장음표시 사용
111쪽
in genere notionum conveniunt, a se invicem tamen disserunt I. 31. IIJ, neque diversitas sericrum , in quibus res nunc percepta & antea percepta continetur, clare percipitur. Quamobrem non prorsus impossibile nobis videtur, nos ideam ejus rei iam antea habuisse, imo subinde probabile videtur, nos eam jam ante habuisse S. 78 LM. , certo tamen id nobis constare nequit S. 374 LM.9. Rem igitur sensu nunc perceptam certo recognoscere non valemus I. IT 3 , seu in ea recognoscenda haeremus. Idem confirmatur a posteriori . Ponamus Titium vidisse Mevium in loco aliquo publico, ubi multus erat hominum sibi ignotorum confluxus, ut adeo oculos in eodem defixos non diu retinuerit. Ponamus porro Titium denuo videre Mevium in aedibus Sempronii ac in eo recognoscendo haerere. Hanc haesitationem significaturus ait, videri sibi quas Mevium jam viderit, se tamen id pro certo asseverare non posse. Quod si jam in casu simili constitutus ad temetipsum attenderis I obscuras quasdam ideas menti tum obversari animadvertes, quae probabilitatis quandam speciem cum sormidine oppositi inducunt. Haeres igitur in re, quam nunc percipis, recognoscenda, quod idea vi imaginationis reproducta ad conspectum ejusdem sit obscura, ut ut quidpiam insit, quod clare percipitur, ad
rem tamen recognoscendam minime suffciens .
Haeret nimirum in re recognokenda , qui probabile sbi era conlatus est , quod ideame us iam ante habuerit, non tamen certo novit. Ita enim aliquid rationis perspiciens in ansensum trahitur vi probabilitatis: sed eius inlustici eluia in agit cens ab eodem retrahitur. Eis adeo pronus si ad assentiendum , quandam tamen adhuc repugnantiam animadvertit, quam superare non valet. g. Ο Ο.
Iden rei Si re antea clare perceptae idea ni imaginationis reproductis fuerit obsecti ra ;rdyr in anima nonnullorum oblita est, quae is eadem clare perceperat. Quoniam enim' idea vi imaginationis re producta obscura est per lapoth. ad rem repraesentaram S. 48ὶ agnoscendam & ab aliis perceptibilibus distinguendam non sufficit S 3a . Enimvero quia eandem ante esare percepisti per Θpoth. idea, quam habebas, eidem agnoscendae ac ab aliis distinguendae sufficiebat S 3i . Quare cum res agnoscatura caballis distinguatur per ea, quae ipsi insunt, quod per se patet & obvia experientia confirmatur ἱ in posteriori casu , quando rem clare percipiebas , tibi nonnullorum in ea conscius esse debebas, quorum tibi conscius non es in priori, quando eam obscure percipis. Quando igitur obscuram rei antea clare perceptae ideam Vi imaginationis reproducis nonnulla ad eam pertinentia re producere minime vales. Jam vero ea obliti sumus, quorum ideas reproducere g. 2Iεὶ, vel etiam sensu reproductas recognoscere non valemus I. a III. Qua dam itaque obliti sumus , quae in re clare percepta apperceperamus , quando vi imaginationis id cam nonnisi obscuram reproducimus rei anica
clare perceptae. Ooli rone taeae deteriorantur a ut clarae in obsturas abeant: id quod uniisquisque in
112쪽
De Memoria , Oblivione S Reminiscentia. 97
seipso experiri potest, quando negligit media, quibus res clare perceptae memor ae mandantur dc semel mandatae eadem retinentur , hoc est, si ideam re i clare perceptae nota saepius in se reproducit s. 27'. Ist . In prires hic commoda sunt exempla , quae oblivioni tra.dita exhibent in ideis obscuris rerum antea clare perceptarum , quarum ideas claras antea etiam vi imaginationis reproducere poteras. I. 2 2I.
Idea rei, quae percipitur , socia dicitur, idea tota composita, quae vii deae rei, quae jam percipitur, ab imaginatione producitur .
Ponamus te videre Titium in solo, quem ante videras in templo, de ab imaginat onet q. to produci ideam Titii tanquam sedentis in templo una cum partial: bus aliis templi& rerum in eodem praetentium . Dicimus ideam totam compositam ex ideis templi, Titii, personarum ac rerum aliarum in templo praesentium ideam sociam Titii, quatenus eum famia soro videmus, aut, si mavis, ideam sociam ideae tensualis Titii, quam iam habes. S. 222.
Si rem ante sensu pereeptam sensu Gnuo pere ias ct in id socia obscura aliquid tantiammodo claritatis fuerit ideae partiali ejusdem rei; videris tibi rem antea percepisse, sed ubi vel quando perceperis ignoras. E. gr. si Titium jam in foro vides, quem ante videras in templo, & idea socia tantummodo aliquid claritatis habet in id ea partiali personae Titii; dico te tibi videri Ti. tium vidisse alibi, sed non meminisse ubi eum videris. Etenim quia idea socia obscura est per Θpotb. ad ea omnia agnoscenda atque ab aliis distinguenda, quae in eadem continentur, non lassicit I. 31 . Quoniam itaque in id ea socia continentur ideae partiales, qim 'iaginatio occasione ideae sensualis Titii una cum idea ejusdem Titii antea in te molo visi producit sy. 21 I. O , adeoque ideae templi, personarum rerumque aliarum in eodem praesentium g. io ); ad personam Titii , temptin , personas acres intemplo praesentes agnoscendum minime lassicit . Enimvero quia ideae Titii vi imagitation s p oductae aliquia claritatis adest per Θpotb. ruidpiam ad pylatiam Timspectans clare percipli ur, consequenter evnem agnoscere Ic ab aliis a Minguere valemus t - Jam cum phantasma Titii cum idea ejus sensuali componimus, identitatem eius, quod clare in phantasmate percipitur, in utraque idea animadvertimus, atque inde probabile essicitur, phantasma istud reserre Titium , quem jam videmus S.I78 LM. , adeoque eundem jam antea videmur nobis vidisse cap. 2I 2. Quoniam vero ideis partialibus ceteris, quae compositionem sociae ingrediuntur, nihil claritatis inesst per Θpotb. nec templi, nec rerum in eo praesentium tibi conscius esse potes ar. 3a , consequenter ignoras, ubi vel quando eundem videris. Idem confirmatur a posteriori: etenim casus hic frequentissimus est, quo personam, quam videmus, ita alloqui solemus: Videor me te alicubi vidisse, sed recordari nequeo, ubi & quando te viderim. Quod si vero tunc temporis, quando aliquem ita alloquimur, ad nosmetipsos attendimus & ad interiora mentis rimanda satis acuti sumus; in id incidemus, quod in persona, quae oculis nostris praesens sistitur, observatum
113쪽
nobis probabile reddit, quod eam jam alias viderimus. Mentis veto Iciem
in ipsam magis adhuc intendentes, ea intentione, num succurrat forsan locus vel tempus, quo personam istam vidimus I non nisi obseuram quandam ideam animo obversari animadvertemus, quae praeter locum in gentis re, vel tempus seu successionem quandam , aut multitudinem in genere nil repraesentat, ut impossibile sit vel locum in specie, vel res, quarum successione notionem temporis habemus, vel res multitudinem constituentes agnosci ac a se invicem distingui.
Prcipositio praesens est calus special:s antecedentis i s. xxo . Neque enim piet ea sua
speciales a se invicem accurate distinguere, ut excitemus acumen ad interiora mentis per- lusitanda necellarium . .
QMando Si rem ante sensu perceptam sensu denuo precipias of ἰη dea fleti obsitira alia
haerea- qti id tantummodo clamatis stierit ideae partiali rei alicέtis antea cum praebentemus i inuI perceptae; videris tibi rem, quam nunc percipis, quodam in loco, vel ali- EA; tempore, Vel cum re quadam alia percepisse, et se parum certus stis, nώm ea-pe, Zob. Gm prσcise res 'erit, quam nunc percipis. Quoniam idea locia rei, quaerimus . percipitur, tota id ea composita est, quae vi id eae rei, quae jam percipitur, ab imaginatione producitur S. 22 I9, vi imaginationis autem producuntur ideae rerum cum ea, quam nunc percipis, antea simul percepta rum I. Io Is ponamus e. gr. te videre aliquem fructum in soro, quem ante videras in horto, imaginatio reproducit horti rerumque aliarum in
eodem praesentium ideam. Quoniam id ea horti partialis clara est per dimib. ad eum agnoscendum& ab aliis distinguendum susscit S. 3 t , adeoque videris tibi aliquid vidisse in horto isto S. a14 . Enimvero quia idea fructus vi imaginationis producta obscura est per Θρotb. ad eum agnoscendum & ab aliis distinguendum non lassicit s. 32 , adeoque ignoras
utrum fructum quempiam videris, nec ne , multo minus nosti , num hunc praecise fructum videris, qu m nunc praesentem intueris. Patet itaque te quidem tibi conscium esse, quod in horto aliquid videris; non tamen certum esse, utrum hunc praecise Ductum , num aliud quid videris. Idem etiam ostenditur a posteriori. Casus enim propositioni praesentirespondens is est, quo rcm quandam , veluti plantam exoticam, videntes in haec verba erumpimus : videri nobis nos plantam istiusmodi jam vidisse in horto Titii; pro certo tamen id asseverare minime posse. Respondet etiam eidem casus altera gnatus, quo affirmamus, nos aliquid vidisse in horto Titii, sed quid fuerit non recordari. Prior nimirum casus obtinet, quando idea plantae vi imaginationis producta vegetabile quodpiam in genere exhibet; casui autem posteriori locus est, quando objecti in horto vis idea nonnisi ens in genere refert.
Inriniscet sese hisce memoriae atque imaginationis actibus cognitio symboliea, de qua in serius tuo loco dicemus. Quamobrem qui experimentum eorum , quae hic stabilimus sin seipsis capere volante illi Probe attendere debent, num quid cognitionis symbolicaesulsit.
114쪽
sniata . sane non ex iEMuε ἶxtentionis gradus, nic aculnea leve requiritur, si quis vel quotidie in anima sua obiervanda ad notiones distinctas revocare voluerit, notiones contulis evoluturus & qWid in obscuris lateat coci ectando affecuturiu . Ubi quas Plychologiae & On-tologiae allidum nau verit operaem ac methodi vim perspexerat & ta pota lintem tuam rede
gerit a is sensim sensi inque illam attentionem illudque acumen acquiret, plurimum fibi in pni Rilapbia moralis tam ineoria, quam praxi proluturum.
m rem ante sensu perceptam sensti denuo percipis, o in idea saetis obscura suo ali sta claritatis est idear partiali Hosdem rei, nec non ideae partiali rei cujusdam ηΠ μm
alterius antea cum praestore siunat perceptae ; videris riui rem, quum nunc sensupercipis, antea percepise quodam in loco, vel aliquo tempore, uel etiam cari V SH 're vadam, au tamen prnise Mac rem perceperis, o num Me praecise in loco, vel Me praecise tempore , vel cum bac praecise re eandem perceperis, pro certo aseseverare non potes. Quod ii enim rem ante sensu perceptam sensu denuo percipis & in idea socia obscura aliquid claritatis est ideae partiali ejusdem rei pre Θρotb. videris tibi reci antea percepisse, ut ut certo affirmare non pos sis, quod eam jam ante perceperis cas. 22 2 . Quoniam porro aliqui d etiam claritatis adhaeret ideae partiali rei cujusdam alterius antea cum praesen te perceptae per Myotb. & rem , quam nunc percipis, videris tibi jam ante percepisse me demonstrara i rem, quam nunc percipis, tibi percepisse videris quodam in loco, vel aliquo tempore dato, vel cum re quadam alia, titui non certus sis , quod eam praecise in isto loco, vel isto tempore, vel cum re ista perceperist sy. 213 . Enimvero nec pro certo asseverare poteras, quod rem istam praecise jam antea perceperis per demonstrata. Ergo videris tibi rem, quam nupc sensu percipis, antea percepisse quodam in loco, vel aliquo tempore, vel etiam cum re quadam, an tamen praecise hanc rem perceperis, & num hoc praecise in loco, vel hoc praecise tempore, vel cum hac praecise re eandem perceperis, pro certo asseverare non
Confirmatur propositio praesens etiam a posteriori. Etenim eidem rcis spondet casus, quo rem intuentes, quam percipimus, in haec tandem verba erumpimus: videri nobis nos perlonam hanc vel rem praesentem vidi si
se in horto Titii, etsi id pro certo asseverare non possimus, scilicet quod hanc praecise personam, vel rem in horto praecise Titii viderimus; sed fieri posse , ut in utroque fallamur.
Atque νta casus singulos speciales contemplati sumus , in quibus anima in obiectis deis nuo pereeptis recognoscendis haeret . 2I9 . Quoniam obscuritas perceptionum vi imagiis eationis re productarum iu caula est s s. 122 & leqq. a , oblivioni tribuendum esse apparet. quod sub ide in rebus denuo obviis recognosce adis haereamus t I. avo . Et oblivio nos ad in nuit, ut lianc anima in rebus recognolcendis haesitationem hic loci consideraremus. S
Quonἰam ideis particularibus, ex quibus socia constat F. m. 4o , D i/rsi
diversi convenire polsunt obscuritatis gladus, prout plus vel minus clari- yro, statis iisdem inest, seu in rebus obscure perc 'n is plura vel pauciora insunt, h si quae ii ori
115쪽
quae clare percipiuntur g. 33ὶ, haesitatio autem animae in objectis recognoscendis ab id earum litarum obscuritate pendet c*.a 22 ω pqq. ; haemrationis animae in rebus recognoscendu pro di verso obscuritatis ideae sociae graduae pessunt gradus.
Experientia corollarium hoc generale propositionum praecedentium abunde confirmat. Quodsi enim attendere velimus ad eos calus, in quibus recognitio rerum antea perceptarum dubia nobis est; non aliam, quam obscuritatem idear sociae hasitationis caulam esse intelligemus, ita ut nunc magis, nunc minus hae fitemus, prout maior vel minor fueriti uius obscuritas. Equidem haud dissicile nobis laret diversitatem obscuritatis ideae sociae ad differentias quasdam generales revocare ac pendentem inde animae ita rebus recognoscendis aestationem divertam distincte explicatam demonstrare et, sed nota consultum nobis videis tui tanta uti prolixitate, ubi generalibus contenti esse possumus, quibus excitatur & ju-Vaor acumen in ceteris Per te videndis, quando occasio eorum observandorum nobis sese illen. - 2 26.
E. gr. Narrat tibi Titiu , qui peregre iter faciens te invisit, quod tecum in Ac demia aliquoties conversatus fuerit, provocaas ad circumstantias singulares. Quod si horum omnium tibi probe conscius fueris , quod ita facta olim fuerint ; respondes, te Omnium Probe meminisse . Re producit Titius tibi ideas rerum antea factarum, quas tum, cum fi rent, Percepisti, aut, si mavis, ansam earum reproducendarum tibi suppeditat. Dum ibi conscias es, te illa olim ρercepisse, ideas reproductas recognoscis I. 173 . Dicis istitur te eorum meminisse , quia laeam eorum reproductam adhue recognoscis. Tamdiu adeo rei cuiusdam meminimus, quamdiu ideam eius reproductam recognoscere valemus. Facultas ideam reproductam. recognoscendi memoria diei tui I et 7s I. Actum igitur memoriae exprimimus dicentes, nos rei meminisse. Absentia huius actus non semper oblivi nem in casu dato denotat g. xi s , adeoque nee quasi eius actum exprimimus dicenteγ, nos rei non meminisse. Quamobrem consultum est ut adhuc exponamus, quid intersit inter hosce duos animae status, quorum altero dicimus, nos rei non meminisse , altero Vero in mkmus, nos e uidem esita oblitos .
Rei non meminise dicimur, quando nobis videmur eam antehac nondum percepisse. Ast rei obliti dicimur, quando nobis conscit sumus nos ideam
ejus percepisse , eam vero nunc re producere non possumus .
Nimirum oblivio denotat impotentiam ideas reproductas recognostendi g. et ea que reproducendi i g. x ε . Non igitur ante eognoscimus nos rei suilla oblitos s quam im potentiae hujus nobis conscii sumus t I. 48 L . . Enimvero impotentiae hujus nobis Conscii ei se non possumus, nisi nobis conscii simus, nos rem istam vel olim percepisse, quam tammen nunc recognoscere non valemus, vel cujus nune ideam reproducere minime possumus . Ut RrpareΠ, quomodo id fieri possit , paulo distinit tu, id nobis erit exponendum:- Pozamus te vidita crocodilum, atque meminisse, quod erocodilum videris, beneficio cognitioni symbolicae, de qua postea dicemus, quatenus nempe memoriam habes horum Verborum :Vidi er Milum. Enimvero si jam sermo incidit de erocodiloe & ex te quaerit aliquis , qu lis iste fuerit, ejus autem ideam reproducere non vales , vel si quis tibi monstrat animal , cui illud nominis convenit, tu vero idem recognoscere non potes, non tibi conscius utrum crocodilus, quem Vidisti, tale animal suerit, nec ne; te oblitum esse ais v quale animai tuerit crocodilus. Ast stibi nec conscius es, te et oditum aliquando vidita, imo dubitas, utrum videris , nec ne ι te non meminisse amrmas, quod unquam videris crocodilum. Status hos animae esse a se invicem da versos , nemo noci videt, estque cum τλti edistingui non minus in propatulo est .
116쪽
Res illa', quae jam percepta perceptioni alterius reproducendae inservit, eam nobis in memoriam revocare dicitur. Atque hinc affirmamus, quod alter nobis in inemoriam quid revocet, fi in nobis producit ideam, cujus ope ait
E. gr. Videns Sempronium, quem ante in nundinis videras , nundinarum meminis iterumque ibi visarum & a te gestarum. Persona igitur Sempronil tibi nundinas atque res ibidem vicia dc a te restas in memoriam revocat. Quod si Sempronium non vidisses, nec nundinae cum rebus ibidem visis atque geliis in memoriam venissent. Quod si vero ponis Titium loqui vel de Sempronio, vel de ipsis nundinis, atque audito sermone in te nascatur idea Sempronii ac inde porro idea nundinarum rerumque ibidem visatum & festarum ; Titium perlonam Sempronii dc nundinas cum rebus ibidem visis ae gestis tibi in memoriam revocasse affirmas.
Subinde ideam rei una cum re praesente perceptae reproducere non possumus, vel etiam ideam rei antea perceptae reproduLIam recognossere non salemus; sed ejus ope reproducimus ideas rerum aliarum simul perceptarum oe barum demum 1ubsidio ideam illam, quam reproducere non poteramus , reproducimus, vel, quam recog stere non poteramus, recog scimus. Quoniam Obvia experientia
utrumque manifestum est , ad exempla provocasse sufficit, quibus excitatur attentio, ut unusquisque eadem in seipso observare queat & notio propositioni praesenti respondens clarior redditur. Ponamus te vidisse Titium intemplo & posthac de eodem sermonem incidere , quod in templo praesens fuerit. Vi autem ideae templi, quae audito nomine ab imaginatione producitur, ideam Titii reproducere nequis, quemadmodum per legem imaginationis fieri debere videbatur S. II7 2. Dum vero aciem mentis in id eam templi intendis, recurrunt ideae personarum aliarum in templo visarum , in mentem veniunt cogitationes, quas easdem respiciens fovisti, & tandem eandem quoque subit idea Titii, in quem oculos te convertisse jam meministi, ubi cogitationes istas fovebas. Hic igitur templum & personam Titii simul percepisti: sed, dum templum denuo percipis, idea ejus vi imaginationis reproducta, non tamen simul reproducitur idea Titii, etsi eam reproducere intendas. Enimvero vi ideae templi reproducuntur successive ideae rerum aliarum , scilicet aliarum personarum visarum & cogitationum mentis , quas habuisti , donec tandem laceedat Titii quoque idea , quam initio reproducere non poteras immediate ope ideae templi . Eodem modo sese res habet in casu altero. Ponamus te vidisse in horto Mevii plantam quandam exoticam, & posthac eandem plantam denuo videre in horto Caji. Sempronius monet plantam hanc esse eandem, quam in horto Mevii jam videras; sed quod eandem videris minime meministi . Dum constanter asseverat Sempronius, te eandem plantam in horto Mevii jam vidisse; mentis aciem in hortum Mevii dirigis, vi imaginationis r praesentatum. Succedunt variarum rerum ibidem visarum ideae, in quarum
117쪽
Reiani scentiae de avis Reminia frentia
rum serie dum contineri quoque animadvertis plantam , quam praesentem contueris, subito eam recognoicis & Sempronio jam assentiris, quod eadem sit, quam videras in horto Mevit. Hic ideam rei antea sensu sam perceptae , quando eam denuo percipis, non recogi scis, etsi subeat mentem idea rei antea simul perceptae, quemadmodum per legem memoriae fieri debere videbatur sar. II P. Enimvero ope ideae rei simul perceptae re- producis reproductasque recognoscis rerum aliarum tunc temporis quoque perceptarum ideas. atque earum tandem auxilia eam rccognoscis , quam
initio recognoscere non poterra
Non inquirimus ia rationem, cur id fiat . et si manifesta sit sumetotum gnaris . Nimiis rum ideat iunguntur potissimum actibus reflexis mentis, atque acleo non Omala simul Pero cepta ita inter se connexa Iunt , ut unius idea reproducta reproducatur etiam altera, fi praelertim non saepius simultanea perceptio iteretur, ubi recognitio quoque actuum reflexorum numerum ingreditur. Plenior adeo lax hisce affulget ex sequentibus x ubi de actibus restexit mentis plura dicemus ex instituto ia
Perceptionum praeteritarum mediata reproductio & recognitio, aut si mavis, facultas perceptiones praeteri tax mediate re producendi &. Leca gnoscendi Reminiscentia dicitur. Vocatur etiam Recordaris
Ita in exemplis anterioribus cf. in I reministeris, te Titium, de Suo sermo est, vidue in templo, quem te ibidem vid se meminita non poteras . Similiter reminisceris te plantam , quam in horto Casi vides, in horto Mevii iam vidisser. id quod meminiast nou poterasi cum Sempronius te admoneretia
Quoniam dum reminiscimur rei aliculus, . vel ejusdem recordamur , ejus ideam mediantibus aliis reproductis reproducimus & recognoscimu I. a 29 in; dum rei cujasdam re iusti valumus, ad circum silantias loci ει temporis a filiae res tum praesentes, quam o eam pereepimus , uel alias eidem sis
Utimur eodcm medio, quoties alter recordari nequid eorum, quae ipsum memini est Volumus. Atque eodem modo etiam utimur locis in tabulis mnemonicis, quod'es non sati fidelem expetimur memoriam in iis,. quae per tabulas mnemonicas dispositR iunt , quem admodum intelligitur ex us. quae de iisdem propoluimus i a Florix subsecivis A, I73.. Trim. aesti V. niun. III. Medium hoc re mimicentiae notissimum est ,. atque vulgo adhibetur ab Dm bus: respondet enim corollario praesenti notio communis, quae per experientiam d. mcst cam ingeneratur omnium hominum animis. Hi ne---a in Lexico phimi pbico e cordationem seu remanticentiam desinit per sim lac ei amissi instaurationem, quae fit discuriu ab uno Principio noto ad aliud. ignotum & consideracione circumstantiarum tempori prae entis, quo per tensum vel pet intellectum res cognita est, vel smilium & affinium , Vel crintrariorum. Apiaellat is simulacrum ideam ubi imaginationis productam , Quam lup Phama HIra uixturus. Reieri aute in remini Icentiam etiam ad cognitionem symbolicam, doqua nos demum paulo inserius dicemus. Simul actum amissum esse affirmat , quatenIt , Ideam rei reproducere non v lemus , dum volumus.
Quoniam eorum, quae reminiscimur, ideam reproducere Vil repro ductas recognoscere non valemus, scuti ceterosum , quorum meminiamus S. 229.2ῖο , corum obliti nobis videmur g. II . . . Quia tamen in
diantibus perceptionibus praeteritis aliis ideas istas tandem repto ducimus Oc
118쪽
De Memoria, oblivione S Reminiscentia. r o
recognoscimus I. 23d ; dum rei nemin cimur, eam retognoscere nobis videis mur , quam obliti fueramuy.
Hiae apud Goelenium in Lexi philosophico Remmiscentia seu recordatio ei iam definiatur, quod sit recognitio rei, quam homo oblitus est. Nempe homo denuo cognoscit, quod cognoverat ante, sed oblitua suerat, novitque se id denuo cognoscere. Et si enim videri possi Gωlentam per recognitionem tacitummodo intelligere iteratam cognitionem, dum oblivionem factum esse dicit propter simulacri rem repraesentantis amissionem , & recognitionem fieri ait per simulacri amissi instaurationem, non tamen iteratae cognitionis appercepti nem excludere potest , quippe ita in praesenti ea su cogitationibus nostris adhaerens, ut ab iis eandem separari impossibile si . Rectius tamea alii species fiue ideas rerum dixerunt tectas , quam amissas , ideo rem in iscentiam definientes per disqui fili em tecta rum specierum.
Et hactenus quidem dicta lassiciant de lacultatis cognoscitivae parte in
feriori , quantenus eam a posteriori agnoscimus . Progrediendum igitur nunc erit ad partem quoque superiorem , quatenus eadem experientia ma- istra cognoscitur. A parte inferiori ad superiorem non progressus fit per altum, sed per gradus intermedios, quos tamen rectius ad sectionem s eundam rejicimus. Quoniam gradus isti inter utramque partem intermedii sunt, ideo fieri non potuit, quin jam in praesente sectione, in notis praesertim, eorum subinde fieri debuerit mentio, cum per notiones commu nes confusas satis intelligantur, etsi jam instituti ratio postulet, ut eos quoque distincte explicemus.SE
119쪽
SECTIO III. D EFACULTATIS COGNOSCENDI
S. 23 Fficere possumus , ut in perceptione composita partim lem tinam magis appercipiamus, quam ceteras . Hoc unusquisque quovis momento in se experiri potest. Intuere quaeso faciem hominis; videbis frontem, oculos, genaS, nasum , os & mentum fiamul & tibi conscius eris, quod singulas hasce partes uno obtutu comprehendas: oculis enim a facie aversis , dum quaerenti , quid videris , respon- des, te faciem hominis & in ea singulas istas partes vidisse, confiteris. Enimvero fieri posse deprehendis, ut faciem ait rius intuens magis tibi conscius sis oculorum, quam ceterarum partium faciei. Similiter ponamus te simul videre objecta in templo praesentia & verba concionatoris audire; ponamus porro te etiam aestum percipere, quo fervet aer. Fieri a te posse deprehendes , ut magis tibi conscius sis verborum oratoris sacri, quam objectorum , quae in oculos incurrunt, &aestus corpori molesti. Patet itaque a te effici posse, ut in iis, quae simul percipis, unius tibi magis sis conscius, quam ceterorum, consequenter ut in perceptione composita partialem unam magis appercipias, quam ceteras s. o. 2s .
Videmus itaque apperceptionem pendere aliquatenus a potestate nostra .
g. 23 I. Dum perceptionem partialem magis appercipimus quam cetera , quae in e dem totali continentur ; ea nobis ceteris elarior est. Quando enim perceptionem quandam partialem magis appercipimus. quam ceteras, quae in eadem totali continentur; magis nobis ejusdem conscii sumus, quam cet rarum S. 239. Quodsi ejusdem magis conscii sumus, quam ceterarum ;rem quoque per cam repraesentatam S. 24 magis agnoscimus ac ab aliis perceptibilibus distinguimura, quam ceteras per ceteras perceptiones repraesentatas cS. 3I . Perceptio iSitur partialis, quam magis appercipimus cc- telis,
120쪽
teris, clarior nobis est ceteris, quae una cum ipsa in eadem perceptione
Non solum hoc obtinet in rebus sensu perceptis, verum etiam in iis, quae vi imaginationis percipiuntur. Imo valet etiam , quatenus mens seipsam percidit ac operationum suarum sibi conseia est. Praeterea Iotum habet in omni rerum cognitione , sive ea intuitiva fuerit, five symbolica . Non e longinquo hic petenda probatio, cum domethica unumquemque experientia eaque admodum obvia id docere pollit.
I. 236. Quoniam efficere possumus , ut in perceptione composita partialem Animae unam magis appercipiamus, qua ut ceteras S. 23 , dum autem perce- ρου sptionem partialem magis appercipimus quam ceteras , quae in eadem tota- ' st ι li continentur, ea nobis ceteris clarior est F. 23 I9; incere utique possitimus ut in perceptione composita partialis una majorem claritatem ceteris babeat. 8- 'Patet adeo esse aliquam animae in claritatem perceptionum potestatem eandemque ab arbitrio ipsius pendere aliqua ex parte. . 23 T.
Facultas efficiendi, ut in perceptione composita partialis una majorem Attenti claritatem ceteris habeat, dicitur Attentis . nis desi-Ponamus e. gr. nos simul percipere verba loquentis, videre praeterea obiecta in eo, quo nitio. sumus, loco praeientia & oculis nostris opposita, percipere etiam calorem, quo abundat aer in eodem loco. Quod si perceptiones istas simultaneas inter se compares, non eodem radu cfaritatis omnia simul percipi animadvertes. Quodsi enim verba loquentis probe agnoseis eaque a se invicem distinguis; non aeque tibi conicius es objectorum , quae lumine suo oculos feriunt, imo subinde caloris prorsus non tibi conscius es. Tum vero dicis te attende. re ad verba loquentis: imo quaesitus annon hoc vel illud in objecto praesente animadvertas, aut an non calor molestus tibi accidat; respondes , te iam ad oblectum istud & calorem non attendere, attendere a tem ad verba loquentis, significaturus scilicet te illud in objecto non animadvertere, nec calorem admodum clare percipere, atque hoc ipso rationem redditurus, eur id fiat . Hinc non modo apparet definitionis praesentis realitas, quae per praece dentia jam satis manifesta 3 verum etiam intelligitur vocabulum attentionis sumi a nobis insignificatu recepto: iit ita quod aliter videatur illis , qui notionem, quae ipsis est, confusam nunquam ad distinctam revocarunt.
Sensatis impedit, quominus ad phantasma fimus attenti, o fessatio fortior Impedia
impedit, quominus ad debiliorem simus attenti. Phantasmata vi imaginationis mema Producuntur S. 93 , adeoque peractus imaginationis subsistunt. Quoniam itaque sensationes actus imaginationis obscurant, ita ut hos subindea prorsus non appercipiamus S 99 ; impediunt utique, quominus phantasmatis magis nobis conscii simus, quam rei sensu perceptae S. 2y , consequenter quominus efficiamus, ut phantasma nobis fiat clarius ideis sensualibus. Impediunt itaque quominus ad phantasma simus attenti g. 237 . Quoniam sensatio sortior obscurat debiliorem , ita ut subinde debiliorem prorsus non appercipiamus I. 76 ἔ eodem , quo ante, modo patet sensationem fortiorem impedire, quominus ad debiliorem simus attenti. Idem confirmatur a posteriori. Ponamus te vi imaginationis tibi re praesentare imaginem Moses in templo visam & ad eam attendere. Quod si objectum aliquod praesens in oculos incurrit, v. gr. arbor vicina, dum in