum quo bene conferunt lintea ea aqua imbuta, Sc capiti circumdata ac admota. Conducit etiam pota contra sputum cruentum. Saluberrima est aduersus praefocationem uteri, si mulier inter diu tergat ex malis humoribus. Auricula muris quae rubentes habet flores, di Si s ina uel telum membro alicui fuerit infix

95쪽

SIMPLICI B. MEDIC. O

testimonio fretus incredibile tradit,quantum opes Syriae genti ex uectigalibus opobalsami creuere, quod his tantum revi nibusgignitui. Est inibi convallis, quae continuis montibus tanta quam muro cincta,instar castrorum clauditur,spacium loci, ducenta milia iugera, nomine Hierichunta uel Hierico, (quae olim Vrbs ingens Iu deae, nunc octo magal s reserta, dicitur. In ea sylva est,

ubertate Sc amoenitate insignis: si quidem palmeto opobalsamo distinguitur,& arbores opobalsami formam piceis arborabiissimilem habent, nisi quod humiliores sunt,& uinearia modo coluntur. Hae certo tempore anni Balsamum sudant: sed non minor loci opacitas quam ubertax is admiratio. Sub cane,ut autores tradunt, hu ius loci incolae plenu corticem incidunt,hoc est ea parte qua tur e re uidetur, Id antiquitus ferreo cultro fiebat, uel unguibus ferreis, Instrumenta enim erant,unguibus similia,Sed quia uisum est ferro Plantam laedi, propterea ad uitrum, lapides o meos e cultros contauersi sunt. Sudor e plaga manat aestate tota. Sarmenta quoq; eius Scsurculi odore prestantes amputantur,& Ueneunt magno,asioquiri grandesceret arbuscula nisi succideretur. ria autem fiunt,qus ad usum medicine ex Bassimo collisuntur,

nempe opobalsamum, xylobalsamum, & Carpobalsammaa. opobalsamum est succus uel liquor collectus ex arbore, Proba tur recens Balsami liquor,ut Dioicor. inquit, qui firmo Sc syncero odore fit,nec acido sapore sentiatur, qui itidem citissime penetret, leuorem habeat,Sc linguam leniter adstringat Sc eroda t. Non est uerum opobalsamum,quod Seplasiar passiim uenditant sed adulteratum,neq; magni precij, Quare quibus notis deprehendatur ue, rus Balsami liquor, qui rarissime uel nunquam ad nos adfertur, o stendere necessarium duximus. Primo si laneae uesti instilletur ue, rum opobalsiamum, maculam aut macule uestigium no relinquit, adulteratum inhaeret Sc maculam facit. syncerus succus si lacti in stilletur, coagulat quod non facit adulteratus. Syncertis praeterea

lacti aquarue infusus, disiicitur quam primum, Sc Iactis modo albescit, Adulteratus olei modo in summo fluitat, dens ars &spellar

modo radiatur, Syncerus uetustate crassescit, & bonitatem suandi amittit. Hi decipiuntur qui putant uerum Balsami liquorem esse, si proiectus in aquam descendit,mox sparsus emergit:hic autem adulteratus est, Quando inustum est, colorem candidum habet,&oleo crassiori similis est,deinde rubescit,postea durescit,& transi cidus fit: optimus Iachrimae color est modice russus, Secundus inhonitate candidus, prior uiridis,pessimus nigeria

Xylobalsamum uero Balsami lignum dicunt, hoc probatur re,cens, quod gracili sarmento, rubens & odoratum est, exiguos lita quoris

96쪽

DE HERBIS, CAETERIS Qv Eetioris Balsami odore spiret deniq;- te

Carpobalsamum est semen uel fructus Balsami, quod rudum plenum, grande, ponderosum erit, seruidae in gustu mordacitatis, mediocribalsami liquoris odore. Adulteratur Balsami semen lemine hvperico simili, quod ex Petra Pale oppido affertur,depre

Balsami lignum,ut Agineta scribit,siccat & calefacit in secundo ordine, subtilem habet substantiam, liquor aute musto tenuior est,fructus proxime hunc uirtute accedit sed minus tenuis est. vires in tota Bilsami natura essicacissimos habet liquor , teste Dioscoride,egregia ad calefaciendum potestate. v I RES AC IUU AMENT A. Balsami liquor tantas habet uires, ut si quis in manu habuerit. tum statim penetrat. Opobalsami scrupulum unum si quis in mensuram uini indat, SP per noctem reponat, Hoc Vinum omnia intrariora membra calefacit,& Praecipue conducit mulieribus,nam illis matricem expurgat,&foetus imortuos expellit, mense trahit. Balsami liquor cum oleo olivarum permistus indeq: si fiat pessarium,& mulierum genitalibus adhibeatur,hoc menses proritat. Idem circa umbilicum inunctus ollit stranguriam. Morbis ex frigida intemperie prouenientibias quoq; medetur. Qui hiuidum stomachii habuerit, accipiat treS uel quatuor Ctas opobalsami,& cum haustu uini bibat,auxilium praestabit. Non euadet leprosus, quicun corpus suum foris Balsamo im

'Medetur Balsami liquor omnibus doloribus capitis ex Sigida

causa prouenientibus,si seonti illinatur. Ad cicatricem ex uulnere relictana,Accipe Balsami liquorem. ex eo inunge, Ac tantum cerae impone, ut possit latitudinem cicatricis operire, hoc si decem diebus continuis feceris , cutis reddetur aequabilis. . Aduersus febrem Quartanam, Bibe quatuor uel quinq; guttas opobalsami cum uino tribus diebus continuis matutino tempore, ea lege ut corpus prius sit purgatum, hoc praesentaneum erit remedium. Soluit inummis Balsami liquor in accessionibus febrium

cum tremore algoreS.

Contra tinnitus aurium, Instilla guttam unam atq; alteram BaI semiri inde cessahit. Conseruat Balsami liquor corpora mortuorum ne Putreuant.

si inde inungam ax subuenit

97쪽

A subuenit eum lacte his qui aconitum biberint, nec minus etiam

uenenatorum morsibus.

Prodest Balsami liquor Comitialibus,& iis qui non nisi recta ceruice spiritum trahunt, orthopnoici Graecis dicuntur, si pectori illi

natur.

Suisitus ex Balsami ligno incenta conducit mulieribus, ut medita ei tradunt matricis enim mala discutit,& eam expurgat. Bibitur Balsami semen utiliter in laterali dolore, Cum uino ea dem utilitate bibitur pylmonariis Sc tussientibus. Ad partes corporis quae spasmo contrahuntur, prodest Opo balsamum,si eo illinantur. ISi iuncturismarticulis illinatur, tollit paralysim N articularios morbos, sanguinem calefacit, Sc neruos conlaxtat. Facit ad abscessum pulmonis, si extrinsecus illinatur, Sc cum uino in potu sumatur. Recentibus uulneribus illitum, plus sanat uno die quam alia unguenta intra quatuordecim dies. Bassiamum conseruat hominem a mala odore, si semeI intra mensem sumatur pondere scrupuli Sc a muItis morbis, qui homini accita dere possunt,adeo ut intus putrescere non possit. Praeseruat quom hominem a lepra, quare Scin ilIis regionibusu ubi nascitur Balsamum,non reperiuntur leprosi. Tempore pestis Balsamo non est utendum, maxime calefacit,&posset pestis inde accendi.

BALAVSTIVM.

NOMEN CL ATURAE.

BaIaustium. Balaustia. ANNOTATIO IN BALAUSTIUM.ALAVSTIVM mali punics sylvestris flos est, Galli Hispani florem mali Granati appellant, In hoc flire apud Graecos Sc Latinos Autores differentia habe tur, quippe Theophrastus, Dioscor.& Paulus, flores

98쪽

DE HERBIS, CAETERISQUE

c iviali punicae duobus nominibus appellant. Balaustium & innum, Cytinus cst flos domesticae&satiuae mali, Ba austium lysuetastris. Plinius autem inter Latinos praecipiaus cap. II. lib. 33. Balamstium mali punicae florem simpliciter nominat, nec inter sata tiam Schluestrem di itinctionem facit,quem omnes recentiores medici imitantur, per Bataustium cuiusuis mali Punicae florem intelligentes. Flores colliguntur eo tempore, quando arbor fructum prodo cit,tum enim humescunt&decidunt arboribus, qui siccati durant duos annos integra uirtute.

TEMPERAMENTUM. Balaustium refrigerat siccat in secundo gradu. Aegineta inquit Balaustium sy luestris punicae flos est, ualide astringens, sicca sc frigida iacultate praeditum, itaque summae cutis ulcera ad cic tricem perducit,& destillationes cohibet. UIRES AC IUVAMENTA.Bala ustium habct uim sistendi aluum. Adu ritus uomitum cholericum. Accipe cortlaes Balaustii, & in aceto decoque, & emplastri modo stomacho impone, hoc Foten,

D ter iuuat.

Cortices mali punici uel Granati, easdem quas flores praestant

utilitates.

Ad multa prosunt flores Quicunq; nimium molestatur stomachi eructatione, A ccipiat flores 8c cortices mali Punici,contundat, re in aceto decoquatrum spongiam in eo tinctam pectori superinia Poriar hoc Pragenti erit remedio. Conducunt Balaustia ad Tenesmum siquis in cibo utatur. In ore masticatae conferunt dentibus Sc medentur gingiuis sanguinolemtis Ita quoq: mobiIes dentes firmant 8c consortant: Cortice punici ex uino deeocti & impositi, perniones sanantur. Succus ex malis punicis acidis exprelius coquitur cum melle adoris,uirilitatis & sedis uitia, nomas, reduvias, & quae in ulceribuaexcrescunt Si aurium dolores.

Balaustium in puluerem redactum, potest accipi loco Boli ara

99쪽

s IMPLICI B. MEDIC.

NOMEN CLATURAE.

RANCA Ursina herba est quae inter emollientes herbas ho die usurpatur,& a medicis inter quatuor remollitiua, quae appellant,annumeratur: quibus utuntur in decoctione clysterum. Et est ea herba quam Dioscor. Sc Plinius Achanton appellant,ut Antonius Musa Sc atri Autores Herbarum pertissimi tradunt,Ex similitudine, am eius folium cum anterioribus ursorum pedibus habet, uulgus Branchmvrsimam appellavit. In omnibus autem Dioscoridis Acanth i descriptio Brancor ursinae conuenit. Et neminem mouebit quod Acanthamariam significet, quoniam haec heria ha spinosa quidem est, sed moIIibus spanis, ideo a Vergilio mollis Acanthus dicitur. Topiaria S pulcherrima herba est, quam archi tecti in columnarum basibus ornandis aut epistyliis posuere. Branca Vrsina uel Acanthus iuxta Dioscor. folia inulto quam iactuca latiora longioraq; habet, erucae modo incisuris diuisa, nigrescentia, & cum molli leuore pinguia. Idem S in caule leuor, quem altitudine duorum cubitorum erigit: crassitudine digitali' per interualla sub ipsum usq; uerticem foliolis quibusdam IIIompis ueluti nucamentis a te is uestitum: ex quibus candidus pro dit flos: semen illi est oblongum, Sc luteum, capitulum thyrsi sputara,radices lentore molles,muccosar,longar ubente .In hortis Schumentibus locis nascitur.

100쪽

DE HERBIS, CAETERIS Qv ET EMPERAMENTUM.B ranea Ursina herba est calida dc humida in secundo ordine.uirtutem habet molliendi,maturandi & leniendi. v I RES AC IUVAMENTA.polia contusa cum axungia porcina,conducunt ad Apostemata ex frigida Sc humida causa prouenientia, si emplastri modo impo nantur. Eodem modo imposita etiam conferunt ulceribus. quae sub axillis 3c circa genitalia nascuntur, leniunt em dc bene emollivi. Lienosus accipiat Brancam Vrsinam,& oleo immergat, in quo sinat eam quing dies macerari,deinde oleum linteo percoset,& licnem in sinistro latere extrinsecus eo inungat, hoc potenter iuuat. Quando folia adhuc recentia & uirentia sunt, possimi usurpari ad emplastra Sc unguenta. Aduersus membra indurata & paratalytica,& ad lienem inflatum,sequens parabitur unguentum: Accipe Braneae Ursinae contusiae viq.Uncias, binae,salute,maluae,maioranae,rosmarini,pulegia, Artemisiae, Absinth , Abrotant, singulorum manipulos duos, gariophiliorum vi. uncias,cynamomi semi unciam, cymini ij. uncia galangae iij. drachmas, thuris, masticis, singulorum sit drachmas,cerae albae vii huncias, uini honi 8c fortia tres libras. Haec omnia comisceto,& lento igne inuicem liques cito, ut tantisper bulliant dum uinum in 's consumatur, postea remouebis ex igne, caerami admiscebis, ut inde fiat unguentum, quod ad morbos praedictos conducit.

DE BALSAMI TA.

B semita. Menta Sarracenica: Sisymbrum

Balsam mima.

SEARCH

MENU NAVIGATION