Psychologia empirica methodo scientifica pertractata, qua ea, quae de anima humana indubia experientiae fide constant, continentur et ad solidam universae philosophiae practicae ac theologiae naturalis tractationem via sternitur. Auctore Christiano W

발행: 1736년

분량: 472페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

tur.

66 Pars L sea. II. Cap. IV.

Patet adeo usum imaginationis tecti fiea r i per connubium imaginationis eviri ratione, ut adeo ars communis inveniendi, quae vulgo i educit , ut opus artis desectu laboret, fiat proba opusque producat perseaum, non secus ac si sine imaginationis lubsdio tuis. set inventum. S. IS .

Significatum bieroglyphicum appello, quo res quaedam ad denotandam

aliam transfertur.

Ita significatus hieroglyphicus est triantuli, si eodem ad denotandum Deum trinum utamur. Sumimus vocabulum in recepto significatu . Etenim λιμνου phice dicta fuit -- letibus ars significandi aliquid per sculptas rerum animaliumque figuras: quibus adeo ut bantur loco literarum . Ars ista olim AEgyptiis , Sinis aliisque gentibus usitata sulti hodie autem non adeo frequens ulus v. us est . imaginationi multus locus est in constituendo significatu hieroglyphico , non tamen soli; sed accedere quoque dehet ratio , quae illam in com- endis pliantasmatis dirigit. Quamobrem hie locus est, quo modum constituendi signitum hieroglyphicum distinctius explicare debemus.

Si pbantasma quoddam ita componietur, ut per similitudinem partium coη-ssiturivarum cum determinationibus rei cuidam intrinseris bae ex illis colligi possint; phantasma sigηificatum bieroglypbicum babet ae vi principii rationis su eientis componitur. Etenim si phantasma ita componitur, ut per similitudinem partium constitutivarum cum determinationibus rei cuidam intrin- secis hae ex illis colligi possint ; singulae partes, ex quibus phantasma componitur, sunt signa determinationum in re ista contentarum c g. 93a -ro & phantasma integrum est fgnum rei ipsius S. eis. 2. Res igitur , quam phantasma repraesentat S. 48. 93 2, ad denotandam rem aliam transfertur , consequenter phantasma significatum hieroglyphicum ii bet i S. III P. Enimvero quoniam partes hae similitudinem quandam habent cum deinterminationibus rei cuidam intrinsecis per spoth. ex similitudine ista intelligitur, cur hae potius partes, quam aliae in compositione phantasmatis admittantur, &cur caedem simul jungantur. Similitudo igitur ita continet rationem sufficientem compositionis S. 36 Ontia. , consequenter phantasma vi principii rationis sufficientis componitur 9. 7r Onto . .

Habemus hic principium genuinum idemque sarcundissimum constituendi signifieatus hieroglyphicosi quod ut appareat, exemplum unum alterumque in medium proferamus. commius, qui non inutili instituto ingratiam puerorum orbem pictum ccndidit, ut voca. hula reruin cum ideis anmis imprimerentur, cum animam pingere non posset, ad artem hieroglyphicam confugiens phantasma condidit , eui sgnificatum hieroglyphicum india it. Animam enim repraesentat per puncta in istiusmodi figuram disposita , qualem exhibet umbra corporis humani in planum ad horirontem perpendiculare & corpori atque lumini directe oppositum pro ecta . Puncta enim vi definitionis Geometrarum indivisit,ilia sunt, etsi talia pingi non possint, adeoque simplicitatem ammae denotant, vi curus omni prorsus parte caret. Figura corporis humani, per quam puncta ista disponuntur, cum per ipsa ista puncta absque ullo linearum ductu conit tuatur a denotat substantialitatem animae , vi cu usabsque eorpore subsistere potest . QNatenus tamen puncta ista per figuram corporis dispcnuniatur atque ua disposita eandem figuram n*cessario exprimunt i animae cum corpore unici a voluntate ipsus independen denotatur. Denique cum puncta ista per ii tam cortinis humani figuram dii pergantur; hoc ipso ndigi Latur ammam esse totam in toto cormie & totam in qualibet eius parte, juxta doctrinam Ocholasticorum tunc temporis in scholis receptam . Ecce

82쪽

De Facultate fingendi. 67

Eeee igitue signifievum hieroglyphicum pliantasmatis, quo comm animam repraesenta. vit. Dum enim idem exhibuit , perinde et ac si dixisset ι animam esse substantiam simpli cem, quae independenter a corpore lubsistere possit, vinculo tamen voluntate ipsius noa diffolubili ita unita sit corpori, ac si tota esset in qualibet parte corporis, quemadmodum i ta in toto corpore existit. Memini me plus simplici vice vidisse historiam Salvatoris a Diabolo in deserto tentati ita depictam , ut Diabolus speciem monachi Fν-iscant . sed pedibus equinis vel caprinis instructi referret. Ab erroribus aliis imputandis adeo abhorrens, ut in casu dubio alteri scientiam ma ore in ea . quam possedit, tribuere malim, quam errorem , mihi quoque persuadere minime potui factum hoc fuisse ex errore chronologico de origine ordinis Francis --m. Quamobrem imagini isti sensum hieroglyphi eum ineffecollegi. Constat Frinuiseanos, qui vitae austeritare clerum omnem superant, reliquos homines in universum omnes sanctunonia praecellere existimari, ita ut Imperatores , Reges ac Prancipes veste monachi Franescant induti mori ac sepeliri ament. Quare eum diabolus visibili forma exhibeti nequeat, nisi sub specie humana , in angelum vero lucis se transformare soleat r. Cor. XI. x . nullum mihi dubium est, diabolum simulatorem pingi instar monachi Franciseani ad significandum morem eius, quem Apostolus nos docuit, tribui autem ei pedes equinos, vel caprinos, ut porro indigitetur, ipsum arte sua efficere minime posse ,

quin attentus formam sallacem detegat. Senius hic hieroglyphicus eonvenit historiae tentationis, adeoque eundem seret phantasma pictura expretium, etiamsi elus inventor eum non intenderit. Ceterum notatu dignum, antiquissimis temporibus non modo dogmata , sed de historica per figuras hieroglyphicas tradita fuisse, ne quivis promiscue ad haec arcana cognOlcenda admitteretur . Istud de AEgyptiis notillimum est; hoc vero de Sinensibus commemorat Pialinus couplet, Soc. Iesu, Sinensis Missionis in urbem Procurator, in praefati ne ad Tabulam Chri nologicam Monarchiae Sinicae Parisiis t686 editam L II . Ita primus imperii conditor Foli in lucem editus habuisse fertur caput forma quidem humana, sed corpus serpentina ad denotandam prudentiam callidumque eius ingenium. Succetari eius X in num caput fuisse dicitur bovina specie , quod industriam in agricultura excolenda posuerit singularem & hoves sub iugum mittere coeperit. De eodem narratur, quod, dum agri culturam instituere meditaretur, caelum pluerit triticum & orizam ad denotandam fertili- ratem agrorum, quam arte promox it. Hieroglyphicum istud scribendi genus qui non intella gunt, historiam fabulosam appellant & contra evidentes veritatis characteres , quos Nisius commemorat , perperam pro conficta venditant.

S. I 3.

Si non modo partes singulae, ex quibus pbantasma componitur, denotent diversas determinationes rei intrinsecas, veram etiam singula, quae in istis pamribus d 'ingui possunt, denorent ea, quae in determinationibus rei discernum rur ; phantasma torum significativum est oe in genere bimul bicorum perfectiam. Etenim in phantasmate non considerantur nisi partes, ex quibus componitur, & ea, quae in his partibus distingui ponunt: cetera enim tacite supponenda forent . Quare cum partes singulae denotent diversas rei cujusdam determinationes intrinsecas & ea, quae in partibus hi in

sce distinguuntur, significent quae in determinationibus istis discernuntur per Θ tb. nihil est in toto phantasmate, quod non habeat significatum hic roglyphicum S. Is I . Phantasma igitur totum significa

tivum est.

Jam cum in toto phantasmate nihil detur, quod non habeat significatum hieroglyphicum per demonstrata : quaecunque phantasmati insunt ad significatum hieroglyphicum, quo res quaedam denotatur S. III P, tendunt, consequenter quae phantasmati inlunt diversa, ea inter se con

seatiuatri so3 οστοι . Quare cum consensu plurium a se invicem differet

I a tium

83쪽

Gradus

68 Pars I. Se R. II. Cap. IV.

tium in uno constet perfectio rei S. eis. 3 phantasma istud, quatenus sensum fundit hieroglyphicum, persectum est.

Maximam utilitatem Labet theorema praetens in diiudicando significatu hieroglyphitaeo. Illustru idem exemplum commii de anima , ad quod paulo ante e. s. is λὶ provoca vimus. Etenim in pliantasmate isto distingui non pollunt nul puncta, punctorum horum situs & terminu , quo circumlcribitur spatium , in quo nullo ordine collocantur, sed ita ut spatium totum replere videantur. Singula haec significativa sunt ic significatus partieulares simul sumti constituunt signifizatam integrum pliantasmatis, quemadmodum ante diis dia relegenti apparet. Phantasma Igitur totum significativum est. Ac , quatenus significatumnieroglyphicum habet, perfectum est .

Si duo fuerint pbantasmata eundem significatum bierog re eum babentia ct fingula in se considerata fuerint perstisa; id quidem perfectius est altero . quod ampliorem habet significatum, heu per quod plura significantur. Quo

niam phantasmata eundem significatum hieroglyphicum habent & in se considerata resperui ejusdem perfecta sunt per pordi quoad significatum hieroglyphicum a se invicem differre nequeunt, nisi quatenus unum plura significat m subjecto, ad quod denotandum phantasmata illa destinantur S. Ista, quam alterum. Quare cum in re per L ctiore plura observabilia sint, quam in altera, quae minorem persectionem habet S. 3 aooatol. ), phantasma illud, quatenus significatus hieroglyphicus attenditur, persectius est, quod plura significativr continet , quam alterum, per quod pauciora in subjecto indigitato significantur. Idem etiam sic ostenditur. Phantasinati A plura insunt , quae significant determinationes subjecto per idem indigitato intrinsecas , quam phantasmati B, quo idem denotatur subjectum per Θροtb. Quoniam ita quae phantasmata A& B, quatenus idem denotant subjectum, respectu significatus hieroglyphici tanquam entia ejusdem speciei considerari possunt g. 233. I93 Ontol.&. g. III ridichol. , significativa autem sunt determinationes, quibus in genere bieroglyphicorum phantasmata ista constituuntur S. lar Ontoc &9. Is I 'PHOL. phantasma A perfectius est phantasmate B S. sar Ontol. .

Demonstratio posterior magis evolvi poteω : id quod ex plurium citationum cumulat ione apparet. Enimvero non est, ut , quod iam mite breviter satis evictum suit, longiore demonstratione corroboretur. Uluin vero insignem habet theorema praesens Iaco 1 Iianda senses hieroglyphico omni amplitudine , quam habere potest .

Si piantasma bisrul Heam νυν entet singula/ ηotat, quae definitionem rei alicujus ingrediuntur; loco definitionis servit. Si enim phantasma hieroglyphicum singulas notas repraesentat, qua definitionem rei alicujus ingrediuntur; per ipsum patet , quaenam in definitione ista notae contineantur. Quare cum in definitione enumerentur notae ad rem definitam agnoscendam&ab aliis distinguendam sufficientes sy. Is 3 Log. , perinde vero sit, sive notae istae verbis tanquam signis uot. S. 958 Onrol. , sive

84쪽

De Facultate fingendi. 69sgnis aliis, quales sunt res in hieroglyphicis I. rsi , indigitentur;

phantasma hieroglyphicum loco definitionis servit.

Phantasma misi, mini de anima, quod supra not. s. Is x explicavimus, definitimnis Ioco inservire poterat. Etenim anima definiri potest per lubstantiam simplicem corpori humano independenter a voluntate sua ita unitam , ut si una in toto & tota in qualibet ejus parte iuxta docti inam Scholasticorum, imo& seeundum rei veritatem , siquidem m. telligibili modo explices, quomodo anima una in toto & eitra sui multiplicationem tota in qualibet eius parte existate id quod suo loco explicabimus. Quare cum phantasma menianuas singula lita significet ; definitionis loco et se potest .

S. II 6.

Si pbantasma bierogl bicum repraesentet subjectum consse perceptum sis Propesi

absolute , sive sub certis determinationibus accidentalibus tina cum praedicatis t/ρημ' eidem uel absolute, vel sub iisdem determinationibus competentibus; propositionis in casu priori categoricae, in posteriori Θpotheticae loco servit. Etenim hi deID si phantasma hieroglyphicum repraesentat subjectum confuse perceptum phtea. sive absolute, sive sub certis determinationibus accidentalibus , per ipsum

patet, quale sit subjectum & sub qua conditione in casu posteriori spe

ctetur 9. III . Et quoniam praeterea denotat praedicatum subjecto vel absolute spectato, vel sub datis determinationibus tribuendum ; per idem quoque innotescit hoc praedicatum, consequenter phantasma nobis& notionem in memoriam revocat propositioni, quae ex isto subjecto atque praedicato componitur g. roo Lig. , tribuendam c g. 72o. Ia I LM. . Enimvero perinde est sive notio propositioni respondens excitetur ope verborum , sive ope phantasmatis hieroglyphici, adeoque phantasma propositionis loco servit, tam categoricae, quam hypotheticae.

Exempli loco est phantasma, quo lustitiam nobis repraetentamus instar virginis velatis oculis libram manu una , gladium altera tenentis. Etenim hic virgo repraesentat justitiam conluse saltem perceptam . Libra indicat, quod suum tribuat utrique . Gladius significat, quod poenis afficiat delinquentes . Velati δenique oculi indigitant , quod non habeat re. spectum per sociarum, vel generalius, quod uultis rationibus extrinsecis se permoveri patiatur. Libra ergo, gladius & velati oculi denotant tria praedicata iustitiae tribuenda. Ethadeo phantasma hieroglyphicum loco trium propositionum, quae idem habent subjectum, vel loco pro 'ositionis, cui triplex est praedicatum t . 3 4 IN. . Propositio nimirum cOpulativa est sis Zet. in eaque huius tenoris: Justitia ius suum tribuit cuique, poenis debitis afficit delinquentes , nec ullis rationibus extrinsecis se permoveri patitur ad quicquam fae endum . Quod si velati oculi trahantur ad constantem ac perpetuam voluntatem, quae rationibus intrinsecis tota nititur, ab extrinsecis prorsus independens, de libra referatur admodum, quo ius suum tribuit privatis, gladium vero ad modum, quo idem tribuit pubi eo seu Reip. qua in hie instar personae considerare licet, prout in Trim. Vern. A. 3719. n. II. g. 7. observavimus I phantasma illud hieroglyphicum tarpinii quoque definitionem reprae: entare potest . quod sit constans & perpetua voluntas Ius suum cuique tribuendii id quod mirum , ideri minime debet, cum iisnificatus hieroslyphicus sit arbitrarius, etsi ratione non destituatur, quemadmodum ex ipsa e us definitione g. Ist j colligitur, omniique definitio in propositiones converti lmssit & ex propositionibus communis subiecti condantur definitiones e usdem.

I. Is 7. Figarae

Figuras bierogl blaas appello, quas phantasmata significatum hiero- hidros glyphicum habentia repraesentant. Hicae

85쪽

carti diffferentia . Phamasiva hieroglyphicum , de quo in antecedentibus 1 uti cumus, est idea, quae imaginem quandam repraetentat , cui significatus heroglyphicus tribuitur . Ita si anima repra. elitatur per puncta ita disposita in plano, ut eadem per metro circumscribantur, quRumbra corporis hum ni in planum pro ecta comprehendi ur nor. I. as1ὶ ι phantasma hi roglyphicum est, quatenus in mente existit idea a figura autem hieroglyphica, quatenus imago delineatur, per quam puncta isto pacto disponuntur. Phanta ima in mente existit imago eidem sim lis, quae figura hic appellatur, extra eandem, sive picta, sive sculpta ,sive aeri incita leu arte quacunque exprelis fuerit.

S. II 8.

Disciplinae per Agoras hierogl bicas tradi possunt. In disciplinis enim

non occurrunt nisi definitiones ac propositiones S. I 2IE Log. . Defini

tiones per figuras hieroglyphicas exhiberi possunt . Is s P; possunt etiam per easdem exhiberi propositiones S. i56 . Disciplinae igitur per figuras hie loglyphicas tradi possunt.

Facile apparet, tradi debere propositiones absque demonstrati et poetixum enim numis foret, etsi non promus impossibile, demonstrationcm quoque, utpote ex meris pro Po- si ionibus ac definitionibus contextam F. ssi & Ieqq. I i , sub involucro hieroglyphico exhibere. Usi sunt temporibus antiqv illimis AEgyptii hoc veritates inventas propagandi modo, ne propalando pervenirent ad indignos, qui iisdem pretium statuere mi ai me possent, vel, ut phrasi hieroglyphica idem enuncietur, ne margaritae suibus pro leerentur. Characterea Si νum antiquissimi , quos Fobi imperit conditor inveni fle dicitur , hieroglypli ci sunt ex parte , seu nde etiam ex asse . Etenim ex com natone characteris , quo homo denotatur, & alterius , quo canis indigitatur, oritur character docilitatis at

Nemo tamen diis lebitur artem hieroglyphicam hac in parte fuisse adhue impersectam , cum methodus veteribus nondum adeo accurate cogni a & perspecta fuerit , quemadmodum ad hunc usum requiritur. Et si autem non omnino consultum sit veritates generi humano utiles hieroglyphsco velamine tegis v. um tamen adhuc habere possunt, ut veritates arduae atque utiles hoc subsidio memoriae tenacius infigantur ac se licius in eandem revocentur. Unde figurae hieroglyphicae in moralibus plurimum utilitatis afferunt: id quod suo laeta abunde patebit Αlchymistae modum docendi de seribendi hieroglyphicum retinuere ex eadem ratione e id quod vel ex unius Basilii Valentini scriptis colligitur. Gaspar P - - , Theologus eximius, literis hebraicis sim i ficatum hieroglyphicum tribuit, per quem Mi- quid abessentiali trahit, quemadmodum iam alibis not. g. 978 Lagiat monuim M.

Figurae Neregi bisae signa artifcialia sunt . Figurae enim hieroglyphi

cae significatum hieroglyphicum habem f. a 37ὶ, adeoque ad denotandas res alias, quam quas repraesentant, transferuntur 9. III , consequenter ex iis colligitur, quod aliud quid sit diversum ab ea re, quam repraesentant. Sunt igitur signumssi. 932 Ontol. . Enimvero quoniam in figuris hieroglyphicis res quaedam ad aliam significandam ab hominibus transfertur S. I s I ; vis significandi ab arbitrio hominum pendet. Sunt igitur figurae hieroglyphicae signa artificialia 6.9s8 Onto . .

Non uimus iam supra in demonstratione s-i ss , phantasmata hierogluphicum fignificatum habentia verbis aequipollere. Idem ergo etiam de figuria hieroglyphicis tenendum cI. 137 . S. Is Ο.Figurae hiemi bicae vel primitivae sues, xeI derivativae. Figurae enim hieroglyphicae sunt signa artificialia V. I sq. . Quare cum signa artificialia vel primitiva sint, vel derivativa I. ς6 IM. ; figurae etiam hieroglyphicae vel primi. ivae sunt, vel derivativae.

86쪽

α meustate fingendi. Ir

Applicamus hie adspeeem. quod de genere demonstratum fuit in Oneologias . 3 11st. . Nisi Oneologiam praemisissemus , poteramus absque demoni ratione figuras hier glxphleas dividere in primitivas de derivativas N ex arbitrio ipsis stribuere figni ficatum, quem vi Ontologael I. I J Obtinent.

Figurae bierogldissicae primitivae sunt, quae ab aliis se prioribus ortum non ranuo earrabunt ἔ derivativae autem stini, quae ab aliis oriunIur. Figurae enim hie- consistat. roglyphicae sunt signa artificialia S. is 9 , adeoque primitivae primitiva, derivativae derivativa cI. roo . Quare cum signa primitiva sint , quae ab aliis sisnis se prioribus ortum non trahunt, derivativa autem , quae ex aliis se prioribus oriuntur S. 96 Ontol. I figurae etiam hieroglyphicae primitivae esse debent, quae ab aliis se prioribus ortum non trahunt; derivativae autem , quae ex aliis oriuntur.

Illustrant Propositionem praesentem, quae ad illustrandam notionem signorum derivativorum adduximus Inu. g. 964& seqq. Omu. . S. I 62.

Notas irresolubiles hic appello eas, quae a cognoscente in alias simpli. Notaryciores non amplius resolvuntur, sive quod in se tales sint, sive quod co- res gnoscens eas amplius resolvere non possit, aut nolit. Ex adversis Notas resolubiles dco, quae a cognoscente ulterius resolvi possunt, aut debent.

Non attendimus hic rationes, cur resolutio ulterior non fiat. Quamobrem iam non in quirimus, utrum de iuur notiones in se irresolubiles, neener sed eam disquisitionem suo is loco reservamus. Dari autem notas, quas nos vel ulterius resolvere non possumus, vel no- Iumus, quia inutilis eo in loco videatur ulterior resolutio; exempla obvia docent. Ita favedo auri est nota in se resolubilis, quoniam ex mixtione oritur, adeoque causas suas habet; inio in genere quoque coloris flavi notio suas habet notas, per quas disteri ab aliis coloribus. Nos tamen hactenus nec notionem flavedinis auri, nec coloris flavi in genere ul- Ierius resolvere valemus. Inoiriologia notiones totius, partis, aequalitatis, ma3oris, minor is i u luas notas resolvimus, quae eas ingrediuntur, ut adeo ipso facto ostenderimus eas esse resolubiles. Hoc tamen non obstante E-lides in Elementis noe onibus istis utitur Iaa- quam notis irresolubilibus, cum eas distincte non explicet a

Notae irresolubiles , quae notiones rerum aesis ras ingreduntur , repraesen- Figurata' sunt per figuras primitivas. Quoniam enim notae irresolubiles, quae rum hie- notionem rei distinctam ingrediuntur, non amplius resolvuntur, sive rq 6si quod in se irresolubiles sint, sive quod eas resolvere amplius nolis, vel non possis ρ. Ioa); nulla adeit ratio, cur figuras hieroglyphicas, per lapisia quas eas repraesentare constituisti F. Is r. Is 7 , ex aliis componas. Quo usus. niam itaque ex aliis se prioribus non oriuntur; primitivae sunt f S. I 6l , adeoque notas irresolubiles per figuras hieroglyphicas primitivas reprae

sentari convenit.

In Arte character isti ea demonstrari debet, per signum artificiale primitivum repraesentari debere notiones irresolubiles, seu res, quarum istiusmodi habemus notiones. Sed cum ars ista adhuc in desideratorum numero sit; eius principia hie praesupponi minime Potuerunt . De ea quaedam Irademus in Arte inveniendi.

Notismi distinctae repraesentandae sunt per figuras hieroglyphicas derisaIι- NODomi

87쪽

tionum in

lium rem praesen

adaequa Iarum

vas . Si enim notio nobis distincta est, notas, quas continet, distingue re valemus S. 88 Log . Quare si hieroglyphice repraesentanda; fisura singulas illas notas distincte repraesentare debet , consequenter ex hεuris hieroglyphicis aliis, tanquam partibus componenda, quarum it n- gulae notas singulas denotant S. Is r. Is 7 . Quoniam itaque figura hieroglyphica notionem distinctam repraesentans ex aliis se prioribus oritur; derivativa est S. I 6 I .

Exempli loco esse potest figura hieroglyphica iustitiae supra allata smi. g. I 36 .

s. I 6 . Quoniam definitiones exprimunt notiones completas S. I SI LU. 9,

adeoque distinctas S. 92. 88 LM. ); propositioni autem non minus affirmativae S. 32o LM. , quam negativae I. 31I Log. notio respondet, quae, cum in ea subjectum a praedicato discernatur S. I99. 2oo LM. , itidem distincta est S. 88 LM. ; in disciplinis definitiones oe propositiones per figuras Herog,pbicas derivativas repraesentandae sunt f. r64 .

In diseiplin1s definitiones non ingrediuntur termini nisi ante explicati I. Ity Disc. praelim. , nec utendum est in propoli canthus terminis nisi accurata definitione explieatis I. itot se. praelim. . Quamobrem si in locum terminorum figurae 1 ieroglyphicae surr gandae sunt; definitiones quoque & propositiones perinde componi debent ex figuris aliis simplieioribus ad denotanda ea, quae ipsas ingrediuntur, destinatis. Leges enim methodigenerales sunt, ut non minus in terminis, quam in signis quibuscunque aliis locum hx-beant, quibus ad notiones alteri indigitandas utimur.

S. I 66.

Notae resolubiles, quae notionem rei distinctam ingrediuntur, in disi plinis repraesentandae sunt per figuras bieroglγphicas derivativas. Quoniam enim notae resolubiles, quae notionem rei distinctam ingrediuntur, in alias simpliciores resolvi possunt g. 1629; notio earum distincta est I. 88 Log. . Enimvero notiones distinistae per figuras hieroglyphicas derivativas repraesentandae sunt S. 164 . Ergo etiam notae resolubiles per figuras hi roglyphicas derivativas repraesentandae veniunt.

Per se patet, propostionem hanc valere in omni casu resolubilitatis notarum, quousque in iis telo luendis progredi datur, vel consultum fuerit. S. I 67.

Notioηes adaequatae repraesentandae sunt per figuras bierogl Heas derivativas. Si enim nobis adaequata est notio; notarum, quae rei notionem distinctam ingrediuntur, notiones itidem distinctae sunt I. 9s LM. P, adeoque in notis denuo distinguimus notas, quae ipsis insunt s. 88 Log. , consequenter notae resolubiles sunt I. 162 , & ita progredi licet, d nec perveniatur ad notas, quae a nobis non amplius in alias simpliciores resolvi possunt, vel quas in simpliciores resolvi ulterius minime consultum est, consequenter ad irresolubiles. Quare cum notae resolubiles in disciplinis quem casum in hisce theorematis supponimus repraesentari debeant per figuras hieroglyphicas derivativas cI. 166 ; figurae hieroglyphicae, per quas notion CS ad aequatae repraesentari debent, componendae

88쪽

De Fatuitate fingendi. 73

sunt ex figuris hieroglyphicis derivativis, consequenter ipsae mei multo magis derivativae sunt F. I 6I .

Quemadmodum in disciplinis potissimum spectanda est notionum continua evolutio unde tandem resultant adaequatae; ita in Arte h eroglyphica, quando disciplinis servire debet , figurarum derivativarum potissimum habenda est ratio. Ma:oris autem momenti est invenire figuras hieroglyphicas derivativas, quam primitivas: id quod probatione non indiget. vicissim tamen negari non potest , quae in figuris derivativis latent facilius revelari posis, quam quae in primitivis absconduntur.

Figuras hierogldissicas vicarias appello figuras hieroglyphicas primiti

vas, quae in locum derivativarum in compositione derivativarum aliarum astum untur.

Respondent figurae istae vicariae terminis philosophicis S mathematicis jam ante ex Hic eis, quos in definitionibus ac propositionibus assum unus loco eorum, Quae in ipsorum definitionibus continentur.

Si figura hieroglγpbica ex aliis derivativis O bae Dicissis ex aliis der narisis fini componendae I ad evitandam confusionem a vicariis ordiendum. Si figura hieroglyphica ex aliis derivativis & hae vicissim ex aliis derivativis sint componendae ac ita porro; figurarum primitivarum, quae ultimas derivativas ingrediuntur, tantus resultare potest numerus, qui figuram compositam contemplantes confundit, vel etiam ut figurae primitivae singulae exhiberi non amplius possint. Necesse igitur est, ut evitandae confusi nis gratia a figuris primitivis abstineamus, quae in derivativam compositam introduci debebant. Quoniam tamen notae resolubiles, quibus istae figurae derivativae ex primitivis constantes conveniunt, per derivativas sunt exprimendae S. I 66 I exceptio quidem ab hac regula S .s Io Ontol. , sed ita tamen fieri debet, ut talva maneat persectio figurae compositae s. si tol. 2. Enimvero si in locum derivativarum, quae vel ex primitivis, vel ex aliis minus compositis constant, assumas primitivas derivativis aequi pollentes, quas figuram compositam contemplatus pro arbitrio sibi invicem substituere potes; figura composita non pauciora indi-gitat, si primitivis utaris, quam si derivativis locum concedas, adeoque persectio figurae hieroglyphicae non mutatur ar. Is P; in figuram autem compositam evitandae confusionis gratia vicariae introducuntur S. I 68 7. Quamobrem si figura hieroglyphica ex aliis derivativis & hae vicissim ex derivativis aliis fuerint componendae, ac ita porro; ad evitandam confusionem a vicariis est ordiendum.

Patet vicarias figuras hieroglyphicas reserri posse ad derivativas vel immediate ex primi. tivis, vel mediate ex , cariis aliis minus compositis confectas ut adeo figurarum vicariarum nascantur gradus diversi, quos iam accuratius persequi non vacat. Quon mvero in gradu dato quolibet in casu sit subsistendum , ipsa necessitas docebit, sine qua vicariarum opem implorari ratio nulla suadet. In arte hieroglyphica , praesertim ubi ad disciplinas tradendas ransfertur, intellectus suppet ias fert imaginationi, & haee vicissim ipsi anxilio est. Quoniam tamen ex Log ca praesupponi poterant , quae de operationibus inte Ilectus cognoscenda

Figurae hieroglyphicae

vicariae quaenam dicatur. meari

rum figm

89쪽

sit eme

sunt, antequam artis istius principia intelligere possis I placuit hic simul proponere, quae ad partem an unae interiorem solam non trectant : ad quod oc in aliis casibus simili

bus tenendum.

Firmeis- Phantasma, quod ens fictum repraesentat, dicitur Figmentum. Quarum id re cum phantasma ens fictum repraesentet, si ea componimus, quae sibit ct mutuo repugnant, vel naturae vi in eodem subjecto conjungi nequeunt' ' S. 1 6 : Figmentum producitur , si ea componimus, quα sibi mutuo repti-im ' gnant, vel naturae vi in eodem subjecto conjungi nequeunt.

Exemplum adc , figmenti praebet homo cum capite cervino & pedibus equinis. Abliis, figmentis quomodo ditiarant monstra inferius demum patebit. Quae montiris tribuum tur animalium brutorum figurae, aliquam saltem cum iis ii militudinem liabent, sed eadem non sunt.

Si quod figmento respondet Dura hierogl hica fuerit; quatenus Agnificat

utim es veri cujusdam entis speciem connituit. Si enim quod figmento respondet fuerit figura hieroglyphica; significatum hieroglyphicum habet fr. 117ὶ, adeoque ens istud fictum css. i7o ad denotandam rem aliam, seuens verum transfertur S. Is I . Ast cum in liguris primitivis significatus non pendeat a significatu figurarum aliarum simpliciorum S. I 6I , ad coque tanquam signi artificialis S. Is 92 arbitrarius sit c f. 958 Onto ; nihil sane obstat ex parte figurae, quo minus ipsi ejusmodi significatus simul tribuatur , atque adeo significatus totus a contradictione liber S. 48Ontol. . Quatenus vero per figuras istas denotantur ea, quae enti cuidam vero simul insunt per demonstr. significatus quoque ex parte rei significataea contradictione liber g. 2 8satot de per ea, quae enti insunt, datur ratio, cur haec simul inesse debeant S s6 Ontol. . Figmento igitur resporis dens figura hieroglyphica, quatenus ex aliis primitivis componitur, non continet nisi talia , quae per principium conti adictionis & rationis susticientis I. 29. 7i Onto determinatur c g. III Onto P . Quod si figurae simpliciores, ex quibus figura hieroglyphica figmento respondens componi tur, fuerint derivati vae I significatus earum a significatu aliarum , ex quibus componuntur, pendet cf. a sit , adeoque partim ex iis, quae rei significandae insunt, partim ex ipsis figuris combinandis intelligitur , cur hae potius, quam aliae compositionem ligurae hieroglyphicae, quae figmento respondet, ingredi debeant, consequenter tam in figuris compositio nem ingredientibus, quam in re significata continetur ratio, cur hae p tius, quam aliae cise debeant figurae hieroglyphicae partes c S. Ontoc . Et quatenus non denotant nisi ea, quae clati cuidam vero insunt per demo frata ; signi Matus nullam contradictionem involviis V. 47 Ontol. . Patet igitur denuo figurae hieroglyphicae non inesse, nisi quae per principium contradictionis & rationis sufficientis determinantur. Enim x cro datur in ente Veritas, quatenus ea, quae insunt, per principium contradictionis

90쪽

De Facultate fingeηdi. 7s

ctionis&rationis lassicaeniis determinamur gr. 498 Onto P. Quare etiam in figuris hieroglyphicis veritas inest , eonsequenter fisurae hieroglyphicae, quatenus significativae sunt, veri cujusdam entis specie in constituunt f. 496 Onto t. .

Distinguenda est veritas, quae rei significatae inest, a veritate quae figurae hieroglyphi eae inest, quatenus significativa . Ego valde sulpicor, idolorum figuras fuisse primum liter ivphi eas & significasse attributa Numini tribuenda ι sed significatum hieroglyphicum successu temporis obiiteratum iu ille, ut, quamdiu is ignoretur, miremur, quomodo homines tam absurdos sibi fingere potuerint Deos. Nostrum vero am non est in eam rem solertius inquirere. Su:ficit principia nostra inservire significatui hieroglyphieo, si quis figmento inest , detegendo . Poteramus hactenus demonstratis subrungere theorema. ta ad significatum hieroglyphicum detegendum utilia; sed quoniam hodie arte ista non utimur ad occultanda arcana scientiarum atque artis , operae pretium non videtur tali bus immorari.

Si quod figmentum producere conamur; saepius predit figmentum ab eo , quod intenderamus, diversum . Vel in genere: Si quid imaginari intendimum, J.epius phantasma prodit diversum ab eo, quod intenderamus. PonamuSe. gr. te imaginari velle equi em seu virum equo insidentem: praesto tibi erit phantasma exhibens foeminam equo insidentem, vel prorsus phantasma cameli, cui onus impositum est, cui porro insidet Remina quaedam. Etenim si videns foeminam alio, quam maribus solenne est, more equo insidentem , in actum aequitandi attentionem tuam direxisti&in eo eande in diu defixam detinuisti; imaginatio acquisivit facilitatem ex actu equitationis re producendi id eam foeminae equo insidentis c S. io 89. Quod si jam phantasma equitis producturus ia equitationem inprimis attentionem dirigis; loco equitis tibi occuiret foeminaequo insidens. Imo dum in ea dem defigis attentionem, quam primum phantasma nascitur, ut equi vix ac ne vix quidem tibi conscius fueris, ad hunc cogitationem tuam promoturus camelum loco equi vides, ex eadem prorsus ratione. Apparet itaque fieri posse, ut loco phantasmatis , quod producere intendis, prodeat aliud ab eo, quod intenderas, prorsus diversum . Quoniam figmenta sunt phantasmata S. Iro. , adeoque ideae ab imaginatione productae g. 93 9 , accidit autem ut imaginari quid intendenti prodeat phantasma diversum ab eo, quod intenderat per demonstrata I fieri etiam debet, ut, dum figmentum quoddam producere conaris, pro deat saepius diversum ab eo, quod intenderas.

Appiret li nc, imaginationem non ita subesse arbitrio nostro , quin eidem sese nobis vel invitis subducat. Quibus vero mediis eandem coercere valeamux, ex inferius dicen dis demum elucescet. Facultas finxendi etiam sese in cognitione symbolica exerit, ibique periculosa est, eum incauti facile in errorem prolabantur ι sed de hisce atque aliis suo loco dicentur, quae satisfaciunt.

st, o sese

cens .

SEARCH

MENU NAVIGATION